Annus
2 0 0 7


HELENA AUGUSTA

HELENA AUGUSTA

Constantius Chlorus, cum esset praefectus Romanae provinciae Illyrici, in urbe Naissus (hodierna Niš in Serbia) cognovit Helenam, feminam humili genere natam, quae munus exercebat copae seu directricis deversorii. Quam ita adamaverat, ut vellet cum illa coniungi vinculo, quod re ipsa quidem erat concubinatus, sed legibus admittebatur nomine cuiusdam matrimonii inferioris.

Ex illa Chlorus habuit filium Constantinum. Cum tamen ille postea ab exercitu proclamatus esset imperator, Helena e palatio elongata est, nam eisdem legibus non agnoscebatur matrimonium unio nobilium cum plebeis. Post multos annos illuc rediit, videlicet non prius quam eius filius Constantinus, patre mortuo, ipse assumpsit purpuram imperii post celebrem illam victoriam ad Romanum pontem Milvium, reportatam de Maxentii exercitu. Femina magnae pietatis filium suum prosequebatur curis maternis, eum hortans, ut vitaret malum, cum nullus rex effugeret iudicium divinum.

Baptizata est anno 313, post edictum Mediolanense, quod persecutioni Christianorum posuerat finem. Constatinus vero, pie recolens anteactas matris humiliationes et labores susceptos ad se educandum, libenter eam insignivit titulo Augustae, qui inde a tempore Diocletiani pertinebat ad summam imperii, cum nomine Caesaris appellaretur vicarius Augusti. Paulo post susceptum sacramentum Helena contulit se in Iudaeam provinciam, desiderans lustrare eam terram, quam incarnatus Dei Filius dignatus erat suis premere pedibus, sed etiam eofine, ut crucem Domini perquireret.

Nulli parcens labori tandem invenit locum Crucifixionis, quod erat valde difficile, nam hostes Christiani nominis, ad tollendam memoriam passionis Domini, illic aedificaverant templum Veneris. Terrā profundius effossā, tres cruces repertae sunt, quarum quaenam vera esset crux Domini, miraculo indicatum est. Macarius enim, episcopus Ierosolymitanus, praemissā oratione, illas singulatim admovebat cuidam mulieri non solum infirmae, sed vel moribundae. Cum relique nihil profuissent, tactu verae crucis mulier statim sanata est. Magnam Crucis partem Helena reliquit Ierosolymae, alteram vero, una cum sacris clavibus et mortis titulo ‘Iesus Nazarenus, Rex Iudaeorum’, pariter inventis miraculo, Romam detulit, ut daret filio Constantino.

Investigationes suas prosecuta, ad oppidum Betlehem repperit antrum nativitatis Christi et locum ascensionis eius in summo monte Olivarum. Omnibus illis locis, cooperante filio imperatore, aedificandas curavit praeclaras basilicas. Romam autem reversa idem fecit de basilica ‘Sanctae Crucis in Ierusalem’, quam prope suum palatium Sessorianum erexit eo consilio, ut illic pie servarentur reliquiae passionis Domini. In caelum migravit octogenaria, anno fere 330.

Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae