Annus
2 0 0 7


SPIEGEL ONLINE - 13

"ROMA RENATA": URBIS SIMULAMEN DIGITALE

Iter fieri temporale ad Romanos antiquos

Per decennium scientistae quattuor terrarum cooperati sunt simulamen Romae antiquae tridimensionale perficientes. Quod simulamen scientistis est quodammodo instrumentum, quo melius intelligant, quomodo exorta sit urbs antiqua, negotiatoribus itinerariis est methodus, qua praeparetur philotheoria cybernetica (Angl. cyber tourism).

Bernardus Frischer incepti moderator non cessat facere verba magna. Qui director Instituti Technologiae Progressivae in Scientiis Humanisticis Adhibendae professor Universitatis Virginianae dicit "Romam renatam 1.0" esse perfectionem investigationis per quinque saecula factae". Ex aetate renascentiae litterarum investigatores architectosque conatos esse restituere Romam antiquam verbis et lineamentis et tabulis topographicis. Duris laboribus interdisciplinariis nunc contigisse, ut „ad effectum adducerent somnium impossibile".

URBIS SIMULAMEN TRIDIMENSIONALE: SCIENTISTAE ROMAM ANTIQUAM REDANIMANT


Ecce CIRCUS MAXIMUS: Hic fuit aspectus curriculi illustrissimi aetate suâ optimâ. Loco, quo idem stetit, hodie nihil restat nisi pratum ovatum.

 


COLOSSEUM e propinquo spectatur: Muri laterales amphitheatri Romani omnium maximi constructi erant usque ad altitudinem 48 metrorum.

 


COLOSSEUM ex integro spectatur: Adhuc incertum est, quot spectatores capi potuerint hôc aedificio: Alii computant fuisse maximum triginta quinque milia, alii duodeoctoginta (35.000 - 78.000).

 


STATUAE ROMANAE: Simulatione fit, ut easdem nullâ circumiectorum contaminatione foedatas admirari possimus.

 


FORUM ROMANUM: Hic fuit umbilîcus Romae antiquae. Hodie ibi nihil spectatur nisi parietinae.

ROMA QUALIS FUERIT ANNO 320: 7000 fere aedificia a scientistis ratione digitali sunt restituta.

BASILICA MAXENTII interior qualis fuerit: 30 fere aedificiorum penetralia sunt restituta.

 


In mundo reali hoc fieri non potest: Qui plura scire vult de structurâ aedificiorum, computatro eadem potest dissecare.

 


URBS FLORENTISSIMA: Iam saeculo quarto Româ in urbe vixêrunt unus fere milio (decies centena milia) hominum.

 


TEMPLUM VESPASIANI ET TITI: Inscriptiones quoque spectantur: Nulla res est omissa in imitamentis tridimensionalibus.

 


SIMULACRUM ROMAE ANTIQUAE: Fundamentum imaginis trimensionalis fuit hoc simulacrum Romae antiquae, quod scientistae *scandimento *laserico redegêrunt ad rationem digitalem.

 


SIMULACRUM COLOSSEI: Pulchrum aspectu, sed digitali demum versione aspectari potest ex omni angulo visorio et quantôlibet amplificatum.

 

Bernardus Frischer per decem annos cum collegis Civitatum Unitarum et Britanniae Magnae et Italiae et Germaniae cooperatus est in perficiendâ resurrectione digitali antiquae Romae, qualis fuit anno 320 p.Chr.n. Hoc opus, cui nomen est „ROMA RENATA" (orig. "Rome Reborn") usque nunc constitit 1,5 (sesquialtero) milione euronum.

Investigatores indicant hoc esse „urbis historicae simulamen maximum maximêque completum omnium quae umquam facta sunt". Quod est credibile, nam ferê omnia aedificia, quae illâ aetate fuêrunt intra „moenia Aureliana" (qualia dicebantur) 13 chiliometra longa, reconstructa sunt ratione digitali - quae sunt in summâ septem milia. 30 ferê aedificiorum, quae inter sunt Colosseum et curia et templum Veneris, etiam accuratê reconstructa sunt penetralia.

Urbem monstrari ratione virtuali

Scientistae sperant se technicâ ratione modernâ novas res cognituros esse, quae spectent ad Romanorum vitam et Urbis incrementa. In studiorum universitatibus simulamen Romae digitale adhibitum iri, ut cum alumnis academicis fiant itinera virtualia ad loca historica. Tales monstrationes fieri posse spatio temporis verae monstrationis aequali. Necnon quidam cogitant se hôc simulamine digitali usos Romam antiquam monstraturos esse ratione virtuali philotheoris (sive periegetis, i.q. Anglicê tourists).

Bernardus explicans, quantâ subtilitate sit simulamen digitale: "Nos possumus" inquit „unâ cum philotheorîs subire Colossêum iisque monstrare, quomodo operata sint anabathra, quibus bestiae ex stabulis subterraneis in harenam transportatae sint, ut fierent spectacula venatica."

Primum omnium hôc simulamine digitali spectari posse, quales fuerint parietinae hodiernae aetate suâ florentissimâ. Praeterea simulamine facilius solvi posse problemata usque nunc insoluta. Exempli gratia incertum est, quot spectatores capi potuerint Colossêo. Alii computant idem aedificium continuisse maximum 35.000 (triginta quinque milia), alii 78.000 (duodeoctoginta milia). Simulamine autem tridimensionali nunc explorari posse, quot homines reverâ capi potuerint hac arenâ ingenti.

Fundamenta multorum simulaminum singulorum investigatoribus fuerunt imagines Romae modernae *scandimento *laserico (Angl. laser scanner) confectae necnon photographemata digitalia realis simulacri urbis, quod Italicê appellatur "Plastico di Roma Antica". Praeterea archaeologi Romam antiquam reconstruentes consultavêrunt architectos.

Machina temporalis tridimensionalis

Gabriel Guidi Mediolanensis, unus e scientistis ROMAE RENATAE participibus, exspectat experientias in hôc opere factas adhibitum iri ad alias urbes ratione virtuali reconstruendas. Gabriel: "ROMA RENATA fuit opus enormium difficultatum technicarum, sed nunc, cum has difficultates superaverimus, facile erit ad usum museorum totîus orbis terrarum condere bibliothecam, cui inerunt aliarum urbium simulamina digitalia".

Gabrieli assentitur Bernardus: Cui "ROMA RENATA" nihil est nisi "primus gradus virtualis machinae temporalis construendae, qua utentur filii nostri nepotesque ad historiam Romae aliarumque urbum magnificarum cognoscendam".

Sed in praesenti Bernardus deliberat de inceptis modestioribus: Statio Britanniae radiophonica (BBC) refert Bernardum Frischer coepisse agere cum Linden Labs emissore virtualis mundi interretialis, c.t. est „VITA ALTERA" (Angl. Second Life). Si omnia incepta bene successerint, ibidem mox fieri poterit, ut homo modernus ratione interretialis vicarii graphici (Sanscritê: „avatar") permigret Romam antiquam.

Hanc relationem d.13.m.Iunii a.2007 h.11.17 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

----------

Adnotatiuncula lexicographica ab interprete scripta:

Nomen Anglicum instrumenti, quod est „scanner" derivatur a verbo Latino. Nam verbum temporale, q.e. „to scan" originaliter valet i.q. „versus (metricos) scandere":

cfr William T. McLeod/ Patrick Hanks (edd.): The New Concise Dictionary of the English Language, London & Glasgow 1982, p.1028, s.v. scanner: „...1. a person or thing that scans. 2. a device, usually electronic, used to measure or sample the distribution of some quantity or condition in a particular system, region, or area..." - cfr id. ibid. s.v. scan: ...1. to scrutinize minutely. 2(tr.) to glance at quickly 3. (tr.) Prosody: to read or analyse (verse) according to the rules of metre and versification. 4. (intr.) Prosody: to conform to the rules of metre and versification. 5.(tr.) Electronics. to move a beam of light, electrons, etc. in a predetermined pattern over (a surface or region) to obtain information, esp. to reproduce a television image. ...[C(entury) 14: < L(ate) L(atin) scandere to scan (verse), < L(atin): to climb]..."

Ecce locos testes antiquos, e quibus apparet sensus verbi metricus:

MAUR.547 scandimus si quando versum quolibet metro datum. id.1753 scandunt pentametrum... CLAUD.epigr. 29,2 (ironicê de poetastro podagro): scandere qui nescis, versiculos laceras.

Secundum suffixum instrumentale usitatum, q.e. -mentum, infixo vocali ligationis „i" liceat confingere nomen instrumenti moderni sat Latinum: *scandimentum, -i n. , i.q. Anglice „scanner". Ut exprimatur sensus verbi temporalis „to scan" electronicus, - si quidem contextus est sat intellegibilis - licet adhibeatur verbum antiquum, q.e. „scandere, scando scandi, scansum", e.g. „imaginem/ simulacrum urbis/ textum scandere". Si res non apparet ex contextu, dicatur „imaginem/ simulacrum urbis/ textum *scandimento recipere". Haec hactenus de scandendo *scandimentisque.

- Nicolaus Groß -

 

 

 

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae