Annus
2 0 0 7


DE VERITATE ET ANTIQUITATE ARTIS CHEMICAE

DE VERITATE ET ANTIQUITATE ARTIS CHEMICAE

 

 

Robertus Vallensis Ruglensis (i.e. ab oppido Francogallico c.n. Rugles) est, ut saepe fit de auctoribus Hermeticis qui huius mundi gloriam non quaerunt, fere ignotus. Solum id scimus quod verisimiliter anno 1567 mortuus est. Discernendus est ab homonymo suo Roberto de Valle Rothomagensi, Plinii commentatore, qui paulo antea vivebat.

Editio princeps tractatus nostri Lutetiae facta est anno 1541 apud Federicum Morellum.

Hic autem editionis Theatri chemici (a.1659, vol. I, p.7 et sequ.) primas paginas posuimus.

Tractatus hic nobis maximi ponderis videtur quia auctor artis chemicae veritatem demonstrare cupit non solum ab illis qui " Hermetistae " dicuntur, sed etiam a variis celeberrimisque scriptoribus. In Sancta Scriptura (ubi enim permultae sunt allusiones ad metallurgiam…), in Vergilio ipso (quis crederet ?), in juris peritis, doctoribus etc. argumenta sua condit.

Omnes sententiae illae primo ictu non videntur inter se congruere. Attamen eis qui in textus alchemicos incumbere solent, auctoris intentio paulatim lucebit, Deo iuvante.

Qui plura scire cupiunt mihi scribant : stephane.feye@belgacom.net.

 











Scripsit Stephanus Feye



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae