Annus
2 0 0 7


PYRAMIS CHEOPIS

PYRAMIS CHEOPIS

Num Francogallus architectus solvit aenigma pyramidis praevetustum?

4500 (quattuor milibus) annorum ante quomodo fieri potuit, ut homines tres miliones molium lapidearum, quarum quaeque fuit pondere 2,5 (duarum - virgula - quinque) tonnarum, struerent in altitudinem plus centum metrorum? Structio pyramidis Cheopis habetur pro mysterio Aegypti antiquae. Architectus quidam Francogallus nunc contendit hoc aenigma a se esse solutum.

Variae sunt theoriae, quibus explicetur, quomodo structa sit pyramis Cheopis. Notissima est hypothesis suggestûs: miliones molium lapidearum, e quibus constiterit ingens aedificium in margine urbis Cairi situm, sursum transportatos esse per longum suggestum. Quem suggestum aut extrorsus tamquam scalam cochlearem pyramidi esse circumpositum aut fuisse formae rectae - ideoque magnae longitudinis.

Pyramis Cheopis: Estne constructa per gradûs duos?


Ratio extraculi suberarii mechanica: Per 21 meatûs maximam partem intra ingens aedificium sitos moles, quarum quaeque 2,5 tonnas pendebat, sursum transportabantur - sic saltim putat Iohannes Petrus Houdin architectus.


Schema pyramidis construendae: Meatibus, qui sint septenis partibus centesimis declinati, levatum esse laborem opificum durissimum: Nam meatûs fuisse umbrosos.

 


Iohannes Petrus Houdin architectus dicit: "Mea theoria aliis melior est, nam quadrat".

 


Gradus aedificandi 1: Aegyptii constructores antiqui dicuntur ad 43 metra pyramidis priora construenda adhibuisse suggestum exteriorem.

 


Gradus aedificandi 2: In reliquis 136 metris in altitudinem structis constructores dicuntur ad lapides transportandos usi esse meatibus intra pyramidem positis - i.e. suggestu cochleari (orig. Wendelrampe).

 


Versio: In fine omnis meatûs moles vertebantur per 90 gradûs, ut in meatu proximo sursum transportarentur.

 


Theoria dubia: Suggestus extra appositus secundum architectorum computationes fuisset aut nimis arduus aut nimis longus - si quidem adhibitus esset ad pyramidem totam. Accedit, quod usque nunc nulla vestigia talis suggestûs sunt inventa.

 


Structio pyramidis: Quomodo constructum sit ingens sepulchrum pharaonis Khufu, adhuc mysteriale esse creditur.

 


Structio gradatim facta: Eberhartus Graefe Universitatis Monasteriensis aegyptologus quinquennio ante theoriam proposuit, qua pyramis Cheopis - ita ut etiam priores pyramides - constructa est gradatim. Ingentes moles lapideas sursum elevatas esse per parvas scalas structas.

 


Ars technica Aegypti antiquae: Rainerus Stadelmann director quondam Germanici Instituti Archaeologici dicit Aegyptios habendos esse pro „magnis architectis verisque ingeniariis".

Iohannes Petrus Houdin Francogallus architectus nuper in urbe Parisiorum novam theoriam proposuit, qua explicaret, quali architecturâ constructum sit ultimum ex mundi miraculis, quod nobis est relictum. Postquam hoc problema per octo annos perscrutatus est, in quodam cinematêo ostendit simulationem tridimensionali-computatralem, quo restitueret ingentem constructionem, quae habet aetatem 4500 (quattuor milium quingentorum) annorum. Secundum Iohannem Petrum pars pyramidis superior constructa est per suggestum cochlearem, qui magnam partem positus erat intra aedificium.

Qui architectus Francogallus sentit suam theoriam ceteris esse meliorem, nam eandem esse unicam, quae conveniat cum necessitatibus technicis. Antiquos architectos Aegyptios suggestu exteriore non usos esse nisi ad 43 metra pyramidis priora construenda. Reliqua 103 metra sursum strui potuisse per suggestum interiorem, qui instructus esset tamquam extraculum suberarium. Iohannes Petrus explicat pyramidem, sepulchrum pharaonis Aegyptii, cui nomen fuerit Khufu (Graecê: Cheops), maximam partem constructam esse intrinsecus. Hodie eadem pyramis est altitudine 136 tantum metrorum, quia calcareum tegumentum originale ablatum est.

Robertus Brier, aegyptologus Universitatis Insulae Longae: "Hoc" inquit „contrarium est ambabus theoriis usitatis. Quas per 20 annos docui, sed medio in animo meo scio easdem non esse veras."

Denos viros gessisse unam molem

Ex animatione tridimensionali, quam Iohannes Petrus elaboravit per duos annos cum 14 ingeniariis negotiationis, cui nomen est „Dassault Systems", apparet, quomodo moles sursum transportari potuerint. Quae animatio potest etiam recipi ex interreti.

Secundum theoriam Iohannis Petri moles, quae fuerunt pondere 2,5 tonnarum, a denis operariis per 21 meatûs leviter ascendentes intra pyramidem sursum sunt transportatae. Meatûs fuisse inclinatione septenarum partium centesimarum. In locis omnis meatûs finalibus pyramidem fuisse extrinsecus apertam. Iohannes Petrus explicat ibidem moles 90 gradibus versas esse, deinde in proximo meatu sursum transportatas.

Theoriâ structionis duorum graduum, primo per suggestum exteriorem, deinde per secundum suggestum cochlearem interiorem, etiam explicatur, quare prope pyramidem nullae inveniantur suggestûs reliquiae. Cuius materiam totam adhibitam esse ad reliquam partem pyramidis construendam.

"Eius theoria est consectaria pyramidumque explicatio omnino nova"

Iohannes Petrus adnotavit se partim nixum esse studiis ipsius Gilles Dormion, qui per plus 20 annos tractavit constructionem pyramidum et tandem invenisse spatium pyramidis Cheopis cavum antea ignotum.

Rainerius Stadelmann, director quondam Germanici Instituti Archaeologici: "Theoria" inquit „Iohannis Petri Houdin non solum animos aegyptologorum delectat, sed est explicatio pyramidum consectaria et omnino nova". Constructores pyramidis habendos esse pro magnis architectis verisque ingeniariis. Robertus Brier dixit usque nunc nullas theorias fuisse pyramidum constructionis nisi semiperfectas. Iohannis Petri consilium esse dignum, quod perquireretur accuratius. Robertus et Rainerius hoc facere volunt iam mox - ipsâ in urbe Cairo.

Theoria suggestûs exterioris annis praeteritis saepius in dubium vocata erat - velut anno 2002 ab Erharto Graefe. Aegyptologi Universitatis Monasteriensis senserunt in loco aedificandi non satis multum fuisse aquae, qua sclodiae umidandae fuissent, quibus moles lapideae sursum fuissent promovendae. Quinque annis ante Erhartus opinatus est pyramidem Cheopis - sicut etiam pyramides priores - constructam esse per gradus. Moles ingentes per parvas scalas structas unam post aliam sursum allevatas esse.

Hanc relationem d.02. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae