Annus
2 0 0 7


TERESIA ABVLENSIS

PETRVS RAVENNAS (Chrysologus)

Benedictus papa tertius decimus (XIII), qui anno millesimo septingentesimo undetrigesimo (1729) Petrum proclamabat Ecclesiae doctorem, illum dixit fuisse „optimum episcopum et praedicatorem".

Ipse uero Petrus natus est exeunte saeculo IV in Aemiliae Italicae urbe Imola, quae una cum tota illa regione agricola pertinebat ad episcopatum Rauennae, urbis quae a litore maris Adriatici distat chiliometris decem. Huius utique urbis eiusque circuli Petrus factus est sacerdos, deinde uero electus episcopus.

Quod euenit tempore peculiari, quia Rauenna - praeter Romam, Constantinopolim, Mediolanum - assurrexerat ad dignitatem urbis imperialis, cum illic consueuisset manere imperator Occidentis. Nec ceterum frustra euenit, ut uno fere saeculo postea - Romano iam euerso imperio - nouus Italiae rex Theodoricus Gothus non Romam, sed utique Rauennam, locum illum optime natura et opere munitum, constitueret Gothorum regni urbem capitalem.

Augusti praesentia, imprimis in oculis Orientalium, addidit splendorem episcopali sedi Rauennatensi eiusque pastori. Quod ratus Eutyches, abbas cuiusdam claustri Constantinopolitani, scripsit Petro litteras, quibus petebat adiutorium ad suam nouam sustinendam formulam theologicam, ex qua in Domino Iesu Christo esset una solaque natura diuina, quae absorbuisset atque in semet soluisset assumptam naturam humanam; unde et sententiae nomen ‘monophysitismus’.

Petrus autem Rauennas ante festum Natiuitatis Domini anno quadringentesimo duodequinquagesimo (448) benigne quidem, sed etiam fraterna cum sinceritate rescripsit Eutychi profitens se hac in re consentiri cum Flauiano archiepiscopo Constantinopolitano, sed imprimis cum eis, quae Leo papa I - nixus optima rerum orientalium expositione data ab Ioanne Cassiano - scripserat in celeberrimo suo Tomo ad Flauianum. „Ante omnia - inquit Rauennas -, uenerabilis frater episcope, uos cogimus ad agnoscendam claram expositionem doctrinalem de unitate personae Christi in duabus naturis distinctis, quam scripsit Papa. Estote certus Petrum loqui per Leonem".

Rauennas fuit optimus praediator, quia uoluit mouere corda non solum agricolarum piscatorumque illius regionis, sed etiam operariorum Rauennatensis portus ‘in Classe’, quin etiam - officialium curiae imperialis ipsiusque principis. Non frustra igitur additum est ei agnomen ‘Chrysologus’ seu ‘Verbum aureum’ simile titulo ‘Chrysostomi (Oris aurei), quo innotuerat Ioannes Costantinopolitanus.

Compluria naturae et gratiae dona, quibus ornabatur, non effecerunt, ut ille uel minimos sumeret superbiae spiritus; immo uero - sincere perseuerauit in humilitate euangelii, plane ratus, qualis deberet esse episcopus optimus seu pastor iuxta desiderium Domini Iesu Christi. Ille secundum Petrum Rauennatem est ‘in Christo SERVVS SERVORVM DEI’. Quae definitio inde a tempore Gregorii papae I (m. 604) facta est sollemnis titulus Romani Pontificis, qui adhibetur etiam hoc tempore.

Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae