Annus
2 0 0 7


Archaeologos aurificinam Nubiam effodere

Archaeologos aurificinam Nubiam effodere
Vide etiam Disticha audibilia

Ad ripam Nili, in re publica Sudan, archaeologi aurificinam effodiunt, qua inter vicesimum et decimum quintum saeculum a. Chr.n. aurum quaerebatur. Apparet mercennarios variarum gentium ibi pro regno Nubio (Kus) laboravisse. Nunc autem periculum est, ne locus undis Nili mergatur.

Chicago ex urbe – „Multae molae et alia instrumenta lapidibus auriferis frangendis et molendis inventa sunt, quae monstrant hunc locum olim aurificinam maximam et bene administratam fuisse", inquit Geoff Emberling archaeologus universitatis Chicagoensis.

Prope vicum Hosh el-Geruf ad Nilum situm inter vicesimum et decimum quintum saeculum a. Chr. n. lapides auriferi caedebantur et aurum ex eis fiebat. Aurificina pars fabulosi regni Kus erat, quod in regione etiam Nubia appellata situm multa saecula se ab Aegyptis, vicinis fortibus, defendere poterat.

„Ad Hosh el-Geruf non solum potentiam Kusitarum videmus, qua etiam in remotissimis partibus regni dominari poterant", ait Bruce Williams archaeologus universitatis Chicagoensis.

Immo tam multum auri ibi quaerebatur, ut appareat reges Kusitas etiam in finibus regni potuisse commeatum, disciplinam, praesidium praebere. Commeatu opus erat, ut homines et cibi adveherentur; disciplina, ut labores inter operarios divisi perficerentur et fructus operis pretiosus servaretur. Praesidio autem militari reges sibi eum uberem fontem auri vindicabant.

Archaeologi sperant se ad Hosh el-Geruf etiam de vita cottidiana moribusque fortium illorum Nili accolarum plura cognoscere posse. Invenerunt enim nonaginta sepulcra rotunda et circulis lapidum circumdata. Talia sepulcra gentis Medaeorum (Medjai) fuisse putantur, qui in metallis vel in exercitu quaestum facere solebant.

„Possumus dicere in Nubia illo tempore multas gentes inter se convenisse", Williams archaeologus ait, „cum in Aegypto tempore antiquo res longe aliter se haberent". Nuper alia excavatione, quam rexit Vivian Davies Musei Britannici Londiniensis, apparuit Kusitas etiam Puntenses operarios allicere potuisse. Incolae fabulosae terrae Punt, quae in scriptis antiquis etiam " terra auri " appellatur, olim prope " Cornu Africae ", ubi nunc est Somalia, vixisse creduntur.

Archaeologi etiam sepulcra rectangula, more Kusitarum facta, et vasa fictilia Nubia et ex Aegypto importata invenerunt.

Emberling sperat his inventis plura de rebus gestis eius regni in lucem proferri posse, de quo usque adhuc multo pauciora nota sunt quam de Aegypto. Williams collega eius ait: „Aegerrime fero nobis tam breve tempus restare, quia magna pars perdetur." Vix ullo alio loco maior opera excavando datur quam ad quartam cataractam Nili. Cum enim prope locum excavationis murus trans flumen aedificetur, qui fluctum aquae impediens partem fluminis CLX chiliometra longam in lacum mutabit, periculum est, ne pretiosissima testimonia regni prisci aquis mergantur.

Ex periodico " Der Spiegel "

Scripsit Caecilia Koch



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae