MARGARITA BURGUNDA
MARGARITA BURGUNDA
Germanica Burgundorum gens, perinde ac Normanni ad fauces Sequanae fluminis, pertinent ad rem publicam Francorum, qui in illa praevalent. Prope Augustodunum (Autun), in vico Lauthecour Margarita nata est die 22 mensis Iulii anno 1647, in pia familia cognomine Alacoque. Optime educata in fide catholica, etiam apud sorores Clarissas, iam adulescentula Deo vovit se mansuram esse virginem pro eius amore. Id solum desiderabat, ut animum suum ornaret virtutibus, quibus magis placeret Domino Iesu. In deliciis habebat prolixas fundere preces, vacare contemplationi, sed etiam servare patientiam in rebus adversis et caritatem erga proximos, praesertim egenos.
Ordinem Visitationis ingressa in urbe Paray-le-Monial, claruit non solum altioris dono orationis, sed etiam crebris visionibus mysticis. Harum celeberrimam habuit die 27 mensis Decembris anno 1673, cum sibi oranti prope Eucharistiam ipse Dominus Iesus se conspiciendum obtulit, sacrum ostendens Cor suum in aperto pectore inflammatum igne spinisque constrictum. Margaritae dixit, ut ob talem amorem et ad ingratorum hominum expiandas iniurias, illa publicum eius Cordi cultum curaret instituendum.
Cum autem ex humilitate cunctaret se censens tantae rei imparem esse, Salvator illi addidit animum ac simul assignavit comitem Claudium Iesuitam eximiae pietatis. Praesertim vero Dominus sponsam suam fovit spe magnae utilitatis, quam ex cultu Cordis eius capturus esset populus catholicus, ubi primum haec pietas esset assumpta in ritūs Ecclesiae.
Margarita omnibus viribus studebat implere verba dulcis Iesu, qua in re tamen – ut iuxta evangelium potuit praevideri – obeundum erat molestiis et contumeliis, praesertim a parte eorum, qui dictitabant illam laborare morbo mentali. Verumtamen Margarita omnia haec pertulit aequo animo, quin etiam – clara cum serenitate, censens illa opprobria esse multiplicatura eos flores, quos ipsa iam pridem desideraverat offerre Christo Domino. – Religiosae perfectionis laude florens et per contemplationem in dies caelesti sponso coniunctior, ad eum evolavit anno 1690, itaque aetatis suae anno quadragesimo tertio.
Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM
|