Cum dei Venedorum mori debeant…
Werner Meschkank-Měškank, Als die Wendengötter sterben sollten. Über die vorchristliche wendische Glaubens- und Götterwelt [Cum dei Venedorum mori debeant. De antechristiano Venedorum mundo fidei et deorum], Regia Verlag Cottbus / Wendisches Museum Cottbus 2006, ss. 128.
Notio Wenden, Latine Venedi sive Vinidi, ad significationem populorum Slavorum Occidentalium, praecipue vero gentium Polaborum sive Albinorum usurpatur. Inter has in prisca regione Surbi gentes Lusati (Lu(n)zici), Miltiani, Talaminti et Besuntiani eminebant, itaque incolae qui in praesenti provinciis Lusatiae Inferioris et Superioris (excepto Talamintos) annumerantur; hodie illi semet ipsos nominant Sorabos.
Quod itaque de numinis tamquam idolis Soraborum dicendum? Numerum fontium de Sorabis tempore medio-Slavico (800-1000) et sero-Slavico (post an. 1000), ut historici aiunt, tractantium admodum exiguum esse constat; quattuor tantum auctores chronistographi nuntios de deis deabusque Slavorum Occidentalium nobis tradebant: primus et simul fidelissimus erat Thietmarus Merseburgensis (Chronicon post an. 1010 sciptum), deinde Adamus Bremensis (Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum circiter an. 1070), tum Helmoldus Bosoviensis (Chronica Slavorum circiter an. 1170) et denique Saxo Grammaticus (Historia Danica sive Gesta Danorum circiter an. 1200); sed vel illi auctores non via directa idola Lusatiorum describebant. Qua de causa fides priscorum Soraborum in deos deasque paganos primum e fontibus post medium aevum scriptis posse explicari videtur. Ad cognitionem idolorum detecta archeologica quae in pago Lusatico admodum raro fiunt, valde prosunt.
Varnerius [Werner] Meschkank-Měškank aggreditur ad suam disputationem narrando veteram fabulam Slavicam de principio mundi; secundum illam mundi exordium deaster, i.e. deus “planetarius”, dederit Svantevitus, ex quo deinde duo alii deastri Swarog (caelestis pontifex et pater deorum) et Weles (deus scientiae technarumque magicarum et animantium domatorum) decesserint. De Svanteviti nomine auctor aliquas interpretationes affert: sanctus victor, sancta vita, mundivisor, eqs. Similis difficultas in interpretando attinet duo ultima nomina. Insuper in contextu Soraborum de illis nihil ultra referebatur, sed certe autem de Swarožič (Zuarasici in Thietmari Chronica), quod est forma demininutivi nominis Swarog (dei summi Slavorum Orientalium); ille autem deus sicut litigator, rixator punitorque forsitan tutelam praestaret genti Liuticorum (sive Redariorum) in expeditionibus bellicis. In rationem aliorum numinum Slavorum exarator litterarum inducit ea: Sivam sive Liubam (deam vitae et amoris), Triglam (deum sive deam muneris incerti), Radigostum sive Radegastum (verisimile consultorem tamquam consiliorum arbitrem seu patronum bellicum, cui quoque alias auctor induit interpretationes), Iarovitum (deum muneris similis Radegasto?), Porevitum (tutorem virium vitalium secundum auctorem, sed aliter de eo Saxo: deum praedatorem sive largitorem praedae in bello), Rugiaevitum (deum belli et fertilitatis) et Provum (deum iustiae). Haec numina diversorum munerum causa asseclis non aequaliter valent. Etiamsi approbandum est Sorabos priscos in multa idola credidisse, attamen teste Helmoldo "unum deum in c<a>elis ceteris imperitantem, pr<a>epotentem c<a>elestia tantum curavisse" confitebantur (cap. LXXXIV: Conversio Pribislai). Omnibus Svantevitum praepolluisse deum solis ignis belli et fertilitatis (secundum Meschkank-Měškank) quia “[ceteris] clarior in victoriis, efficacior in responsis [fuisse]" fert Helmoldus (cap. CVIII: De Zuantevit<i> Ruianorum symulachro); eius attributa: cornu copiae, equus albus, quattuor capita atque ensis (secundum Saxonis descriptionem et efigiem in colomna quadam insculptam). In numerum deorum summorum etiam Radegast(us), Zuarasici et Provus qui forsitan instar Svanteviti erat, refertur ab auctore. Porro alia numina brevi tractantur, sed non omnia, quae in contextu Sorabico a historiographis aetate renascente appellantur, in medias res ponit; hic praecipue Dzievonia dea ferarum silvestrium silvarumque et lar tutelaris Henil excubitor sive vigil (de quo iam Thietmarus mentionem fecit) desunt.
In capitulo ultimo falsificata numina, quae aetate Christiana ficta sunt, in conspectu ponuntur; hic numerantur Bielebog (deus albus), Czornebog (deus niger), Iutrobog (deaster aurorae similis) atque idola Svitiborus (idolum nemorum sacrorum), Crodo (idolum incertum) et Flins (proprissimus deus Lusatorum, de quo iam Hermannus Bothe in sua Chronica Saxonorum a. 1492o scripta primum mentionem fecit: "Hoc idolum nominatur Flins, cum esset saxo quarzico [Theod. Flinsstein] inpositum"; ille deus fungebatur resuscitatore mortuorum); adeo Puscetus (secundum Henricum G. Kreußlerum) additur, sed loco illius idoli forsitan lemur Pustricus de quo Abraham Frencelius ilustrissimus Sorabus patriae investigator fusius refert, commemoretur.
Ad sphaeram caelestem pertinet quoque phantasma "hybridefacta" nomine Simargl, id est semidraco et semiaquilla, quod idem in mythologia et Indica et Iranica et Sinica fingitur. (Forsitan illud nomen sit compositum e verbis siemia, quod Altslavice familiam denotat, et rgiel, quod cum verbo reż coniunctum est et secalem significat; itaque illud phantasma deificatum possit fungi tutelā familiae et messis.)
Fere omnia numina et species Slavorum Occidentalium quae in terra Lusatiorum nec reperta nec litteris primariis ad gentes Lusaticas spectantibus mandata sunt, tamen ab auctore in contextum Sorabicum introducta. Ratio autem illius introductionis quasi extrapolationis est triplex: alia in nominibus locorum terrarumque nec non personarum in pago Soraborum ad diem hodiernum usque exstantibus, alia in explicationibus scientificis a multis investigatoribus confectis et alia in detecis ac inventis archeologicis.
Auctor in suo libro non modo de factis disputat, sed etiam artes litterarias et ingenuas respicit. Nonnullis fabulis et praesertim multis imaginibus lithographiarum picturarumque et mythicarum figurarum facta historica artifice illustrantur. Ex eorum auctoribus eminet artium liberalium cultor (humanista) tamquam pictor Sorabus Martinus Nowak-Njechorński (saec. XX), insuper Germani Samuel Großer (saec. XVIII) et Henricus G. Kreußler (saec. XIX).
Valentissimum pro explicatione religionis priscorum Slavorum detectum archeologicum se praebet formae quadratae columna lapidea in vico nomine Zbrucz (hodie in finibus Ucrainae) saec. XIX reperta, in cuius singulis lateribus effigies quattuor homium artifice insculptae sunt. Adeo inventae sunt aliquae statiunculae amuletaque et delineationes in parietibus variorum aedificiorum inscissae. Eorum imagines idem in librum receptae sunt.
In hoc libro studetur loca geographica cuiusque genitis Slavis in regione Pommeraniae Brandenburgiaeque viventis atque eius arces, quae in testimonis traditis non raro diffulter statuuntur, identificare atque etymologiam uniusquisque numinis explicare et eius interpretationem dare; id quod non semper optime contingit. Ita verbi gratia descriptionem deae mortis nominatae Marzanna (secundum Ioh. Dlugossium saec. XV) sive hodie Sorabice Smjertnica nuncupatae, de qua Abraham Frencelius (1656-1740) narrat, Meschkank-Měškank ad deasterum Weles refert. Alia difficultas in eo se praebet, qusod non omnes fontes magni ponderis consuluntur, utpote opera Ioh. Dlugossii Historia Polonica et Abr. Frencelii De diis Soraborum aliorumque Slavorum. Praeterea citationes ad graviores fontes pertinentes semper de commentatoribus depromuntur.
Lector illius libri aliquid miratur quod in eo numina Slavorum cum deis et idolis mythologiae Indicae propris comparantur et illorum communem radicem statuere studetur: quod in plerisque aliquid fabulosum habere videtur.
Nihilominus Cum dei Venedorum mori debeant, non eo ipso eorum mundus periit. Decursu temporum Sorabi verisimiliter pedetemptim transierunt a fide paganica ad fidem Christianam; sed de hoc auctor nullam mentionem fecit.
Scripsit Wojciech [Adalbertus] M. Wochna Lodziensis
|