Annus
2 0 0 7


HORMISDAS LATINUS

HORMISDAS LATINUS

Anno 460 natus Frusinone, in Latii urbe, quae a Roma non longe abest in meridiem, factus est diaconus Symmachi papae, cuius quidem electionem ad solium pontificium strenue fultus erat contra Laurentium prebyterum. Ante ordines maiores acceptos Hormisdas uxorem duxerat, quae illi genuerat filium nomine Silverium, futurum pontificem.

Vir fuit magnae prudentiae et benignitatis, quapropter post Symmachi mortem fere unanimiter electus est successor eius. Mirum in modum valuit sibi conciliare animos etiam fautorum Laurentii, qui cum Symmacho quondam contenderant de solio Petrino.

Inter eius merita in regenda Ecclesia locum praecipuum obtinet sanata scissio orientalis nota sub nomine Graeco schisma Akakianon a nomine patriarchae Constantinopolitani Acacii, qui morem gerens imperatori Zenoni, acceperat eius Henotikon seu theologicam formulam unionis restituendae in Byzantio relative ad confitendum Dei Filium incarnatum.

Illā quidem sperabatur fore, ut monophysitae – seu confitentes in Christo esse naturam unam ex duabus, divinae et humanae – reconciliarentur cum catholicis, sed prohibebatur ulla relatio ad concilium universale, anno 451 celebratum Chalcedone in urbe Bithyniae, quod solemniter definiverat Dominum Iesum Christum esse unam personam, eamque secundam Trinitatis, in duabus naturis artissime quidem iunctis, verumtamen non mixtis.

Res fuit difficilis imperatore Athanasio, qui ex una parte magis erat sollicitus de confessionali unitate civium quam de veritate fidei, ex altera vero ipse magis magisque inclinabatur ad monophysismum. Praeterea plures Hormisdae conatus adeundi episcopos Byzantii per suos legatos, praesertim per Ennodium episcopum Papiae (Pavia), Anastasius more Graecorum impediebat obiciens illud esse ingerentiam in sua iura imperialia, quae includerent curam de rebus Ecclesiae.

Illi tamen mortuo anno 518 successit Iustinus, honestus miles catholicus oriundus e Balcanis sive ex Illyrico magnam partem iam Slavico, e vico inter hodiernam Serbiam et Macedoniam sito. Qui graviter ferens discordiam ecclesiasticam, mox Romam misit legatos, qui a papa Hormisda peterent, ut ipse veniret Constantinopolim ad vulnus sanandum vel eo fine mitteret legatos suos. Tum papa sex designavit emissarios: duos episcopos, unum presbyterum, duos diaconos unumque notarium laicum. Qui cum venissent in urbem regiam, benignissime et sollemniter recepti sunt imprimis quidem ab imperatore, sed etiam a clero et populo.

Feria quinta in Coena Domini, tribus nempe diebus ante Pascham anni 519 in cathedrali ecclesia Constantinopolitana celebrata est Ecclesiae orientalis cum occidentali unitas restituta, cuius quidem condicio et fundamentum erat Formula Hormisdae, quae dicitur, subscribenda ab episcopis Graecis. Quae incipiebat his verbis: "Prima salus est regulam rectae fidei custodire et et a consultis Patrum nullatenus deviare. Et quia non potest Domini nostri Iesu Christi praetermitti sententia dicentis: ‘Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam’ (Mt. 16, 18), haec, quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in Sede Apostolica immaculata est semper catholica conservata religio [...]".

Peculiaris autem ratio sanandae tensionis monophysiticae tunc temporis prodiit a parte monachorum in Scythia morantium, in terra scilicet ad ostium sita Danubii fluminis. Qui cum censerent rei valde profututum esse, si papa confirmavisset theologicam formulam: "Unus e Trinitate passus est", quae maiore in luce – iuxta placita monophysitarum – poneret unitatem Domini Iesu Christi, Hormisdas – qua erat prudentiā, sed etiam condescendentiā – non renuit quidem, sed rem accuratius exposuit probans formulam: "Una e tribus Personis passa est secundum carnem". – Mortuus est Romae, die 6 mensis Augusti anno 523, et in basilica sancti Petri sepulcro conditus.

Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae