Ortus renovatus (
Ortus renovatus (Ai No Yokan)
Japonia anno MMVII.
Direxit, scripsit et in scaenam reduxit: Masahiro
Kobayashi, imagines curavit: Koichi Nishikubo, musicam curavit:
Masahiro Kobayashi, cinema extruxit: Naoki Kaneko, partes maximi
momenti egerunt: Masahiro Kobayashi (Junichi), Makiko Watanabe
(Noriko), Harumi Nakayama.
Certamen cinematographicum Locarnense, quod quotannis mense
Augusto in oppido Helvetico habetur, facultatem parum notis
auctoribus opera sua divulgandi praebere solitum est.
Ubi decus maximum, quod Pardus Aureus appellatur, taeniae
"Ai No Yokan", quod ex sermone Japonico fere ut
"Ortus renovatus" convertitur, hoc anno tributum est;
quod ab Japonico auctore Masahiro Kobayashi confectum est, qui
fabulam ipse scripsit et in scaenam reduxit, musicam delegit
partesque primi histrionis egit; quocum iuvenis mulier Makiko
Watanabe totum fere onus fabulae sustinet.
Spectatores per taediosam et constantem vitam cotidianam
officinae fusoriae, pauperis deversorii, mensae communis
perducuntur, ubi nihil novi umquam accidit, verba absunt,
asperitas tantum laboris humanitatis et amicitiae expertis sine
intermissione imperat. Quid ante dies tam absurdos fuit, quid
post futurum est? Junichi, viri aetate provecti, filiam
adolescentem adolescens filia mulieris Noriko, quae in mensa
communi cibaria operarii conficit, enecuit: quod horrendum
secretum virum et feminam inrescindibili vinculo connexerunt,
quapropter ipsa patrem orbatum requirere voluit. Unde odium,
deinde agnitio oriuntur, obscure renovatus ortus.
Difficile spectatoribus opus, silentio et constantia imaginum
et locorum praevalentibus: peritis delectis qui opera
cinematographica Locarni iudicaverunt optimum visum est. Aspicite
lectores - omnia intelliguntur etiam a non Japonicis, ob
paucitatem sermonum - et ipsi iudicate!
Scripsit Herimannus Novocomensis
|