Annus
2 0 0 7


ANGELA MERICIA

ANGELA MERICIA

Decentiani (Desenzano) orta in oppido ad lacum Benacum sito, non longe a Verona, Angela piis parentibus nata est circa annum 1474. Optime educabatur in doctina et moribus cathicis, cum repente adhuc adulescentula est orbata parentibus. Nihilominus tamen progrediens alacriter in vita spirituali, desiderabat orationi se dedere in quodam loco remoto a vita saeculari, sed cum in illam solitudinem iam statuisset aufugere, ab avunculo prohibita est. Tum conabatur praestare domi id, quod in loco deserto non potuit. Considerans autem monasteria suae regionis suique temporis, videbat illam vitae formam non plene congruere cum suis desideriis.

Angela deinde, paternis bonis abdicatis, ingressa est in Terium seu saecularem Ordinem Franciscanum et paulo post, quadraginta fere annos nata, transiit Brixiam (Brescia) in urbem Longobardoitalicam, ubi multimodis effulsit eius evangelica paupertas, pietas, misericordia. Plurimos attraxerunt eius exempla virtutis et in omnes Brixianos exercuit influxum salutarem.

Circa annum vero 1530 consedit apud Brixiae ecclesiam sanctae Afrae, quo illam secutae sunt non paucae spirituales amicae filiaeque. Qua in re cernens Dei nutum, Angela illas virgines adunavit, condens societatem sororum sub patrocinio ac nomine sanctae Ursulae, celeberrimae illius virginis Galloromanae saeculi IV, quae redux ex pio itinere Romano, Coloniae Agrippinae (Köln) ab Hunnis paganis occisa est una cum undecim milibus sociarum, quarum quidem pium agmen in annalibus etiam sub nomine ‘Alba Legio’ celebratur.

Angelae enim desiderium praecipuum fuit renovare in populo Christiano spiritum genuinum fortemque priscae Ecclesiae, qui pulcherrimam assecutus erat imaginem utique in martyrio Ursulae eiusque sociarum. Quapropter Angela valde adlaboravit, ut puellis virginisque sui temporis afferrentur cultura litteraria et religiosa – ad quas vero paucae accessum habuerant –, sed etiam excolere in eis et fovere dimensionem profundae vitae orationis. Fama Angelae Mericiae, morientis die 27 mensis Ianuarii anno 1540 iam longe excedebat fines regionis Brixianae. Sepulcro condita est Brixiae in ‘sua’ ecclesia sanctae Afrae.

Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae