Annus
2 0 0 7


SUMMARIUM

SUMMARIUM

Martinus Świetlicki, cum capite „Lampadis”, Paulo Dunin-Wąsowicz colloquens, dicit se quaedam vetera sua carmina nunc spernere, quia nimium seria sint nullamque ridendi occasionem lectori praebeant. Secundum poetam igitur tantum iocosa poesis digna est, ut scribatur et legatur. Puto paucissimos criticos de ea re idem, ac Świetlicki, censere. Nullum tale praeceptum invenietur apud Horatium, in eius celeberrima Arte poetica. Attamen ipsius Horatii carminibus inspectis videbimus optima eorum vim suam debere simili artificio atque id, quod in bonis iocis usurpatur. Nempe ante ipsum finem carminis (aut ioci) aliquid novum inopinato apparet, quod cogit nos id, quod prius legimus, nunc aliter intellegere.

Sed redeamus ad Martinum Świetlicki. Quis nescit eum esse virum lepidissimum, iocis facetiisque tota mente deditum? Ea urbanitas non semel poetae damnum attulit, si credendum est huic poemati:

RIDENDA USQUE AD FLETUM (*)

Iocus profecto, parvus et innocens
fuit… Severos verum oculos videns,
id pessimum censere cogor,
post ioca talem oculum audientis,
quem laeserim sic, cui sale vulnera
sic confricarim. Cur ego tot libros
frustra volutans per tot annos
non didici tamen esse comis?
Movere risum, crede mihi, volens
tantum iocabar! Nunc oculis coram
sic stare magnis atque mutis
haud levius puto morte nigra.

Fortasse minus periculosa sunt ioca carminibus inserta, nam etsi pessima sunt, vultum lectoris poeta ante oculos non habet.

(*) Idem Polonice:
RZEWNE JAJA
Żarcik, po prostu żarcik, zażartowałem
i widzę oczy: och, mój Boże, to jest
najgorsze – zażartować, potem
zobaczyć oczy bez wyrazu, ależ uraziłem,
ależ skrzywdziłem, ależ nasypałem
soli na rany! Tyle lat czytania
książek na marne! To był żart, no, proszę
mnie zrozumieć, to było do śmiechu...
Stoję bezradny naprzeciwko oczu,
wielkich i bezrozumnych, to jak śmierć...

Scripsit Nicolaus Simonides



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae