Annus
2 0 0 7


SUMMARIUM

SUMMARIUM

Quisquis vel aliquantulum de antiquorum philosophia scit, colloquium Petri Wojciechowski et Pauli Gołoburda legens facillime animadvertet ea, quae dicit et libris suis inserit clarissimus scriptor, saepe non dissimilia esse veterum sapientium opinionibus. Etiam si in nomine gentilicio Bonaventurae Knat, fabri navalis in libro Obdura usque ad novam lunam apparentis, lateat allusio ad celeberrimum philosophum Regiomontanum, eius doctrina de plurimis mundis, in quibus variae versiones eiusdem eventus occurrant, est ab Immanuele Kant prorsus aliena, invenitur autem apud Epicurum. Secundum eum philosophum omnia, quae esse possunt, profecto eveniunt in aliquo mundo. Eius assecla Romanus, T. Lucretius Carus, cum proponat varias rationes, quibus possint mirabilia naturae, talia ut inundationes Nili aut motus astrorum, explanari, addit:

Nam quid in hoc mundo sit eorum, ponere certum
difficilest; sed quid possit fiatque per omne
in variis mundis varia ratione creatis,
id doceo pluresque sequor disponere causas. [1]

Si ergo Lucretius hoc colloquium legeret, minime miraretur Petrum Wojciechowski non multum curare, utrum Demetrius Romanov, quem in libro Americani throno Moscoviae imponere conantur, imperator Russiae an coquus in taberna sit futurus. Utrumque enim fieri potest, est ergo aut erat, aut erit in uno ex multis mundis, etiam si fortasse non in hoc nostro.

Ecce vero alius locus, in quo Wojciechowski cum philosophis antiquis consentit: Solum id, quod fictum est, est verum. Lectorem meum fallere non conor, monstro enim ei me non loqui de quibusdam singulis eventibus, hominibus et locis. Non deludo eum, nam personae vere fictae sunt. Cum autem scriptor alicuius vitam describit, semper eam deformat. Non potest id evitare, quia quorundam solum factorum rationem habere potest. Venit enim tempus, cum dicere debeat: "Desino iam colligere notitias et scribere incipio!" De persona autem ab auctore excogitata scribitur tantum, quantum scribendum est, non plus, non minus".

Hic veniunt in mentem verba Aristotelis, in Poeticis scripta: „Sane constat (…) non poetae esse facta ipsa propria narrare, sed quemadmodum vel geri quiverint, vel verisimile, vel omnino necessarium fuerit. (…) Quo fit, ut sapientius atque praestantius poesis historia sit, siquidem illa circa ipsum universale plurimum versatur, haec vero singulare sectatur" [2].

Eum Poeticorum locum perspicaciter elucidavit Iulius Domanscius[3], quem virum sapientissimum, mox octogenarium, hic honoris causa nomino.

[1] Lucretius De rerum natura V, 526-529.

[2] Aristoteles Poetica 1451 a 36 – b 7, interprete Al.exandro Paccio Florentino.

[3] J. Domański: Dlaczego poezja jest bardziej filozoficzna od historii? Glosa do dziewiątego rozdziału „Poetyki” Arystotelesa, „Przegląd Filozoficzny", 1, 1992, nr 2, s. 5–15.

 

Nicolaus Simonides

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae