In capite aleatoria mundi
In capite aleatorio mundi
Decem et plus abhinc annos Macau locus erat, ubi locupletes
homines Hongkongienses - interdum etiam Formosani, Iapones -
exitum septimanae agere solebant, res facientes domi non vero
licitas: opiata infumantes, lupanaria visitantes, aleam ludentes.
Post annum 1999, cum haec colonia Lusitanorum regio autonoma
Sinarum facta sit, ambae primae activitates officialiter
prohibitae sunt, tertia tamen magnopere crescit, ita ut ante tres
quattuorve annos domus aleatoriae Macauenses primum multum lucri
produxerint, quam eodem tempore aleatoria praeclara Urbis
Pratorum (Las Vegas) Americanorum necnon uno quoque novo anno
primatus Macauensium mundanus in hac disciplina immo clarius
omnibus videatur. Cladem agnoverunt etiam ipsae domus Pratenses,
quarum maior pars hodie in Templo Ma-kok (haec enim est origo
nominis Macau) domum ludendi aperire conantur. Quod nova lege
omnibus licet, monopolio in hac re divitissimi Stanley Ho
Hongkongiensis cum reditu Lusitanorum sublato.
Nimirum talia hic eveniunt, nam - ut
olim aliquis ratiocinatus est - in radio aeronavis volatus duarum
horarum a Las Vegas quinque minus quam eodem a Macau volatu
homines milionarios invenies. At hi circa Macau viventes sunt
maxima ex parte Sinienses, quae natio nulla fere re plus
delectatur quam sponsiones faciendo. Proverbium docet: si duae
muscae aliquo in loco Sinarum parietem ascendunt, ibi iam adsunt
saltem duo Seres pignus ineuntens, utra prima ad summum parietem
perveniat.
Nimirum quoque Macau esse urbem citissime in toto orbe
terrarum crescentem, una cum urbibus petroleariis Doha et Dubai:
centena caeliscalpia (deversoria, aleatoria, domus grapheorum)
struuntur in parva superficie 28 chiliometrorum quadratorum, ubi
450 tantum milia hominum habitant (dum 22 saltem miliones huc
visitatum veniunt unoquoque anno). In turba novarum aedium minus
minusque facile est peregrinatoribus relicta praeteritorum
saeculorum invenire, ut sunt exempli gratia perpulchrum templum
Tin Hau, deae nautarum, necnon nonnullae quingentariae fere
ecclesiae primorum advenarum e longinqua Lusitania (Macau prima
erat colonia Europaeorum in litore Sinensi), excepta optime
exposita parte anteriori aliter deletae ecclesiae sancti Pauli,
quae photographemate nostro monstratur. Lusitanica est adhuc,
praeter Sinicam (dialectus Cantonianae), sermo officialis Macau,
quam linguam tamen in viis rarissime audies at solum ei asylum
res coquinaria videtur, nam ubique bacalhau (gadus sale
conditus) cum vinho verde (vinum nigrum) mandari possunt.
Nonnulli Vasinghtoniae credunt Macau, ut saepe sors est urbium
aleatoriarum, locum esse, ubi pecunia illegalis "lavetur".
Macauenses multi hui rei assentiuntur. - Omnia tuta sunt -
placant - donec Pecchini de hac re scient rogabuntque. Aut
fortasse iam sciunt et ipsa re fruuntur. Ergo non rogant.
Scripsit Liviu Lupulescu
|