Trzyrzeczki,
Trzyrzeczki,
propugnaculum illud Latinitatis
Post Lublinium si limitem Polono-Ucrainensem
petis, locum invenies olim praeclarum nomine Trifluvium (Trzyrzeczki),
quem ut suum et Polonia et Lithuania et Ruthenia putant
poscuntque usque ad diem hodiernum. Margarita haec temporis
renascentiae Christianorum et Iudaeorum monumentis architecturae
artisque permultis abundat, quae monumenta nimis noti sunt, ut
eas hic singillatim enumerem. Libenter tamen dicam de alio facto,
parum viatoribus noto, nempe Trzyrzeczki ultimam fortasse in orbe
terrarum regionem esse, ubi cives, agricolae praesertim, domi
agroque necnon, licet rarius, in viis publicis, Latine loquuntur.
Quomodo id fieri potest? - roget quispiam, cui
respondendum erit: Facillime, nam de amore patriae Polonorum
res tota pendet. Tempore enim diuturnae (1795-1914)
occupationis huius terrae a Russis, praesertim autem post cladem
insurrectionis Ianuariae anni 1863, ab imperatore Russorum
prohibitum est in parte Poloniae sui subiecta usus omnis linguae
Polonae in magistratibus, scholis aliisque locis publicis. Tunc
patriotae Poloni Latine potius quam lingua occupatorum loqui
decreverunt omnesque usque ad agricolas illiteratos sermoni
Ciceronis studia dare coeperunt.
Maximo id cum effectu pervenisse videtur, nam iam ab ultimo
decennio saeculi undevicesimi Latine libenter loquentes cives
Trifluviani ipsam patriam Polonam linguam scire fere omnino
obliti sunt. Postea, Polonia anno 1918 miraculose rediviva, denuo
Polonice loqui solent homines indigenae, usque tamen ad diem
hodiernum ab agricolis quasi in secreto (praesensione fortasse
futurae occupationis?) lingua Latina colitur. Noli ergo mirari,
si cum aliquem rusticum verbis Polonis Szczesc Boze, kumie
mily! salutaveris, responsum audies purissimo Quiritium
sermone: Salve, mi domine! Unde Deus ducit?
Hactenus de Trzyrzeczki, nam equus aethere pratorum Ruthenorum
ebriatus porro fert...
Scripsit Stanislaus Tekieli
|