Annus
2 0 0 7


Scorzonera in iure roseo assata

Scorzonera in iure roseo assata

Elementa: duo fasciculi scorzonerae; una ligula butyri; una plana ligula farinae; 250 mililitrae lactis; duae ligulae lycopersicorum condensatorum; duo globuli casei bubalini (Mozzarella); sal; sacharum; recens tritum piper.

Putamen scorzonerae detrahito, ipsam ad mollitiem in modice acida ac salsa aqua coquito, percolato. In sartagine butyrum farina admixta paulisper assato, lactem frigidum addito, immisceto, deinde lycopersica addito et continuo miscendo coquito. Ad saporem salem, piper, sacharum addito. Vas calorem resistans butyro illinito, scorzoneram coctam ponito, ius infundito, frusta casei insuper addito, vas in clibanum ponito.

Non tantum eremitarum cibus scorzonera esse debet - docet coquus Robert Maklowicz, pro Polona editione periodici "Newsweek" de arte culinaria scribens. Radices hae possunt oblectamento esse etiam gulosis. Mirabiliter apud Polonos - lingua quorum scorzonera 'wezymorda', id est anguirictus dicitur - cibus hic valde quondam adhibitus, tempore communismi omnino in oblivionem cecidit.

Praeter supra datum modum coquendi permulti sunt alii, sicut exempli gratia more "rustico", ubi pro iure roseo buccella trita in butyro paulisper assata ponitur. Etiam in vapore has 'radices nigras' (ut apud populum nominantur) coquere, aut sicut basi iusculorum iis uti potes. Ad acetaria quoque facienda adhiberi valet scorzonera, addito exempli gratia aut anetho aut iure floris lactis aut liquamine magonico.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae