Annus
2 0 0 7


De "

De "gazpacho" iugurthino (parcite Hiberi!)

Aestu furente, hoc facile praeceptum in actis quibusdam menstruis inveni: cum experimentum convivis meis gratus fuerit, vobis lectoribus propono.

Vobis ergo comparetis ad quattuor convivas satiandos:

quattuor hectogrammata iugurthae satis firmae,

dimidium hectogramma lactis cremoris,

unum Cucumerem sativum (circiter duo hg),

duodecim Solana lycopersica cerasiformia,

duodecim virides fructus Oleae europaeae,

dimidium dulce rubrum Capsicum annuum,

quattuor panis albi segmenta,

ex aromatis Menthae piperitae pauca folia, Allium schoenoprasum, Carum carvi

olivum, sal et piper album.

Cucumerem sativum in minutas partes dividito, sale condito et dimidiam horam relinquito, ut inde acriores humores defluant; deinde aqua lavato et in iugurtham et cremorem simul in olla nuper commixtos infundito; sal, piper, Allium schoenoprasum, Carum carvi superaddito, iterum cochleari commisceto et in frigidario per dimidiam horam servato. Interea Oleae europaeae fructus, Solana lycopersica et Capsicum annuum seminibus deiectis in frustula dividito, itemque panis segmenta resecato et pauco in olivo torrenti assato: quae omnia in iugurtham ex frigidario nuper extractam infundito convivisque Menthae piperitae foliis ornata offerto.

Nullum vinum mihi cum ferculo hoc bibendum esse videtur, sed aqua (haud nimis!) frigida.

 

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae