Annus
2 0 0 7


ROSA LIMANA

ROSA LIMANA

Isabella Flores y de Oliva nata est die 20 mensis Aprilis anno 1586, itaque post annos fere centum quam Columbus appulerat ad Americae litora. Orta est Hispanis parentibus Casparo et Maria, qui in novam illam terram migraverant eo consilio, ut oeconomicam rem prosperam instituerent. Quod per aliquod tempus quidem illis contigit, verum postea res familiaris eorum deminuta est et facti sunt pauperes.

Res adversas tamen tulerunt patienter, cum essent ferventes Christiani catholici. Quem animi habitum ab illis iam puella didicit Isabella. Paulo post nativitatem inditum est ei agnomen Rosa propter faciei pulchritudinem. Iam in tenera aetate vovit Deo castitatem perpetuam. Desiderabat imitari sanctam Catharinam Senensem, virginem Tertii Ordinis Dominicani, persaepe legens librum de eius vita et operibus signatis sollicitudine de Ecclesia Catholica et de pauperibus. Quapropter nata annos quattuordecim eundem ingressa est ordinem sancti Dominici, vitam suam Deo consecratam degens in circulo familiari, ad modum Christianarum virginum in primis saeculis.

Miserebatur parentum egestate opessorum, qui hac de causa coacti erant transire in oppidum Quive. Mox tamen mortui sunt; quae gravis perditio una cum tribulationibus in spiritu et doloribus corporis effecit, ut pateretur valde. Quod tamen non solum aequo animo pertulit fisa auxilio Domini Iesu, verum ob eius amorem etiam addebat alia paenitentiae opera. Has inter sollicitudines consecuta est peraltum gradum orationis, pertingens vel ad contemplationem.

Ultimos tres vitae annos morata est in domo piorum coniugum Gonzalis de la Maza et Mariae Uzategui, qui circumdabant eam amore eximio. Mortem obiit anno 1617, die 24 mensis Augusti, quem quidem praedixerat, annos nata triginta unum. Quo gradu Rosa semper amabat Indianos, eo diligebatur ab illis omnibus, qui ceterum iam pridem eam habuerant sanctam. Etiam hac de causa fratres Dominicani eam sepelierunt non in coemeterio, sed in interno viridario monasterii sui, duobus autem annis postea – in ecclesiae suae sacello dicato sanctae Catharinae, quam Rosa amaverat modo peculiari. – Duobus annis post beatificationem, anno 1668 factam, Rosa canonizata est a papa Clemente X.

Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae