De aqua mirifica Pulaviarum
De aqua mirifica Pulaviarum
Varsoviensium hi, qui oppidum petunt
Casimiriam ad Vistulam, gemmam illam architecturae temporis
renascentiae, saepissime praetereunt in via sine moratione ulla
urbem Pulavias. Iniuste, nam adsunt urbi permultae amoenitates,
sicut palatium familiae Czartoryski (architecto Tylmano de
Gameren) cum hortis ei adiacentibus (primum more Francogallorum,
deinde Anglorum instructis), Domus Gothica (quae olim picturas da
Vinci [Domina cum mustela], Rembrandt [Topium cum
misericordi Samaritano] et Rapahaeli [Imago iuvenis]
continebat) necnon templum Sybillinum (ubi primum in Polonia
musaeum antiquitatum positum erat), quod instar templi Vestae in
oppido Tivoli ad Romama structum est. Quibus addendae sunt Domus
Graeca (olim plantarum tropicarum hibernaculum) necnon Aedicula
Sinensis.
Memoratu dignum etiam esse debet
Pulavias quasi alterum caput intellectuale Poloniae breviter (1784-1831)
fuisse, praecipue postquam ipsa civitas Polona anno 1795
dissoluta erat; tunc curis Adam et Izabelae Czartoryski permulti
homines artibus litterisque maximi in terra momenti in Pulavias
advenire necnon hic longius permanere assensi sunt, ut exempli
gratia Gregorius Piramowicz, Franciscus Dionysius Kniaznin,
Iulianus Ursinus Niemcewicz, Adam Naruszewicz, Iohannes Paulus
Woronicz, Franciscus Karpinski, Franciscus Zablocki, Petrus
Norblin, Marcellus Bacciarelli. Ut plus 'romantice' locus se
hospitibus praeberet, princessa Izabela deduxit huc "eremitam",
qui in spelunca hortorum vitam degeret, salario haud parvo
menstruo ei pro hoc munere dato. Florebant Pulaviae - tunc ut
Athenae Polonorum notae - usque ad resurrectionem Novembrem
contra Russos (1831), cum familia Czartoryski e Polonia effugere
coacti sint.
Ego tamen aliam ob causam de Pulaviis nunc scribo: modo legi in
actis quibusdam diurnis cives Pulavienses omnes milionarios
facile fieri posse. Nam a balnaeologis probatum esse aquam
publicam, quam vilissimo pretio per aquaeductum et fistulas domi
omnes recipiunt, qua ad corpora ipsorum necnon autoreadas suas
lavandas utuntur, hanc aquam e fonte subterraneo permanentem
saluberrimam in tota Polonia - aut saltem unam paucarum
saluberrimarum -aquam mineralem esse! Nimirum prope ad Pulavias
ponuntur Aquae Nalenczovienses, aedes in tota terra clarae
balnaeotherapiae deditae. Insuper fistulae aquaeductus modo
pecunia Unionis Europaeae refectae sunt novaeque fistulae minime
aquam polluant. Satis est lagoenis aquam Pulaviensem infundere et
in aliam partem Poloniae portare, ut maximo cum lucru domum
repetas.
Felices Pulaviani!
Scripsit Nanompouphos
|