Annus
2 0 0 7


DE ISIDE ET OSIRIDE

DE ISIDE ET OSIRIDE

et de eorum significatione alchemica

secundum Michaelem Maïer

Quis numquam famosissimum mythum audivit quem nobis tradiderunt Aegyptii de Iside et Osiride ? Hi, ut omnes sciunt, praecipui dei in religione Aegyptiaca sunt. Tot tantaque iam de Iside et Osiride scripta sunt atque tot homines interpretationes de eorum significatione vel sensu sive historico sive psychologico sive theologico sive morali temptaverunt…

Attamen licetne revera quaelibet de mythis antiquissimis dicere ? Aegyptus sine dubio natio fuit valde religiosa. Num eadem nobis fabulas nullam sapientiam continentes reliquit ? Nonne vero unica est veritas in mythis celata ? Nonne universalis ac aeterna est sapientia ?

Ecce id quod Michael Maïer ipse de hac re sentit (Arcana arcanissima, liber primus, p. 2, editio qua utimur est editio princeps, sine die (circa 1614), Londini)

 

Nos ut fundamentum Aegyptiae doctrinae statuamus, ex innumeris indiciis exploratum habemus, in Aegypto scientiam quandam arcanissima naturae opera docentem, sive MEDICINAM AUREAM, non ex auro, sed auro millies preciosiorem, in usu extitisse, praesertim apud Philosophos, Sacerdotes, et Reges antiquissimos : quae ut posteris sapientioribus tradi posset, vulgo autem ignota maneret, pro scriptione occultas ab animalibus desumptas notas a Graecis postea Hieroglyphicas dictas ; pro declaratione vero rerum Allegorias a personis fictis earumque rebus gestis transitas passim usurparunt. Hinc succedentibus temporibus, superstitione hominum ignarorum praeoccupante mentes, personae illae pro Diis aut regentibus habitae, animalia pro sacris et inviolabilibus culta sunt ; iisque singulis monumenta quasi aeterna constituta reperiuntur. [pagina 2]

 

 

Inter ergo omnis generis interpretes, Alchemistas numerari oportet qui non solum arcana arcanissima quaerere voluerunt, sed etiam invenisse profitentur.

Hi, etsi vestibus permultis illam veritatem verificatam ornare solebant, eam tamen numquam mutaverunt, propterea quod in hac re progressus (qui dicitur hodierno tempore) non exstat. Alchemistae illam nudam invenire cupiunt ut medula hac frui possint. Sed scribentes, iterum novo vestimento eam induerunt. Hoc vocatur "revelatio" i.e. expositio cum "velo".

Scientia Hermetica saeculis XVIo et XVIIo in Sancto Romano Germanico imperio valde innotuit et floruit, Rodolpho II prorsus fovente. Multi Hermetis Trismegistae discipuli apud eum demorabantur : Johannes Dee Anglus, Sendivogius cui cognomen erat " Hermes Germanus " et nonnulli alii. Michael Maïer, imperatoris medicus, natus est anno 1568 in urbe Rendsburg in Holsatia (v. Holstein). Variis in studiorum universitatibus studuit, inter quas Paduensis, Bononiensis et Basileensis numerantur. Comes Palatinus factus est anno 1609o.

Anno 1622o mortuus est et varia scripta nobis reliquit : Lusus serius (1616), Silentium post clamores (1617), Symbola aureae mensae (1617), Atalanta fugiens (1617), etc…

Textum illius Maïer (in libro c.t. Arcana Arcanissima) partim tradere volumus ubi agitur de mytho ipso atque de eius interpretatione alchemica.

Insuper pulcherrimam Latinam temporis Renascentiae linguam mirari potest !

Ipsi, igitur, lectores, et de lingua et de interpretatione judicetis!

Sciatis oportet librum supradictum raro translatum fuisse. Prima translatio ad linguam Francogallicam a me ipso facta est : Michaël Maïer, Les Arcanes très secrets, éd. BEYA, Grez-Doiceau, 2005, 444 pp.


 Michael Maïer

Locus hic originem deorum patefacit :

 

Antiquissimi et primi huius artis seu Medicinae aureae inventores considerantes subiectum, formam, efficientem, et effectus eius communitatem cum mundi praecipuis partibus habere, nempe cum Sole, Luna, Igne, aere, aqua et terra, caeterisque stellis errantibus, ab iis eadem denominarunt. In Subiecto enim artis duo considerantur, quorum unum masculi, alterum faemellae (sic) rationem obtinet ; ideoque illud Osiridem seu Solem, hoc Isidem seu Lunam dixerunt. Mercurius, qui Soli et Lunae coniungitur, utrique communis est, cum non fiat coniunctio Solis et Lunae in maiori mundo, nisi et Mercurius praesentaneus adsit, quippe qui Soli semper satelles accurrit. Atque hi duo ut sunt coniuges, sic et frater et soror habentur, quibus et tertius quidam rusus et ardens spiritus adiungitur, Typhon dictus, qui Osiridem fratrem uterinum in tenuissimas partes et membra dissecat. Hae igitur quatuor apud Aegyptios personae praecipuae sunt, quarum tres, Osiris, Isis et Mercurius pro diis, Typhon vero pro maligno daemone, accipiuntur. His adnumerant Vulcanum, seu ignem externum, Palladem seu sapientiam operandi, Oceanum generatorem deorum, seu matrem Thetim, aut proutrisque Nilum, hoc est aquam, et terram, matrem omnium, ut Orpheus ait, divitias largientem, deinde Saturnum, Iovem, Venerem, Apollinem, Plutonem, aliosque Deos. Quae nomina etsi sequentibus temporibus communiter et alia semper a vulgo pro Deorum numinibus aut planetarum, seu stellarum cœlestium corporibus accepta sint, a Chymiae tamen restauratoribus, et propagatoribus primum in artis occultationem introducta sunt, quod ex omnibus circumstantiis singulorum iam apud Graecos, quam Aegyptios, scriptores manifeste conspicitur ; imprimis apud Diodorum, cuius sententias de diis Aegyptiis percurremus, ac convenientiam eorum cum Chymicis delibabimus. [pagina 3]

 

 

 

Rursus :

 

Osiris igitur et Isis veluti et Vulcanus ac Mercurius, praecipui dii intellectuales chymici sunt, non caelestes, sed subterranei, et ab arte nati. Cumque Isis Ceres sit et Osiris Bacchus seu Dionysus apud Graecos, reliquas eorum dotes et notas infra trademus. [pagina 6]

 

 

Totam narrationem hic non edimus, sed nunc ad deorum Isidis Osiridisque interpretationem ipsam alchemicam pergamus.

 

Ad Allegorica et Hieroglyphica igitur saltem brevissime exponenda respiciemus. Osiris, ut dictum, pro materia artis, ex qua Medicina aurea componatur, absque omni circuitione habetur. Haec suo sepulchro, hoc est, vasi, imposita a Typhone fratre, in multas partes discerpitur ; quas post operis absolutionem Isis colligit et unit, sulfure combustibili segregato. Atque sic collectio partium Osiridis ab Iside instituta, est eiusdem operis reiteratio quae eo usque contingit, donec Typhonis virtus extincta sit, et in eius locum Anima Osiridis sat ardens successerit adeo ut matrem Isidem, seu coniugem, seu sororem amantissimam facillime ad se convertat ; quae est ultima perfectio. Typhon quid sit iam ante diximus, nempe spiritus igneus et furiosus, qui mox Osiridem nostrum penetret, et in suum colorem rapiat, instar veneni ; quod non in prima sed ultima coctione fieri debet. Ignis enim in vase accensus non a Vulcano nimis acuatur in principio, alias, ut ignis Inferni, totum corpus Osiridis comburet, ne ille unquam vitae restitui a matre possit. Ubi notandum, Isidem et Osiridem esse unum idemque subiectum, in quo sit mas Osiris et fœmina Isis, necnon Osiris filius et Isis mater ; vel Osiris frater et Isis soror ; et sic instar Hermaphrodyti seu Androgyni se habet, dum nunc pro Osiride, nunc pro Iside, quia utrumque sexum referat, usurpatur et accipitur ; pro diverso relationis respectu, mariti et uxoris, fratris et sororis, matris et filii. Cumque hoc subiectum unicum sit in rerum natura et Chymiae proprium, artificibus notum, iisdem Osiris et Isis cum tota sua familia, et rerum gestarum serie innotescent. Sacerdotes vero Aegyptii quod Osiridis imaginem habeant, sepulchrum soli cognoscant, apudque se esse asserant, nec ulli tamen patefaciant, hoc nihil aliud ostendit, quam ipsos fateri, per Allegoriam tamen, quod artificii Chymici gnari sint ac possessores, quod tamen nulli revelare, nisi dignissimo, velint. [pagina 12]

 

Isidem medelas hominibus praestare credibile est, quantum enim possit ea res, quae Isis dicitur, in medicina orbi iam pridem innotuit. Filium eius Orum seu Apollinem ultimum esse deorum Aegyptiacorum, verissimum constat. Ipse enim ille est, ob quem mater et pater, avus et proavi tot labores susceperint, in Indias aliasque mundi partes migrarint, necnon tot stupenda opera perfecerint. Hic est Philosophorum, Sacerdotum et Regum Aegyptiorum thesaurus, amor et cura, propter quem parentes eius honorant, in delitiis habent et solenniter celebrant. Hic est fœtus ille philosophicus, ex Iside et Osiride, aut si mavis Apollo ex Iove et Latona natus, de cuius ortu, ut et de sororis eius Lunae aut Cynthiae, inferius dicemus. De hoc gratulabundi philosophi multis in locis meminerunt, ipsum nempe esse servo rubeo seu Gabritio patre et Beia matre natum, longeque nobiliorem suis parentibus fore. Cumque matre iterum filium coniugio copulandum, hoc est coctum cum crudo coniungendum atque iterum coquendum, donec unum quid homogeneum inseparabile ex duobus fiat, nempe spiritus perfectus.

Isaac L.2.6.26 : " De quo, inquit, Morienus loquitur : Coniunctionem facito ac animam ei inde, ita ut in aeternum ab anima non separetur. Facito nuptias, inquit Geber, ac sponsam cum sponso in lecto colloca, ac lectum eius rore caelesti irrorabis, atque sponsa filium concipiet, is Rex erit in omnes tribus eius, omnesque hostes eius pacem cum eo inibunt, ac rubro diademate coronabitur, Rexque aeternitatis permanebit, ac nunquam dominationem amittet. "

De eodem Hermes, cap.3 : " Venite, inquit, filii sapientum ex nunc gaudebimus et delectemur simul, quia mors consumpta est, et filius noster iam regnat ac rubeo ornamento et carne indutus est. Iam filius noster genitus Rex sumit tincturam ab igne. "

Et in Metaphora Belini : " Nuntio ergo vobis, quod nisi me interfeceritis, intellectus vester non erit perfectus, et in sorore mea Luna crescit gradus sapientiae vestrae, et non cum alio ex servis meis, et si sciretis secretum meum, ego sum frumentum seminatum in terram puram, quod nascens crescit et multiplicatur et adfert fructum seminanti. "

Ibidem : " Ego enim sum excellens, qui exalto, deprimo cuncta, et nullus servorum meorum potest super me, nisi unus, cui datum est, quod contrarius est mihi. Et ipse destruit me, non tamen destruit naturam meam, et ipse est Saturnus, qui separat omnia mea membra. Postea vado ad matrem meam, quae congregat omnia membra mea divisa et separata. Ego sum illuminans omnia mea et facio lumen apparere patenter in itinere de patre meo Saturno et etiam de matre mea quae mihi inimicatur. "

Quid his, et iis similibus, quae apud nostrates authores extant, accommodatius ad Orum Isidis filium aut ipsum Osiridem, cuius membra ab Iside congregantur, dici potest ? Quod quoque filius cum matre concumbat, innumeris locis apud philosophos insinuatur, praesertim in Secreto maximo ubi dicitur : " Verum confiteor, peccator sum, quod cum matre mea, quae me prius in suo ventre portaverat, consuevi multiplicare filios meos, et cum ipsa consuevi delectari et amicabiliter amplexari, ut ex ea et per eam possim mihi similes augmentare et multiplicare, iuxta illud, Pater eius Sol, mater eius Luna. "

Et dicit Arnoldus : " Matrem puram accipias, et eam in lecto ponas cum filiis, et ibi delectetur, et quando incipiet aliquantulum delectari, in aqua frigida extingue. "

Sic Lullius in Codicill., cap.4 : " Oportet, inquit, matrem, quae prius generat filium, inhumari in ventre filii et ab eo generari. "

Quod vero eadem sit mater et soror, quod naturae quid adversum videtur, ex hactenus dictis, et ex disputatione Solis et Mercurii patet, ubi Mercurius : " Ego, inquit, spiritualis sum et in me latet sapientia abscondita et qui me iunxerit filio vel fratri meo, vivet et gaudebit, habebitque sempiternum Thesaurum adeo ut si pasceret quotidie mille millia hominum, non indigeret. " [paginis 14-16]

Hactenus Michael Maïer. Qui plura scire cupiant, scribant ad prof. Stephanum Feye:

stephane.feye(apud)belgacom.net

Scripsit Stephanus Feye



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae