Annus
2 0 0 7


DE HERMETISTA VICESIMI SAECULI

DE HERMETISTA VICESIMI SAECULI :
LUDOVICO CATTIAUX

Prima symbola nostra quid " Hermetismus " esset lectoribus patefecit. Omnes docti iam aliquid de Hermete Trismegisto sive Trimaximo audiverunt. Quid autem de scientiâ Hermeticâ hodiernis temporibus ? Num Scientia illa re vera nullum novum discipulum allicere potuit et omni ex parte oblitterata est ? Nemone doctrinam talem, post saecula tam obscura (XVIIIum atque XIXum inquam) ab oblivione vindicavit ?


Ludovicus Cattiaux natus est die XVII mensis Augusti anno 1904 Valentianis Gallorum. In chartulâ visitatoriâ eius legebatur : " Ludovicus Cattiaux, pictor, poeta et magus ". Parisiorum Lutetiae vivebat una cum uxore et catto quodam pulcherrimo cui nomen Poupinet.

Ille vir egregius multas picturas (alchemicas et Hermeticas necnon Virginum) confecit. [1]

Multa quoque scripsit : epistulas, poemata, tractatum " De picturae physicâ et metaphysicâ ", librum propheticum c.t. " Nuntius iterum repertus  (Le Message Retrouvé) ". Quae opera dignissima et visu et lectu sunt.


Ludovicus Cattiaux

Cum hominem quendam non deceat visu ac specie aestimari, nullum habeamus judicium vel prae-judicium nisi post scripta lecta seu verba diligentissime pensata !

Indagandum est igitur num auctoris nostri doctrina translaticia sit necne. Sic lector poterit ipse eam conferre cum Majorum doctrinae textibus, i.e. auctoritate certâ. Attamen caveamus ne formâ externâ horrescamus. Nam, ut auctor de Christo ipso scribebat : " In Deo certe Christus unicus est, formae tamen multae in creatione sunt. Itaque opere atque pondere eum inprimis agnoscemus, deinde autem verbo ; specie vero numquam. " [2]

Forsitan thesaurus aureus antea prorsus ignotus (etsi auctor noster paulatim innotescit) ante oculos nostros iacet.

" Vitam tuam perdidisti, aiebant, manus meas vacuas considerantes
Et nemo Deum in corde meo cantantem audiebat. "


Pictor a se ipso pictus

 

Mystica et Hermetismus [3]

Ne obliviscamur mysticam conjungendam esse cum Hermetismo. Illa (sanctitas quae dicitur) per se ipsam sola, hic vero (sapientia quae dicitur) sine illâ perfici non potest. Dei thesaurus enim ac arcanum eius solum sanctis, immo paucis sanctis tradi solet. Hîc inest hierarchia quam amisit Ecclesia postquam Dei scientiam ejuravit. In Ecclesiâ soli sancti agnoscuntur, sapientes vero non iam novit, id est alterum gradum cuius oblita est.

Quâ de causâ nunc temporis Ecclesia derisa est impiorumque terretur scientiâ quae triumphans in orbem terrarum irruit quaeque hominum vitae necnon libertati minatur ut nulla potestas umquam valuit.

Cognitio via unica et fere mortifera est, propter donum tam ingens ! Meditare : agitur de VITA ! Cum recipitur, certe periculum est ne mors contingat. Quod autem pertinet ad mortem immaturam, eadem est ac ceterorum mors… Tantopere ergo referre non decet, nisi quod in hoc mundo Revelatio praetermissa erit. Animadvertatis, quaeso, verum Hermetismum necessario aut christianum aut muslimum aut taoisticum et cetera esse debere i.e. religatum ad Deum per religionem sive propriam sive electam, quia Hermetistam impium imaginari non licet. […]

Omnes Christiani mortem Christi praedicant, attamen nullus ex eis mysterii resurrectionis notionem veram habet. Ecclesia mysticam sanctorum mortem quidem admittit, sed Sapientis Adepti resurrectionem Hermeticam repudiat, easque opponit. Unam alteri praecurrere ac eandem gignere non percipit Ecclesia neque animadvertit Christum in cruce mortuum eundem esse qui cum gloriâ a mortuis resurgit.

Aberrant qui resurrectionem quaerunt antequam per huius mundi mortem transiverunt. Ibi est superbia inquisitorum a Satanâ adspiratorum qui omnia volunt recipere nihilque dare. Ad cladem et crimen eunt, ut patet a Gilles de Retz usque ad Jolliot-Curie.

Homo mysticus eodem modo Adeptum gignit ac eruca moriens chrysallis fit, deinceps papilio. Dolendum est quod Christus paene solus exiit ex mortis chrysallide. Hoc tamen non eo valet ut rem negemus vel rejiciamus tamquam possibilem solum die Judicii ultimi, ut faciunt multi clerici aut alii praedicatores male docti.

 

Clavis amissa [4]

Praesertim oportet Hermeticum Christi nuntium in memoriam reducere qui iam a saeculo IIIo tam male notus est. Reconciliare quoque decet Hermetismo mysticam in divini mysterii plenitudine.

 


" Mercurius agrestis ", pictura Cattesiana

 

Poema c.t. Hermes Trismegistus [5]

Ô Sulamita sola mea amica,
Salomon sum tuus solus in mundo.
Sol et Selene in sale uniti.
Salus mythorum et Salam montium.

Ô Sulamite, ma seule amie
Je suis ton Salomon, seul au monde.
Sol et Selênê en sel unis
Salut des mythes et Salam des monts.

(Adsonantionem animadvertamus !)

 

Nuntius iterum Repertus III 72

Sanctus inter homines vulgares solus cum Deo est, sicut conjunctus est mercurius cum auro inter terrae immunditias.

 

Ibidem II 57

Scientiae quas homines profitentur subtilitatem et magnum laborem poscunt ut partim teneantur.
Scientia a Deo edocta simplicitatem et patientiam postulat ut integra sit nota.

 

Ibidem II 88

Ille qui tria hominis fundamenta hereditaria novit, scientiam possidet :
animam a Deo ; spiritum a stellis ; corpus a terrâ deductum.

 

Ibidem X 64’

Docti et intelligentes ante Deum irridebuntur atque longe a lumine eius repellentur ; solum simplices et credentes gratiam ante eum invenient. Sapientium autem sanctorumque cor iam ab initio cum sapientiae ac amoris Domino est.

" Liber in quo Deus secretum suum scripsit, est caelum et terra. Homo ergo sanctus et sapiens Domini scientiae in horti Edeni pace studet. "

 

Ibidem XXXIV 29

Nihil nos eripiet e miseriâ, immunditiâ, aegrotatione, dolore, ignorantiâ, timore, odio, desperatione, solitudine et morte, nisi doctissimi Dei scientia ! Et nihil eandem nobis tradet nisi illorum amor qui ab hominis creatione eam propter hereditatem tenent, quia eorum verbum est Dei amor qui ad nos in exsilii terram pervenit.


Adnuntiatio Cattesiana

 

Adnotationes

[1] Vos hortor ut ad sedem interretialem www.louiscattiaux.es eatis in qua multa opera eius inveniuntur.

[2] Nuntius iterum Repertus (Le Message Retrouvé), XXXI, 18’. Vide adnotationem 4.

[3] Epistula Ludovici Cattiaux amicis suis ; cfr Raimon Arola (ed.), Croire l’incroyable ou l’ancien et le nouveau dans l’histoire des religions, éd. Beya, Grez-Doiceau, 2006, p. 263. Etiam cfr www.beyaeditions.com.

[4] Epistula, o.c., p. 301.

[5] Opera omnia nuper in lucem edita sunt : Louis Cattiaux, Art et Hermétisme (œuvres complètes), éd. beya, Grez-Doiceau, 2005, 555 p.

Scripsit Stephanus Feye



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae