Annus
2 0 0 7


PALLADIS CHYMICAE ARCANA DETECTA

PALLADIS CHYMICAE ARCANA DETECTA

Sive MINERALOGIA

 

INTRODUCTIO

Tractatus huius editio princeps (Genuae, anno 1674), in partes tres divisa, rarissima est. Auctor, ut saepe fit in rebus alchemicis, fere ignotus est. Nam, ut ipse dicit, "  auctoris nomen in hoc puro anagrammate delitescit. IANUS GOBRAT SAPIENS MANET ". Attamen anno 1678 opus iterum in lucem editum est apud eundem Antonium Georgium Franchelli in duas partes divisum. Prima pars 436 paginas continet ; secunda autem 355. In ultima totius operis pagina, i.e. p.355, Typographus lectori de auctore aliquid indicat :

" Nomen Authoris occultatum in Anagrammate, et quo in sacro fonte nuncupatus fuit, est IOANNES BAPTISTA MARENGUS, vir de re litteraria valde bene meritus. "

Plura de eo nescimus…

Hic solam praefationem divulgabimus quae satis brevis est. Textus tamen eiusdem verus thesaurus nobis videtur esse. Nam auctor ingenuos chymiae lectores adloquitur. Chymia enim hac sola conditione data legi potest ut lector ingenuus sit, i.e. bene natus. Sicut Aeneas per inferos a Sibylla ductus est ut viam dextram neque sinistram caperet, oportet lector litterae biscornutae (i.e. Y) significationem sciat. Nam Chymia duos sensus habet quorum unus ad Tartarum ducit. Qua de causa hic de avaritia monet auctor. Nonne auri caecus amore (Vergil.Aeneis, I, 349) seipsum ad perditionem ducit ?

 

 

 

PALLADIS CHYMICAE ARCANA DETECTA

Sive MINERALOGIA

Naturalis, et Artificialis

Opus plane aureum

 

 

In quo praecipue ostenditur modus efficiendi Philosophorum Lapidem, et multa alia lucrosa traduntur.

SECVNDA EDITIO

In multis praxeis aucta, in omnibus clarius explicata, et in duas partes divisa.

AUCTORIS nomen in hoc puro anagrammate iterum delitescit.

Ianus Gobrat sapiens manet

GENVAE, 1678.

Typis Antonij, Georgij, Franchelli.

Superiorum permissu.

 

In laudem Brevitatis.

B R E V I T A S .

Anagramma purum.

S E V I B R A T .

 

SE nostras versus Brevitas VIBRAT omnia mentes,

Ut cito percipiant, quae pretiosa tenet.

Hanc, quia parva venit, nullus, qui spernere tentet,

Nam magna in parvo munera ferre solet.

ADAGIUM.

Nec brevius, nec plenius.

 

 

INGENVIS CHYMIAE CULTORIBUS

An ridere me deceat, an flere, multum ambigo, utrumque faciam, ne errem in alterutro. Quis enim hominum vanitatem non irrideat ? Quis illorum insaniam non defleat ? Omnes enim, non amore virtutis, non indagandi naturae secreta studio, non subveniendi pauperibus affectu, nec largiendi piis locis eleemosinas desiderio ; sed quadam voraci, et insatiabili avaritia ducti, post aurum currunt, aurum quaerunt ac tamquam pedisequi, et viles servi divitias sequuntur. O misera hominum conditio ! O dira avaritiae crudelitas ! Homines reddit miseros, et eo miseriores, quo minus se miseros esse sciunt. Attendite. Divites sunt et divitias quaerunt ; eo quod divites sint credendo, non videndo. Divites sunt, et divitias quaerunt ; quia non ut divitiarum domini eis utuntur, sed ut illarum servi illas custodiunt. Divites sunt : sed quid dico ? non ipsi divites sunt, sed ipsorum arca dives est. Tandem divites sunt, et divitias quaerunt ; quia tam deest avaris, quod habent, quam quod non habent. Hinc de illis elegans illud paradoxum certissime verificatur : " Multi nimium, nemo satis "  : Unde recte quidam Neotericus de avaro cecinit : " Semper avarus eget, nec habet, quod habet, sed habetur ; et sitit in mediis Tantalus alter aquis. "

Qua propter, mirum videri non debet, si avarorum esuriei ars chymica non respondeat ; si eorum cupiditas, et aviditas ad optatum finem non pertingat ; si illorum labor nullum fructum afferat ; si ipsorum ignis non aurum sed fumum producat ; et si suis sufflationibus ventiludibrium se constituant : nam id merito illis contingit, cum nullo fine laudabili hanc dignissimam scientiam aggrediantur : nec virtutem deceat avaritiae vitio inservire. Justa igitur caeli retributio, ut qui nimia cupidine aurum quaerunt, a rectis Antiquorum Philosophorum semitis deviantes, nec simplicitatem naturae sequentes, tandem non aurum sed desperatam pauperiem inveniant.

Donum igitur est filiis artis concessum, transmutationem metallorum invenire, ac attingere. Ipsi enim, dum virtutis amore studiis incumbunt, et ad lapidis philosophici cognitionem perveniunt, et artis sagacitatem mirantur, de naturae efficacia stupent, et ad Divina se erigentes, omnium conditorem laudare non cessant, qui tale ingenium hominibus, talemque vim naturae concesserit. Hic plura non addo : siquidem ad ea quae fuse in prima editione dixi, prudentes lectores remitto : studio enim multa ad theoricam spectantia in hac secunda editione omisi ne nimis magnum volumen evaderet ; praecipue cum in hac secunda editione multa addiderim, et omnia juxta praxim clarius explicaverim. Vobis autem dilectis Sophiae Filiis mei isti labores proficui sint ad optatam metam vos perducant ; sic opto ; sic spero. Caeterum circa unum admonitos vos desidero, ne levi, et imperita credulitate quibusdam nugivendulis, sive sophysticarum receptarum venditoribus credatis : dantur enim quidam male feriati fumivenduli, et circumforanei Deceptores, qui suis sophisticis dealbationibus rubificationibus, et impuris amalgammationibus alios illudunt, non paucos decipiunt, omnesque in desperatam miseriam reducunt. In principio enim sui Recipe, vel potius Decipe, quid non promittunt ? Omnibus immensas divitias, et indeficientes thesauros, et quidem intra brevissimum temporis spatium exhibent : ac pompose verborum apparatu, et fastosa ostentatione omnia se scire jactitantes proprias experientias declamant, cum tamen in hac transmutatoria arte hoc tantum sciant, quod nihil sciant ; nam in fine, ipsorum aurum, et nihil, identificata cernuntur. Ab his igitur cavete ; sed Philosophorum semitas calcate ; et in legendo animum agnoscendi, et ignoscendi afferte ; sic enim magni animi parvo muneri gratum animum rependetis.

 

Triunus vos faelicitet.

 

Vestrum amans ut sui.[1]

 

 

[1] Id quod curiosum est, est subscriptio praefationi : " vestrum amans ut sui " ; nam ex sententia extrahere potui anagramma hoc : " nam justus aurum est ". (Stephanus Feye)

Scripsit Stephanus Feye



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae