SUMMARIUM
SUMMARIUM
Qui novum librum Christophori Varga Sepulcrum opere caementicio factum ex titulo tantum novit, sine dubio exspectat aliquid simile operi ante quinque aut sex annos scripto, cui titulus Tequila fuit. Magna enim pars illius libri in coemeterio agebatur, quod fuit locus non tantum funeris, sed etiam compotationis nocturnae super sepulcro institutae. Quin etiam monstrabat lectori auctor, quid in sepulcro fieret. „Crassus – scribebat – permagnas difficultates vermibus praebebit. Melius erit, ut non imaginemur, quid fiat, antequam eam operam perficiant. Edent istum magnum pinguem culum, istum ventrem, qui e bracis effundebatur, toros adipis, quos interdum Abdulla carpebat, et tum Crassus ridiculos saltus faciebat, voce tamquam virgo stridens. Etiam testiculos vorabunt. Velim scire, utrum sint eos consumpturi iam in initio, an quasi bellaria ad finem convivii sint sibi eos reservaturi. Fortasse varia membra eodem tempore manducabunt: unus coetus faciem Crassi edet, alius ventrem, tertius autem culum atque testes et, ne quis eorum sibi iniuriam illatam esse censeat, postea locos inter se commutabunt?".
Novus liber a vetere magnopere differt. Varga enim, ut ipse collaboratori nostro, Paulo Gołoburda, dicit, vult semper aliquid novi scribere, ne posterius opus correcta versio prioris videatur. Sepulcrum opere caementicio factum describit eventus temporis abhinc sexaginta annos futuri. Tunc viventes homines memoriam temporis nostri diligenter cultivabunt colligentque catalogos magnorum emporiorum, talium ut Gigas, Clericus et Quadrivium. Verum tamen inveniri possunt quaedam elementa communia Sepulcro et Tequilae, nempe et hic, et ibi auctor multum de cibis et de morte loquitur. Avus, qui est Sepulcri persona principalis, tam multa edit, ut cancro pancreatis laboret, qua de causa moriatur. Ultimi menses eius vitae maximum dolorem ei afferunt, quia optimo cibo prohibetur.
Dum libros Christophori Varga legimus, ei videntur nobis facillime, sine ullo labore scripti. Sed auctor confitetur id opus non ita leve et placidum esse. Narrat se aliquando altera manu fracta claves computatri una tantum manu pressisse, cum autem scribere deberet litteras signis diacriticis praeditas, naso impegisse clavem symbolo „Alt" signatam.
Nicolaus Simonides
Scripsit
|