Annus
2 0 0 7


SUMMARIUM

SUMMARIUM

„Dies Veneris, Idus mensis", novus discus musicus clarissimi cantatoris Piscis (vulgo Fisz), magnopere differt ab iis, quos prius publici iuris fecit. Antea enim Piscis videbatur maestus, taedio vitae laborans, inimicorum maledictis exacerbatus. Nunc autem multo laetiore ac fortiore animo vituperantium voces excipit et iis dignum responsum dat, quod in carmine, cui est titulus „Gorilla", clare patet:

Cum peregrinor, aliquis boat: „Aufer te, phalle!",
At Phallus non appellor, ergo nescio, eius dictum quid sit et quale.
Balbutit, ut is, qui edit „Diurnum Comitiale".
Ut qui opinionem publicam scrutantur, iudicavit male.
Me nominetis, precor, Unicum, Insignem.
Vento, quem spiro, mille candelas exstinguam.
In pectore habeo instar facis ignem.
Sum sagitta haerens in scopo, tu miser a scopo aberras.
Priusquam me laedas, a matercula, liceatne, quaeras.
Quidam, ut dicunt, conviciator se conviciatus est ipse.
Erat prodigium toti mundo mirandum ut Giertych minister.

Cum audissem mentionem conviciatoris, qui se ipsum est conviciatus, venit mihi in mentem fabula, quae narratur de Cupiente Vitam (Chafetz Chaim, 1838-1933). Is celeberrimus rabbi vitam degebat in oppidulo Radunia (Raduń, nunc in Alba Ruthenia). Famam ei attulit doctrina de vitandis conviciis, malignis rumoribus et maledictis, quam perpetuo propagabat. Quamvis apud omnes Iudaeos notus, vir fuit eximiae modestiae. Quondam aliquis advena, qui volebat tam illustrem magistrum adire, ei ipsi in via forte fortuna occurrens rogavit, ubi habitaret ille sapientissimus Cupiens Vitam.

– Desine iocari! – respondit rabbi. – Cupiens Vitam non est sapiens. Est homo valde stolidus et indoctus.

Indignatus viator pugnis et calcibus ea verba ultus est. Cum tandem domum, quam quaerebat, invenisset, obstupuit videns Amantem Vitam esse eundem hominem, quem modo verberasset. Perterritus suo facinore veniam magistri submisse petebat. Sed ille:

– Non tibi irascor. – inquit – Nam docuisti me maledicta tam diligenter esse vitanda, ut non solum adversus alios, sed etiam erga nos ipsos eis abstinere debeamus.

Nicolaus Simonides

Scripsit Nicolaus Simonides



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae