SUMMARIUM
SUMMARIUM
Pictor, qui ultimam cenam a Christo cum apostolis habitam pingere vult, difficile opus aggreditur. Quomodo enim Iudas est ei repraesentandus, qui secundum evangelia in eodem catino ac Iesus tingebat manum et frustum panis a Domino porrectum accepit? Non debet sane traditor iuxta Christum sedere. Ergo nonnulli pictores faciunt eum, longe a Christo remotum, manum per totam paene mensam extendere – et ita Iudas homo non tantum malus, sed etiam inelegans et rusticis moribus imbutus fuisse monstratur. In aliis picturis Iudas sedet adversus Iesum et solus unum latus mensae occupat, dum Dominus aliique apostoli ad alterum latus stipantur. Tanto spatio attributo malefactor statim spectatoris oculos attrahit et persona maximi momenti videtur. Pictor quidam, ut eum effectum vitaret, Iudam in terra ante Christi pedes sedentem posuit, infra omnes alios, qui sellis utuntur. In alia imagine Iudas stans in suo latere mensae panem a Christo ore accipit. Iurares eum esse fidelem Catholicum Eucharistia fruentem in fine missae a duodecim sacerdotibus concelebratae. In eadem pictura omnes ultimae cenae participes discalceati sunt eorumque nudi pedes infra mensam conspiciuntur, alter Christus autem eos pedes lavat. Eo modo pictor duas vicinas narrationes evangelio contentas in una imagine posuit, virum parcum et frugi se esse ostendens.
Certe pictori est sperandum talem spectatorem eius picturam inventuram esse, qui Scripturam Sanctam et traditionem bene noverit et acuta mente allusiones intellegere possit. Etiam Paulus Huelle, sciptor egregius, cuius Ultima cena nuper e prelis exiit, suis libris lectorem eruditum et acutum optat. Num eius superius opus, cui titulus Castorp est, quisquam intellegat, cui Thomae Mann Mons magicus sit ignotus? Collaboratori nostro, Ianussio Paliwoda, Ultima cena etiam plus a lectore postulare videtur. Paliwoda citat criticos querentes nimiam materiae diversitatem in hoc libro contineri, nempe controversias, quae inter metaphysicos et neotericos de arte agantur, disquisitiones theologicas, periegesin Hierosolymorum undevicesimi saeculi et permulta alia. Hac vituperatione indignatus Huelle respondet criticos magnopere mirari, cur ipse suos libros lectoribus stultis atque illitteratis non dedicet.
– Scire te velim – inquit – inter homines bonis artibus deditos, qui in Polonia, etiam Gedanii, habitant, etiam nunc non paucos inveniri posse, qui toto animo studeant theologiae, philosophiae vitaeque spirituali.
Hoc colloquium dignissimum est, ut legatur, nam raro scriptores cum "Lampadis" redactoribus eos percontantibus tam vehementer rixantur. Nullum est dubium, quin Huelle rectius quam sui castigatores rem iudicet, nam libri eius a multis hominibus emuntur et leguntur.
Scripsit Nicolaus Simonides
|