Annus
2 0 0 7


Comperiunt alterum thesaurum indianum

Comperiunt alterum thesaurum indianum



In urbe Mexicana comperta sunt templa
antiqui populi continentia Olmecarum statuas.
Hoc mirum habetur quod eorum situs procul abest
et opera solent constare rupibus fractis.

Plus quam bis millenos aedes ocultae per annos Mexico attonito reddidit una dies. Sex cammeris templum constat. Olmecarum reliquiae surgunt et in loculis sunt statuae intactae suis.

Id autem rarum habetur, aliud quam fractas Olmecarum inveniri rupes. Nunc autem, ubi multa steterat non auferenda rheda, pristini populi sacrae videntur arces.

Cuius vero gentis templa sint reperta in urbe, docti non perspiciunt procul Olmecae situ. Utque primum haec antiqua signa resurgentia vides, credis alienae gentis manum finxisse vultus. Litora namque remota gens Olmeca tenuisse fertur. Dicunt enim periti non Olmecas ipsos, sed Olmecarum alumnum populum tales texisse muros.

* * *
*

Scripsit Carolus Petreius



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae