Annus
2 0 0 7


Caesar Baronius

Caesar Baronius (1538-1607)

Sorae, quod oppidum Arpino propius est, anno 1538 natus est Caesar Baronius, cui parentes Camillus et Portia Febonia fuerunt. Bimus Caesar cum esset, mortis discrimen adiit, a quo propter matris et aviae paternae adsiduas preces Deo adhibitas- ut quidam scripsere- est ereptus. Legum iurisque studiis Neapoli Romaeque perfectis, patri hortanti ut cursum honorum iniret non paruit Caesar, qui Philippum Neri cognoverat huiusque viri summa pietate eminentis discipulus fieri voluit. Nam in Urbe sodalitatem quandam 'Congregationem presbyterorum saecularium de Oratorio' nuncupatam condiderat Philippus Neri, quem non fugerat quibus Baronius virtutibus polleret. Hic igitur vir anno 1564 sacerdos est initiatus et nonnullos annos eo in Oratorio, quod in ecclesia sanctae Mariae Vallicellensi dicata situm erat, munera vel humillima explere non recusavit: mirum enim in modum confratribus se submittebat, etsi animo praeditus erat severiore alacrique interdumque asperiore.

Interea Basileae nonnulla volumina, impulsore Matthia Flacio, viro doctissimo, edita erant, quibus datum est nomen hoc: "Centuriae Magdeburgenses", quae historiam religionis Christianae continebant eo tamen modo explanatam, ut variis de erroribus doctrinalibus tantummodo ecclesia catholica argueretur. Anno 1580 opus 'De vita Gregorii Nazianzeni' inscriptum composuit Baronius, dumque operi incumbit vere novo componendo, quod anno 1583 editum est titulo: "Martyrologium Romanum ad novam Kalendarii rationem et Ecclesiasticae historiae veritatem restitutum", quodque annis insequentibus aliae editiones 'Notationibus' auctae secutae sunt, "ad veteres- ut ipse ait- Ecclesiasticae historiae scriptores agnoscendos examinandosque animum penitus appuli". Vigiliis ac studio indefesso non parcebat Caesar, cuius haesitationes- utrum scilicet in lucem prodirent necne quae ad historiam ecclesiasticam spectantia iam pridem collegerat- vicit Sixtus V, pontifex imperiosus. Itaque anno 1588 Romae primum volumen editum est operis gravioris a plerisque viris catholicis vehementer exspectati atque inscripti "Annales Ecclesiastici, auctore Caesare Baronio Sorano, ex Congregatione Oratorii S.R.E. Presbytero Cardinali Tit. SS. Nerei et Achillei, S. Apostolicae Sedis Bibliothecario". Atque in huius voluminis praefatione ille fassus est se demonstraturum "Catholicae Ecclesiae visibilem monarchiam a Christo Domino institutam, super Petrum fundatam ac per eius legitimos verosque successores, Romanos nimirum Pontifices, inviolate conservatam, religiose custoditam neque umquam interruptam vel intermissam, sed perpetuo continuatam semperque huius mystici corporis Christi, quod est Ecclesia, unum caput visibile, cui pareant membra cetera, esse cognitum et observatum". Quae quidem verba clarum sunt responsum hominibus datum, qui ab ineunte saeculo XVI Martini Lutheri et Ioannis Calvini et aliorum virorum doctrinas recipere et sequi coeperant. In opere autem Eduardi Fueter (1876-1928), historici Helvetii, quod est "De historia historiographiae modernae" (translatio Italica: "Storia della storiografia moderna", Ricciardi ed., Milano-Napoli, 1970) leguntur haec: "Quod ad historiographiam attinet, 'Annales' Caesaris Baronii parum sunt perfectiores quam 'Centuriae Magdeburgenses' [...] Ecclesiam Catholicam magis ille facit quam fidem [...] Primus ille eam viam rationemque interpretandi modernam secutus est, qua res nonnullae occultantur" ('op. cit.', pp. 339-340).

Utique Caesaris nomen famaque statim per multas Europae regiones innotuit isque magnam gratiam Clementis VIII (1592-1605) tam sibimet conciliavit ut, etsi invitissimus, ab hoc pontifice tamen pater purpuratus creatus sit. Praeterea in conclavibus, quae eodem anno 1605 post Clementem VIII et Leonem XI demortuos habita sunt, multi cardinales ad Petri cathedram Caesarem evehere voluerunt: at bis gravissimum hunc honorem ille recusavit. Adeoque de se ipso demisse sentiebat, ut in fronte domus vilioris, quam prope Tusculum aedificandam curaverat, insculpta voluerit verba haec: "Morituro satis". Indefesse, noctu quoque, codices et libros in bibliotheca Vaticana adservatos pervolutare diligentissime solebat. Die 22 Mai. 1607, iam laboribus et stomachi cruditate fractus, duodecimum "Annalium Ecclesiasticorum" volumen, quo historiam ecclesiae Catholicae usque ad annum 1198 enarrare potuit, editum est. Opus igitur "Annales Ecclesiastici" inscriptum tanto favore omnes fere episcopi et catholici sacerdotes doctiores acceperunt, ut, etiamsi haud omnibus in partibus absolutum atque ad historiae fidem compositum habeatur, ipsum tamen continuatione dignum plerique viri docti aestimaverint. Itaque annorum decursu alii, qui Caesaris Baronii vestigiis insistere contenderunt, huius viri opus illud saepius ampliarunt; quare ex. gr. dimidio saeculo XVII historiam ecclesiae catholicae usque ad annum 1565 novem in voluminibus digestam Odoricus Rainaldi, et ipse Oratorii presbyter, docte explanavit; usque ad annum 1640 pervenit Henricus Spondanus, qui praeterea duobus voluminibus amplissimos Baronii 'Annales' breviaverat; inter annos 1738 et 1759 in Tusciae urbe Luca (It. 'Lucca') editio maximi momenti prodiit complectens 38 volumina 'in folio' horum Annalium "cum continuatione, critica, et observationibus". Et alia opera Caesar Baronius scripsit, quae postuma edita sunt; memoratu digna videntur quibus titulus est: "Venerabilis Caesaris Baronii S.R.E. Cardinalis Bibliothecarii Epistolae et Opuscula...in tres tomos dispertita" (Romae, MDCCLIX, ex typographia Komarek, prope Oratorium Sancti Marcelli). In primo huius operis tomo leguntur v. g. epistulae hae:
1) "Episcopo Conimbricensi Caesar Baronius. Quod stellio, vile animal, nullius penitus usus, et inter minima terrae reiectum, in domibus Regum habitet, idipsum plane est, ut Baronius in memoria versetur clarissimorum Antistitum [...] Quamobrem pecunia, nomine tuo oblatam ab egregio et praestantissimo viro archidiacono Eborensi, haud reicio, fastu contemnens; sed continens gratiasque immensas agens abstineo. Nam satis mihi ad sitim exigua stilla fluit, ut aurifero Tago opus non habeam. Ceterum, si ex ditiore thesauro potiora dona deprompseris, nempe preces ad Deum, eas libenter accipiam [...] Vale Pater amantissime, meque tuis officiis provocatum, tibi addictissimum, certo scito. Romae, Kal. Iunii. Anno Domini MDXCII" (pp. 289-290).
2) "Caesari Baronio S.R.E. Cardinali Iustus Lipsius. Quo animo et voto saepe facimus, ut te alloquamur, et quasi coram videamus; id nunc stilo usurpo et repraesento in occasione, quam Nicolaus Micaultius mihi praebuit, iste quem vides [...] Beabis eum, si et tuo interdum aspectu frui et vel brevi colloqui liceat; quod longum, scio, occupationes tuae non donant. Haec pro Micaultio. De me an aliquid addam? Addam pietate impulsum et cupidine vos illustres viros videndi, in Italiam venturum sub annum hunc sacrum et lustralem, qui instat. O Deus mihi det caput illud Ecclesiae, non dignitate magis, quam meritis inclytum, vel eminus intueri et venerari; vos autem propius adire et alloqui ! [...] Illustrissime et Reverendissime Domine, idem Deus Ecclesiae suae lucem et tutelam te servet, cui sincere testor me toto animo addictum et consecratum. Lovanii VI Kal. Aprilis MDXCIX" (pp. 463-464).

Caesar Baronius, vir apprime religiosissimus et rerum ad ecclesiam catholicam spectantium doctissimus, pridie Kal. Iul. a. 1607 e vita migravit.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae