Annus
2 0 0 7


PISCES ZODIACI INFERIORIS

 

PISCES ZODIACI INFERIORIS

vel De Solutione Philosophica

 

Luca Rodargiro Eutopiensi authore

 

Editio princeps videtur esse haec : 1566, Lugduni, apud Carolum Pesnot. Hoc opus in Bibliotheca Nationali Francogallorum servatur. Nullum aliud eiusdem auctoris scriptum repertum est, praeter parvulum textum c.t. " chymia compendiaria ad Johannem Riturnum " (Lypsiae, 1609). Hoc tamen certum est : nomen auctoris est nomen fictum ; Rodargirus enim significat " argyros (i.e. argentum vivum) rhodos (i.e. rubrum) factum ".

Hae duae sententiae, editionis principis prima pagina, leguntur :

Rosinus

" Quae philosophi in libris suis figurative posuerunt, sciri nequeunt, nisi a Deo, vel a doctore ostendantur. "

Alphidius

" Qui sentit se ad haec pervenire non posse, cesset et quiescat. "

Post praefationem de arcani servandi disciplina tractantem, ille auctor (ignotus ut saepe fit) capitula facit de famosa SOLUTIONE PHILOSOPHICA de qua plerique philosophi multis parabolis loqui solent. Fortasse multi mirabuntur quod hic adfirmo Didonem, Carthaginis reginam, hanc auri solutionem facere noluisse nec " nitrum " suum sive Aeneam suum carum ad " alterum rivum " transeuntem sequi potuisse. Aurum enim avarorum, i.e. crassum, vocatur " Carthaginis ", alterum autem " Romae ". Ei tamen qui plura scire cupiunt, mihi scribant : Ecce inscriptio electronica mea : stephane.feye@belgacom.net

Ecce epistulam introductivam, ex editione Theatri Chemici (editio anni 1622, volumine quinto, pp. 806 et ss. ; aut editio anni 1660, vol. V, pp. 723 et ss.) et postea primum libri capitulum.

 

Scripsit Stephanus Feye



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae