De genealogia mineralium ex Paracelso
De genealogia mineralium ex Paracelso
INTRODUCTIO
De Philippo Aureolo Theophrasto Bombast ab Hohenheim (1493 – 1541), cui cognomen Paracelsus, innumerabilia dicta dicendaque sunt. In orbe enim Germanico, satis bene notus est. Francogalli vero tantum nomen eius atque aliquas narrationes vel fabulas noverunt. Nam, mirum sed verum : ille alchymista medicusque Helveticus illustris nondum Francogallice in lucem editus est ! Excepto miro occultistae Grillot de Givry conatu (1913 -1914) qui auctore mortuo numquam ad finem pervenit, solum exstant studia (satis bona) de doctrinis vitaque eius etc. et paucissimae parvorum tractatuum aut paginarum excerptarum versiones.
Attamen Germanice, Anglice, et praesertim Latine, Paracelsi opera legi possunt. Editio princeps Basileae (1577) a discipulo eius Gerardo Dorneo facta est. Postea, opera completa Genevae (1658) in lucem edita sunt, sumptibus Joan. Antonii et Samuelis De Tournes.
Hic autem lector celeberrimi doctoris doctrinas de metallis inveniet. Textum excerpsi e primo volumine (sex enim sunt!), pagina 568, famosae Argentorati editionis (1659) c.t. THEATRUM CHEMICUM. Ut parvam auctoris ipsius praefationem intelligamus, sciri debet tractatum nostrum in hoc volumine alterum sequi c.t. "De Transmutatione metallorum".
Parva monitio facienda est ad lectores qui in Hermeticos tractatus incumbere non solent: Etsi multi scientiarum hodiernarum termini ex antiquis textibus orti sunt, tamen res omnino varias significant. Mercurius, exempli gratia, ad substantiam thermometrorum nostrorum non referebat, sed ad partem volatilissimam vaporosamque quae omnibus corporibus inest. Idem de sulfure quod nihil pertinet ad illud quo ramenta flammifera munita sunt ! Hoc oportet sciamus nisi errare velimus aut censere antiquos auctores tantum in nugas insanas incubuisse.
Hunc textum divulgando, antiquae Hermeticae scientiae inquisitoribus utilis esse spero. Qui tamen necesse est ut hoc in memoria firmiter teneant: sub Daedaleo verborum labyrintho, auctor veritatem arcanam consulto celavit. Soli Scientiae filii, clavem possidentes, subtile a spisso suaviter separare valent. Dixi.
Stephanus FEYE
Praefatio ad lectorem
Quamquam ordo videtur expetere prius de generatione mineralium et metallorum tractari quam de transmutationibus, attamen quia non dilucidius Theorica potest, quam a sua Practica percipi, e re studiosorum huius artis fore putavi, si ab opere primum aggrediantur. Maxime quia Chemia non verbis, sed elaboratis rebus duntaxat adimpletur, ut reliquae omnes quotquot in usum et necessitatem hominum veniunt artes, quarum etiam habitus usu contrahitur magis quam ullis demonstrationibus. Licet istae plurimum faciant in confirmationem eorum qui iam provecti sunt potius quam initiatorum, istis tamen a principio maxime prodest, manum in pastam (ut aiunt) mittere, ac sensim ab annotatis erroribus addiscere. Siquidem absque his nemo vel facillimam unquam artem didicit. Pariter et Chemiam assequi nullus facile poterit, qui prius in ea non errarit saepius donec probe teneat. Item nunquam ingredi veram semitam continget, usque dum a devio gressu gradum ad metam revocet, erroresque suos ab imitatione operum naturae corrigat. Ab hac statim discere non ita facile fuerit, cum deficiant objecta chemica naturalibus comparanda. Proinde Chemiam artificialem naturali praemittere visum, quo periclitantes in hoc opere ad mineralem Genealogiam, tanquam ad anchoram, revocemus. Quam etiam in hanc rem annectere chemicis, visum est opportunum atque necessarium.
CAPUT I : DE GENERATIONE MINERALIUM
Cum antiquorum scripta de generatione mineralium accuratissime perlegissem, deprehendi ipsos ultimam illorum non intellexisse materiam, et per consequens multo minus primam. Siquidem ut cuiusque rei probe sciatur initium, finis apprime debet innotescere. Primum omnium igitur ultimam nobis materiam proponere decrevi mineralium, unde facile primam intelligetis ex qua ducunt originem. Exemplum prius adducamus ex medicina, qua morbus ab exitu cognoscendus et non ab initio in qua nulla scientia, quod per caecitatem introductum sit, etiam caecum esse oporteat ; finis vero visibilis ab exitu, ad quem tendere percipitur tanquam ad scopum sibi propositum. Proinde res omnis melius cognosci non potest, quam dum optime scitur in quem finem a Deo creata sit ; alioqui facile continget, ut eius creaturae Dei verus usus in abusum abeat. Quicunque igitur opus aliquod ex aliquo suscipit, hoc ipsum ex quo, radicitus cognoscat oportet, ut ex praescripto Dei perficiat ordine, ne propter materiae non perfectam cognitionem, aut quandoque nullam, secus eveniat, ac diaboli potius opus efficiatur ex abusu materiae et instrumentorum. In rude satis exemplum sit : quid securis vel dolabra, lignumque vel alia materia quaevis, in manu his uti nescientis prodest, alioque tendere possunt, quam in istorum vastationem : is autem in manus assumere potest ac debet qui novit ex instrumentis et materia licitum et honestum opus fabricare, quod cedat in utilitatem proximi, servata in suum usum ad quem a Deo data fuit materia. Deus enim omne quod creavit, hoc ipsum etiam eum habere possidereque voluit, cui veram usus eiusdem rei notitiam dedit : huic applicare se debet omnis qui se vocatum ad id in propria conscientia percipit, hoc pariter addiscere, non alienum quid usurpare phantasticum a diabolo suggestum. Rerum autem ultimam discito materiam ac primam ab igne hic enim ut clavis arcam reserat, ille quodvis occultum in quovis manifestum facit. Est igitur hoc loco rerum ultima sua materia, in quam per ignem sunt omnino resoluta, ut tandem inter tria universalia prima, de quibus variis locis disserui, primum ac praedominans cognoscatur. Exemplo sit metallum igne dissolutum, primum statim initium suum patefacit esse mercurialem aquam, et non sulphur, quoniam eius resolutio non flagrat resinarum instar : demonstratur etiam non esse sal quia resolutionis eius primum judicium non est friatio praeter liquationem et flagrationem quemadmodum terrenorum et lapidum esse videtur. Habet nihilominus omne metallum in se sulphur et sal, sed principem locum in eo tenet Mercurius : sic de caeteris mineralibus. Verum ita visum est Deo creare aquam elementum, et in dies ex eo produci mineralia quaevis ad usum hominum, ut mater esset illorum, in qua tanquam in sua matrice mineralis ignis, similiaque, sal et Mercurius, coquerentur in metalla, lapides, ac mineralem omnem substantiam, etsi fœtus matri dissimilis existat : ad hunc modum Altissimus cuncta creavit in sua natura, ut ad aliud aves in aere, quam pisces in aquis : sic de reliquis omnibus, quae divinae suae voluntati solum committenda sunt, qui facit omnia ut sunt, esseque voluit ab aeterno quae facit. Ut igitur aqua metallico suo foetui non est similis, neque filius matri, non aliter ipsa terra lignum est, et non lignum quod ex ipsa tamen est : eadem ratione lapis et ferrum fiunt ex aqua, quae talis fit aqua, qualis et quae ipsamet non existit, terra similiter fit id quod ipsa in se non est : sic et hominem oportet fieri, quod ipsemet non existit. In summa, quicquid in suam ultimam materiam transire debet, aliud oportet fieri quam fuit eius principium, quodvis in suo genere varium atque diversum etiam ex una matre. Sic Deus in omnibus unus esse voluit item unam esse omnium primam et ultimam materiam; talis est, ac tam admirandus rerum primus artifex, qualis nunquam fuit antea, nec unquam futurus est alius. Ut autem de matre mineralium aqua videlicet audistis adhuc, in sequentibus docebimus amplius male, perperam quoque scripsisse veteres illam esse terram quod nondum vere demonstrasse potuerunt.
CAP. II : DE ULTIMA ET PRIMA MATERIA MINERALIUM
Primum principium apud Deum fuit ultima materia, quam ipse primam effecit, ut fructum, qui alium fructum produceret: illa ipsa habet semen: hoc semen est in prima materia. In ultima similiter mineralium materia facta est materia prima, id est in semen facta, quod semen est elementum aquae quod resolvit, ut sit aqua. Ad hoc naturae commisit, vel ordinavit in ea, ut materiam ultimam produceret, ea quidem est in aqua. Sumit ergo natura quod est in aqua sub sua potestate ac separatione, quodque ad metallum pertinet segregat in metallum, quodlibet per se; sic de gemmis, lapidibus, magnete, idque genus aliis in sua natura quodque seorsum et in sua specie. Quemadmodum enim Deus tritico suum tempus in messem ordinavit, autumnum bellariis, ac similibus in suis elementis, haud secus elemento aquae voluit esse proprium suae messis tempus et autumni: quibusvis quoque rebus aliis in suo genere sua praefixit fructuum collectionis tempora. Est itaque elementum aquae mater, semen et radix mineralium omnium, et Archeus in ipsa est is qui singula disponit ordine quodam, ut unum quodque deveniat in ultimam suam materiam naturalem, quam tandem homo recipit in primam suam materiam artificialem, id est: Ubi natura desinit, ibidem ars hominis incipit; nam illius ultima materia, hominis est prima: rursus corruptio naturae per artem; hominis est ultima materia. Tam admirando creavit opificio Deus primam naturae materiam aquam, adeo mollem substantiam atque debilem, et ex ea tamen fructum solidissimum metallum, lapides, etc. ut ex mollissimo durissimum, et ex aqua ignis proveniat supra captum intellectus humani, non tamen supra naturam. Etenim Deus admirabiles foetus creavit ex ea matre ut apparet in hominibus si conspiciantur etiam in sua matre, quisque reperietur peculiaris ingenio proprietateque, non juxta corpus, at pro sua conditione complexionis.
CAP. III : DE AGRO, RADICIBUS ET ARBORIBUS MINERALIUM
Creavit Altissimus elementum aquae, ut esset velut ager in quo radices arborum mineralium ex suis seminibus ortae figerentur, ac inde truncus et rami protruderentur in terram, ut infra latius. Separavit igitur a reliquis tribus, ut non in aere, non in terra, neque in caelo, sed per se liberum corpus existeret in inferiori globulo positum, ut sit supra terram, et in ista centrum habeat in quo fundatum est, tam admirando creatum ordine, ut una cum terra hominem deferre debeat, ut super aquam velut, in aliqua navi gestus ambulet, eaque potiatur : item quod mirabilius, circum globulum quaquaversum lata non decidit extra suos limites, etsi pars antipodum pendere nobis videatur, et illis nostra, nihilominus utraque supina jacet, ac tota sphaerae suae superficies, ubivis locorum consideretur, ut si fovea quaepiam imaginetur perpendiculariter in abyssum suae profunditatis et exaltationis sui centri, fundum non inveniat, nec etiam a terra sustentatur, sed longe mirabilius quam ovum in suo cortice, quo caret omni, continetur. Generationes igitur omnium mineralium ex elemento aquae protruduntur in terram, quemadmodum ex elemento terrae fructus omnes in aerem, ut in terra nihil praeter ipsam radicem maneat : non secus metalla cuncta, sal gemmae, lapides, talcum, marcasitae, sulphura, et similia quaevis, ex sua matre aqua in aliam matrem subintrant nempe terram, in qua perficitur arborum suarum operatio, radicibus terrae, perficiuntur in aere ; pariter et quae in aquis originem ducunt, in terra prorsum adimplentur per naturam in suam ultimam, ut illa, materiam. Hac opinione seducti veteres, quod viderent in terra metalla reperiri, non ulterius animo progressi, tam enormiter de mineralibus scribentes errare non putarunt ; cum tamen ex terra nihil aliud crescat praeter lignum ; frondes, flores, fructus et herbas : quod reliquum est, ex aqua nascitur. Non aliter fabulari contingeret ac inepte loqui eum, quicunque assereret producta terrae ex aere sumsisse originem, quia in isto sunt ac perficiuntur, cum radices in terra videat. In aquis vero mineralium radices carneis quia non vidit oculis, etiam nugabitur istas in terra defixas. Talis est Graecorum Physica, scilicet ex manifesto solum deducta, nihil occulti videns mentaliter ab experimento. Figmentum est otiosorum hominum de rebus naturalibus ex oculo garrire duntaxat praesumentium, et non operari ut examinentur occulta sub manifestis, quae semper et in omnibus opposita sunt.
CAP. IV : DE FRUCTIBUS ET MESSE MINERALIUM
Haud aliter quam terrae fructus omnes super terram, et in aere suam messem et autumnum habent in sua generatione, juxta praedestinatum terminum ; aquei fructus, mineralia videlicet, suo leguntur maturitatis tempore. Germinante siquidem radice minerali primum, exurgunt in suum truncum et arborem, id est in corpus ex quo mineralia vel metalla tandem producuntur, quemadmodum nux aut cerasum non immediate nascitur ex terra, sed primo arbor, ex qua demum fructus generatur ; natura similiter in elemento aqua mineralem edit arborem, id est corpus aqueum : ista nascitur in terra, hoc est, terrae poros replet, quemadmodum aerem implet ipsa terra. Ex ea demum fructus enascuntur juxta naturam atque proprietatem suae speciei ; ad extremitates ramorum, copiosius parciusve, ut in evidentibus contingere solet superficialibus arboribus. Quaerenda primum est igitur arbor aquea, tandem fructus eius, disciplina per exemplum ab agricultura terrae non inepte sumta, ad hunc nempe modum. Nonnullae visibilium arborum suos fructus contectos edunt, uti castaneas nuces sub spinoso cortice, juglandes sub amaro viridi, et sub isto contegitur ligneus, sub quo rursum amara membrana, tandem sub ista nucleus. Itidem in mineralibus evenit ; quorum nuclei, metalla videlicet, a suis corticibus, ut illi, separandi sunt. Aliae nudos fructus proferunt, ut sunt pruna, cera, pyra, poma, racemi, etc. a quibus nihil separatur ; aqueae similiter aliquot arbores aurum suum, argentum, coralla, et id genus alia metalla producunt libera nudaque, juxta conditionem atque naturam aquae. Ut etiam a cortice cognosci potest quid in vel sub ipso latet, uti spiritus a suo corpore ; non secus in mineralibus cognoscitur metalli spiritus occultus sub suo corporeo mineralive cortice. Spiritus autem aquei elementi corpus efficit, aliud tamen in minerali, in fructu item aliud. Quamvis igitur aurum in corpore minerali sit, nihilominus illud corpus est nullius momenti, quapropter venit ab auro separandum ut impurum, at auri corpus est purum. Sunt igitur in minerali duo corpora, quorum unum est fructus corpus auri purum, cui spiritus eius incorporatus est inseparabilis. Fructus itaque primum ab elemento in arborem introducuntur uti spiritus in corpus impurum, et cum isto demum in terram, nobile purumque. Idipsum videtur in homine, cui duo corpora contigerunt, corruptum unum, alterum vero incorruptum, quod cum isto sit aeternum conjunctum, imago Dei videlicet, propter quam potissimum differt ab omnibus aliis creaturis.
Cap. V : DE MORTE ELEMENTORUM ET PRAESERTIM AQUAE
Moriuntur etiam elementa propter corruptionem (quemadmodum et homines) in seipsis. Ut aqua quae suimetipsius mors existit, proprios fructus siquidem ipsa devorat ac absumit, non secus ac terra suos. Quicquid enim ex ista nascitur, iterum in eam rediens absorptum evanescit, instar temporis praeteriti per hesternas dies et noctes abeuntis, quarum lucem vel tenebras videre nunquam licet amplius : nec propterea ponderosior hodie quam heri, vel drachmula facta, post annos mille sub eodem pondere semper, ut edit, absumit etiam aequaliter. Mors autem aquae est in ipsius proprio elemento, in magno termino et aquae centro mari videlicet, in quo fluvii omnium aquarum et quicquid in ipsum defluit, moritur et consumitur, velut ab igne lignum. Flumina siquidem non sunt elementum aquae, sed fructus eius elementi nempe maris, a quo ducunt originem, et in quo vitam et mortem accipiunt.
Cap. VI : DE MORTE ARBORIS MINERALIUM
Postquam natura mineralium radicem arboris in centro suae matricis plantaverit, sive ad metallum producendum lapidem, gemmam, sal, alumen, vitriolum, fontem salsum, dulcem, frigidum aut calidum, corallum, sive marcasitam, et eius truncum, in terram protruserit, hic per diversos ramos spargitur, quorum substantiae forma, ramorum atque caudicis, liquor est non in modum aquae, non olei, non luti, neque muscilaginis, at non aliter intelligendus, quam de ligno ex terra nato, quod non est terra, nihilominus ortum ex ea. Extenduntur ad hunc utique modum, ut ramus ab alio distet intervallo duorum triumve climatum, totidemque regionum : a Germania nonnunquam in Hungariam et ultra variarum sunt arborum eiusmodi rami per totam terrae sphaeram implicati, tanquam in humano corpore venae distenduntur in diversa membra a se mutuo distantia. Fructus vero per extremitates locustarum ab ultimae natura materiae protrusi, mox atque in terram deveniunt, momentanea fit ipsorum coagulatio, tum demum expulso toto fructu suo moritur, haec arbor, exiccationeque prorsum absumitur in terra suo foetu relicto, postmodum juxta naturae conditionem adest alia recens. Mineralium itaque materia prima consistit in aqua, estque solum in ea sulphur, sal, et Mercurius mineralia, quae spiritus et anima sunt eiusdem elementi, continentes in se omnia mineralia, metalla, gemmas, salia, caeteraque id genus alia, tanquam in sacco semina diversa, quae in aquas effusa natura deinceps quodque semen ad suum proprium finalemque fructum dirigit, ac indefesse disponit juxta suas species atque genera. Haec et similia prodeunt ex vera Physica, veraeque philosophiae fontibus, ex quibus, per admirandorum operum Dei meditativas contemplationes, oritur summi conditoris eiusque virtutum germana cognitio, in philosophantium animis oculisque, mentalibus, non minus quam carneis manifesta lux apparet, illis occulta fit manifesta. Sed Graecus ille Satan in philosophicum agrum verae sapientiae, lolium falsumque suum semen insevit Aristotelem, Albertum, Avicennam, Rasim, idque genus hominum inimicorum Dei lucis, atque naturae, qui totam physicam sapientiam perverterunt, ab eo tempore quo Sophiae nomen in Philosophiam transmutarunt.
Cap. VII : DE VARIATIONE PRIMAE MATERIAE MINERALIUM, PRO DIVERSITATE SPECIERUM ET INDIVIDUORUM EIUS, DEQUE VARIIS COLORIBUS ETC.
Diximus antea materiam primam in sua matre tanquam in sacco quopiam existere, compositamque ex tribus in unum concurrentibus. Verum tot sunt Mercurii varietates, salis atque sulphuris, quot fructus et quam varii sunt in mineralibus. Aliud enim sulphur habetur in plumbo, ferro, auro etc. in saphiro, gemmis aliisque lapidibus, marcasitis, atque salibus ; item aliud sal in metallis, salibus, etc. similiter de Mercurio judicandum, alium in gemmis, alium in metallis existere, praeterea pro horum compositione diversa reperiuntur individua sub eadem specie : nam aurum quandoque reperitur aliud altero gravius, coloratius ; sic de reliquis. Proinde tot sulphura sunt auri, salia, et Mercurii diversitates auri ac aliorum, quot gradus majores atque minores, nihilominus omne quod particularitatem in ipsis recipit ex subjecto, sub universitate semper continetur unius et eiusdem sulphuris, salis et Mercurii in universali natura mysterialiter comprehensorum. Ad haec natura pictori cuipiam similitudine comparari posset, qui ex nonnullis paucisque coloribus infinitas imagines fingit, nullam alteri similem omnino, hoc solo differunt, quod natura vivas producit, ille vero hanc imitatus, easdem repraesentat oculo, sed mortuas. Colores autem naturales omnes proveniunt ex sale naturae, in quo consistunt, una cum balsamo rerum et coagulatione : Sulphur exhibet corporum substantiam, et aedificationem : Mercurius vero virtutes et arcana : solus Deus vitam tribuit omnibus, ut ex unoquoque fiat, quod inde fieri praedestinarat ab aeterno, quod et in quo sibi complacuit voluitque sic esse omnia. Quicunque igitur corpora naturalium volet cognoscere, discat a sulphure naturali, quod imprimis optime cognitum habeat ; si colores naturales, fundamentum ex sale quaerat : si autem virtutes rerum scire desiderabit, arcana scrutetur eiusdem rei Mercurii, cuius vires cognoscere cupit, oportet. Haec omnia simul in unum complectitur ipsa natura, separat, unicuique, suum distribuit, aufert, coloresque delet. Considerate quaeso tantillum seminis granum nigri, vel spadicei coloris ex quo nascitur ingens arbor, producens tam admirandum in frondibus virorem, in floribus tam varios colores, et sapores in fructibus pro multitudine tam diversos, idipsum in reliquis omnibus productis a natura, hanc in suis mysteriis tam admirandam, ac opulentam reperies, ut satis habeas quod per totam vitam in hoc libro solo physices addiscas, omni relicta papyro. Si Deus igitur per naturam se nobis cernendum tam potentem, tamque sapientem praebet, quam abunde gloriosiorem se menti nostrae per sanctissimum Spiritum suum patefaciet, modo quaeramus eum. Haec est via salutis quae ducit ab inferioribus ad sublimiora, hoc est in viis Domini ambulare, videlicet in admirandis eius operibus versari, et voluntatem suam, quantum in nobis est, esseque debet ac potest, exequi. Haec mihi (Paracelsus inquit) Academia fuit, non Athenae, Parisii, nec Lutosa, Tolosaque minus, aut Dolosa quaevis alia schola ; postquam dolosos multos legissem doctorum libros, ad hunc solum me contuli, ex quo didici omnia quae scribo scioque vera, ac ita se habere. Fateor tamen esse longe plura quae ignoro, suo tempore tamen emersura, Deo dante. Nihil enim tam occultum, quod non revelabitur quum volet Omnipotens. Hoc scio tamen post me venturum unum istius scholae discipulum, qui nondum vivit, hic multa patefaciet.
Cap. VIII : DE NATURALI DISPENSATORE MINERALIUM ET SUBMINISTRIS EIUS
Quemadmodum in mineralium artificio per homines, ad ipsa cum praeparandum, tum in usum adducendum, non unus tantum, sed plures successive requiruntur, eorum tamen unusquisque peculiare donum habet officii. Quid enim prodest minera e terrae visceribus eruta, praeter suum separatorem, praeparatorem, aut liquefactorem ? Quid hic rursum absque fabro ? Nihil item iste potest absque aliquo emtore, nec iste praeter eum qui metalla novit in usum adaptare. His omnibus non indiget ipsa natura, sed suis tantum, ut sunt primo dispensator mineralium Archeus, qui ministros sub se, naturae minister ipse hos habet, primum, qui corpoream exhibet materiam in quam cadat operatio, videlicet Sulphur minerale huius aut alterius conditionis atque naturae : secundum, qui proprietates ac virtutes fabricet ac operetur in praejacentem materiam, ut puta Mercurium ; tertium vero, qui per compactionem et coagulationem singula simul coadunet in unum corpus, Sal nempe confirmatorem operis. Haec omnia simul in unum congesta, et in Athanore suo conclusa decoquit Archeus non aliter quam in terra semen, necdum in ista solum, verumetiam inter se mutuo decoquuntur ad hunc modum. Sulphur aliis duobus subdit corpus suum, in quod operentur quicquid volent ac ad eum finem perducant, cui destinatum est id quod inde fieri debet. Accedit Mercurius cum suarum virtutum proprietatibus, hic decoquitur ex aliis duobus. Eiusmodi decoctionibus adimpletis omnium, tum demum incipit operari sal in alios sibi consocios et in seipsum, primo condensando, postea congelando et postremo coagulando confirmat opus ad autumnum suum, et messem, ut nihil desit praeter messorem et fabrum. Brevibus igitur totam mineralium genealogiam perstrinximus, reliquum erit ut singulorum vires atque virtutes, cum ad Alchemiam, tum ad Medicinam peculiariter ac breviter etiam audiamus, quantum de his cognosci oportet ad supradictas facultates. Admonitos interea lectores velim, ut tantisper aliorum corrupte nimium de his et per somnia duntaxat fabulantium seorsim ponant opiniones, donec istos videant sola papyro, et non natura doctos, a sibi similibus, et eadem minerva literate non experte doctis existimari solum, aliis vero tales quales etiam sunt apparere. Sin minus videre velint, resumere poterunt quod eos adhuc ponere volebam, ut saltem absque perturbatione tenebrarum mortis, vitae naturae lucem facilius ac sincerius perciperent. A primis itaque mineralium principiis incipientes (quae salia sunt) per singula discurremus in finem usque metallum videlicet.
Cap. IX : DE VIRTUTIBUS ATQUE PROPRIETATIBUS SALIUM IN ALCHEMIA ET MEDICINA
Eo necessitatis hominem adducere per naturam voluit O.D.M. ut absque sale naturali vivere naturaliter nequeat. Proinde hoc opus habet in omnibus cibis. Etenim sal naturae balsamum est, quod corruptionem arcet calidi sulphuris cum humido Mercurio, ex quibus homo naturalis compactus est. Cum autem oporteat ista prima conditi condentia, quodque sibi simili nutriri, necessario sequitur hominem uti debere cibis ardentibus ad sustentationem sui sulphuris interni : humidis ad Mercurium nutriendum ; item salsis ad sal in condenti facultate conservandum. Virtus eius conservationis in eo maxime conspicitur, dum carnes emortuas a putredine diutissime conservat, quanto magis vivas praeservabit judicare facile fuerit. Ut ad eius genera tandem veniamus, tria potissimum habentur ad usum vitae hominis idonea. Primum horum est sal marinum, secundum est fontanum, tertium vero minerale. Maxime conducens sanitati fontanum est, secundo loco minerale, postremo vero marinum: hoc et primum excoquuntur arte, reliquum autem a natura sola coctum est. Hoc et marinum sub muriae naturam non comprehenduntur at illud quod excoctum est, in eam primum vertitur priusquam separatum sit ab aqua in sal coagulatum. Duae sunt igitur nobis proponendae salis descriptiones, una de muria, altera vero de integre finito sale. Primo tamen omnium consideranda venit communis quaedam cuilibet sali correctionis conditio, ad hunc modum. Ubicunque sal non intervenerit cibis, in his etiam nulla correctio, quos quidem si stomachus receperit, decoquere minime potest ; nam ex sale virtus est expulsiva, in secessum vel in urinam ; quae duo nisi conserventur in ordinato suo cursu motuve naturali, frustrata sunt omnia vitae facultatum officia suis conatibus atque viribus expulsionis. Etenim sanguis natura propria salsus, insulsum non recipit nutrimentum, quod forte si recipere quandoque sit coactus maxima quadam inedia, hoc in corruptionem abit. Ut igitur evitetur hoc vitium, ordinatum fuit alimentariis cibis sal addititium, ne meatus naturales obstruantur, membraque suis debitis fraudentur nutrimentis. Praeterea latet in sale resolutiva quaedam facultas, oppilationes in poris accidentaliter contingentes aperiendi, ac per resolutionem in urinam expellendi. Nam urina cum sit sal cruoris tantum, id est, sal duntaxat ex sale naturali, quod naturale cum sale microcosmico associatum per conjunctionem, simul ambo maxime faciunt ad expulsionem excrementorum. Verum enimvero conjunctio naturalis haec, haudquaquam probe fieri potest, nisi per justam quantitatem usus alimentarii salis temperetur, alioqui facile per oppilationem alicubi consistunt, haerentque. Quapropter cuivis medico scitu dignissimum, sali utique medicinae ius suum inesse, praesertim ubi naturale sal expurgari cupit, ut salis paulo copiosiorem usum praescribat, maxime gemmei, qui prae caeteris omnibus facultates habet naturale hoc sal exire moliens, expellendi. Spirituum igitur salis in tribus iam allegatis speciebus operationes diligentissime sunt observandae per usum, qui nedum in his, aut in aliis omnibus oculos magis aperit quam litera quaevis, vel descriptio.
Cap. X : DE MURIA
Nuperrime duarum salis descriptionum feci mentionem, muriae videlicet, atque sicci salis. De muria primum est quod sciatur, huic inesse vires maximas exiccandi quascunque superfluas humiditates, imo plus una hora quam siccum sal uno mense valeat ; quamvis etiam istud reductum sit in muriam, non tamen potest unquam praestare quod naturalis, utpote humidam curare podagram, hydropisim, humidosque tibiarum quoscunque tumores aliosque, ac summatim leprosos liquores non naturales consumere, si postquam a calore suo temperata fuerit, ut aeger insidere tanquam balneo queat absque laesione. Muriae perfectionis experimentum ovo in ipsam iniecto sit supernatante. Animadvertentum tamen est, eiusmodi balneum nonnisi obesis natura proficuum esse corporibus, macie tamen attenuatis a natura, minime consulendum, quod nimium exiccet. Si forte post unam aut alteram balneationem redirent humores, in iis locis commorari, quibus muriarum et salis eiusmodi fiunt decoctiones, consultissimum erit.
Cap. XI : DE SALE SICCO
Siccorum salium sunt variae species, uti communium cibariorum, gemmeorum, lapideorum, terrenorum, et per conos congelatorum, quorum omnium communem notato virtutem. Quodlibet istorum admixtum sulphuri ac vulneribus applicatum, cum in emplastri modum, tum in lotionem, illa tuetur a vermibus, quos etiam iam antea innatos pellit, ut non nascantur amplius. Etenim sola mundatione media, natura per se nullo alio interveniente medicamento sanat vulnera, nisi venenata complexio quaepiam sit obstaculo quo minus libere naturale balsamum operari queat. In eiusmodi salibus etiam ulcerum cura non exigua consistit, scabierum omnium ac similium, si resolvantur in balneis ; muriae vires tamen longe sunt potentiores, quae salibus etiam in ipsa dissolutis adaugeri possunt ad externa multa vitia curandum, alopeciam, et id genus alia, maxime si salia haec per additionem correcta sunt, aut viribus aucta ad hunc modum videlicet. Salis sicci, et salis urinae ana quantum voles duabus horis una calcinentur, et postmodum resolvantur muria, vel per se humido frigidoque loco, muriam exhibebunt artificialem paulo minus validam naturali, in chirurgicalibus extrinsecis curis, verum in aliis ut intrinsecis longe debiliorem. Salia quae dicta sunt, in nullis aliis rebus invenientur unquam, etsi decoquatur ex istis alcali : hoc non est simile sal antea narratis, sed alcali rerum naturale sal corporeumve dicitur, quod a salibus nutrimentorum alitur in humano corpore, vel a praecedentibus siccis etiam, et maxime nutritivis. Ad Alchemiam vero fit aqua salis ex eiusmodi salibus calcinatis in spiritum prolecta, quo solvitur aurum in oleum, ac ab eo separatur, ut maneat optimum ac potabile, vel poculentum aurum. Antequam ad finalem istam executionem deveniat, nihilominus ut audivimus resolutum, aurifabris ad argentum, et ferrariis fabris ad ferrum inauranda praeclarum est artificium, constansque thesaurus, modo per chemicam artem illud praeparare norint. Notandum etiam de puro sale per naturam solam congelato, vel in conos, vel in sal gemmae, hoc ad argenti cimentationes communes maxime congruere, malleabile metallum reddit praeter consuetas ignitiones. Idipsum efficit in cupro per cimentum in regulum adducto.
Cap. XII : DE SALE NITRO
Est et aliud salis genus quod nitrum dicitur, compositum naturaliter ex naturali corporum animalium sale, et salibus nutrimenti simul in corpore coniunctis, a quo iam unum ex duobus facto superfluitas in urinam decocta, et in terram decidens coquitur iterum suo tempore, magis ac magis uniuntur, ut inde sal unicum atque perfectum resultet, chemistica separatione per decoctionem artificialem a sua terra, in conos vel glebas apparens manifeste clarum et perspicuum : si bene separetur a superfluo sale nutrimenti nondum ab animali concoctione digesto, quum in urinam expelleretur. In Alchemia praesertim huius usus est frequentissimus. Recensere supervacaneum foret, quantam in eo violentiam experientia prima perniciosissimo eventu, compositione cum sulphure, demonstrarit in pulvere bombardico, e qua terrenum fulgur merito vocari posset. Non aliter ex sale liquoris terrae, quod naturale balsamum est universale, quo res omnes conduntur in sui compositione, tandem ex isto particulari per resolutionem rerum in terram iterum revertenti, nascitur ut supra sal unicum, quod postea per poros terrae colans in conorum glaciei formam coagulatur adhaerens petris, unde nitri nomen in sal petrae commutavit. Neutrum tamen ad internam medicinam usque adeo idoneum, nisi ad conciliandam obesis corporibus maciem, nec sic quidem admodum tutum remedium, nisi cum sale cupri permisceantur duo vel tria per extractionis opus, et in unum conveniant ad suum usum.
Cap. XIII : DE VITIO SALIS NUTRIMENTI
Sal omne cibarium quod a stomacho digestum non fuerit, et per expulsionem devenerit in intestina, nisi transitum faciat, colicam, iliacamve passionem generat curatu prae caeteris difficilimam. Corrosiva sua natura nonnunquam intestina perforavit, ut ex anatomia visum est. Si tamen in stomacho manserit inexpulsum, orexes et arsurae, nec non aliae plurimae stomachi passiones exoriuntur in orificio. Evenit etiam aliquando, ut sal indigestum in venis mesaraicis constipetur et coaguletur in granula, unde gravissimae prodeunt aegritudines incognitae, nedum in his, verumetiam in aliis totius corporis partibus, et praesertim illis circa quas urina suum habet emunctorium. De salium speciebus, vitiis, et virtutibus dictum sit hactenus, iam ad aliud minerale magis veniendum est sal, quod vitriolum nominatur, prae cunctis aliis omnibus cum in Alchemia, tum in Medicina praestantissimum.
Cap. XIV : DE VITRIOLO
Natura producit e terrae visceribus genus quoddam salis quod vitriolum nuncupatur, tantarum virium atque virtutum, ut vix unquam satis a quoquam describi valeant. In isto siquidem perfectae curae consistunt ictericiae, arenae, calculi, febrium, vermium, caduci, ac plurimorum aliorum id genus curatu valde difficilium morborum ex oppilationibus ortorum, ut infra latius. In utraque facultate medicinae videlicet, et Alchemiae, mirandas operationes, ac varias pro modo suae praeparationis efficit. Ex eo namque, tamquam ex ligno uno variae fabricantur imagines, varia pariter parantur medicamenta praestantissima, cum ad internas, tum ad chirurgicales curas, uti capitis tineam, lepram : in summa quicquid alia non possunt praestare prae debilitate virium adversus morbos, id omne tollit a fundamento vitium extirpando virtutes eius cumprimis cognoscendae,: nonnullas crudum existens patefacit, alias in aquam reductum, calcinatum alias, atque alias in oleum viride redactum, in forma olei rubei alias, item alias in albi habet olei forma ; toties novas induit virtutes, quoties aliam formam a praeparatione recipit. Supplere solum potest pro quarta parte morborum, et pharmacorum omnium adhuc excogitatorum. Non est opus igitur vero medico huc atque illuc oculos ad diversa circumflectere, sed instar pudicae virginis in terram habere defixos: in hac enim sub pedibus longe plus virium opumque hoc in thesauro naturae, quam India, Aegyptus, Barbaria, Graeciaque ferant, inveniet.
Cap. XV : DE SPECIEBUS VITRIOLI ET EXAMINIBUS EIUS
Tam variae sunt vitrioli species, quam fodinae de quibus eruitur aut fontes. Examina pariter diversa fiunt eius maioris vel minoris praestantiae. Primum hoc esto, si laminam ferream praeter ignem in cupri colorem tingat, quo altius, hoc iudicatur melius; verum istud est levissimum inter alia. Secundum, ubi crudum administratum per os intro assumptum vehementer pellat prae aliis vermes intestinorum, quo vehementius, eo melius in medicina. Tertium est, quum ferrum in cuprum transmutat, quanto perfectius ac citius, tanto praestantius habendum in utraque facultate: plurimum enim affinitatis est in inter haec duo metalla. Nec admiranda res, cum per aquam boracis ex plumbo pariter fiat argentum vivum. Sunt et alia cachimiarum genera quae metalla convertunt, et praestet ista fons in Hungaria vel torrens potius ex vitriolo ducens originem, imo tota eius substantia vitriolum existit, cui ferrum quodvis iniectum in ferruginem consumitur, quae postmodum follibus et igne reducitur in optimum cuprum non retrogradum. Quartum examen est, quum eius colcothar rubeum igne vehementissimo conflatum per se cuprum exhibet, istud in medicina debilius, at in Alchemia praestantissimum existit. Non sunt praetereundi colores. Quod omnino coeruleum, non aeque validum in medicina, ac illud quod sub eodem colore rubeas flavasque maculas admixtas habet. Quod coelestis est pallidi coloris, apprime sumendum est in olei viridis et albi praeparationem. Illud vero quod in rubeum aut obscure flavum colorem tendit, optimum est ad rubeum oleum ex eo parandum. Postremum examen est, ubi cum gallis aterrimum atramentum, ac obscurissimum efficit, hoc prae caeteris eligendum. Ab examinibus igitur species numerantur.
Cap. XVI : DE VIRTUTIBUS VITRIOLI IN MEDICINA, CRUDI VEL CALCINATI
Ad gravissimos stomachi dolores et aegritudines ex inordinati cibi potusque sumptione provenientes, vel ad eius malam digestionem, crudum et exhibitum quantitate sex cometz vel guttarum trium, puta granorum trium, debilibus in vino vel in aqua, robustioribus in vino destillato, radicitus omne vitium expurgat sursum atque deorsum pellens. In arcanis vocatur vitriolum grillus, vel grilla. Non elleborus, non colloquintida, neque diagridion aeque vehementer purgant aut perfecte curant ac istud, nec vermes pellendi facultatem habent. Est etiam ad caducum, inter curandum, prae caeteris optima per vitriolum purgatio. Eiusmodi proprietates a duplici natura sibi contigerunt, acetositatis videlicet, atque salsedinis, quapropter aliis multo nobilior medicina. Colchotar eius aut ut vocant caput mortuum rubeum intro non est assumendum, nec nisi ad chirurgicales curas idoneum, ad ulcera putrida pro primo gradu malignitatis, oleum vero sumendum, ad illa quae secundum atque tertium attigerunt. Eius virtutes medicinales aliis de medicina libris continentur, ut in fasciculo flosculorum Paracelsicorum; hoc loco solum ea tractare proposueramus atque in unum congerere, quae ad Alchemiam transmutatoriam faciunt, etsi nos quandoque medicinalia digredi cogant a proposito. Proinde videndum quid in chemicis praestet vitriolum, ultra ferri transmutationem in cuprum, ut supra diximus, cuius etiam formulam ponere primo visum est. Quanquam non ita arduum est opus atque ferrum in aurum transmutare, Deus minora palam vult fieri prius, maiora tantisper occulta manere, donec Helias artis adveniat: habent enim artes omnes quaeque suum peculiarem, ut in aliis intelligendum. Sumatur itaque limaturae ferri nullo alio permixti metallo, libra una, Mercurii libra semis, affundatur aceti acerrimi mensura una, vitrioli quarta librae parte, cum unica uncia et semis armoniaci salis iniectis, bulliant simul agitata continue spatula lignea, consumto aceto recens affundatur atque vitriolum : post horas duodecim ferri maxima pars transmutata Mercurium ingressa, separetur cum Mercurio prorsum a reliqua ferri parte non transmutata, per ablutionem, et Mercurio per corium expresso, manebit amalgamatis pasta, quae reducta per ignem purissimum cuprum exhibet. Huius uncia semis, cum aequali parte argenti, statim permiscetur, sedecim gradibus retentis, licet non fixis, in regali tamen fixibilibus, ut artifex industrius inde mediocre lucrum habeat ad victum et amictum. Fit etiam vitriolum ex Venere soluta per aquam fortem, et granulata, quod non amplius in cuprum redit; sic etiam ex vitrioli colcothare fit Venus (ut supra in examinibus) quae non reducitur in vitriolum per se, nisi per peculiarem aquam. Viride similiter aeris gradatissimum vitriolum exhibet spagiricum. In vitriolo tanta tamque potens tinctura delitescit, ut vix cuiquam non experto credibile sit, bene quidem ei qui intellegit eius arcana. Quoties utique oleum vitrioli cum oleo Mercurii miscetur, et simul ambo coagulantur, in lapidem transeunt mirandae tincturae conditionisque saphiro per similem. Absolutis salibus ad sulphura veniendum est.
Cap. XVII : DE SULPHURE TRIPLICI MINERALIUM
Resina terrae proprie vocari debet sulphur, in quo virtutes innumerae delitescunt, in utraque facultate, crudum tamen in neutra validum. Arcanum solum eius ab impuritatibus vindicatum ac liberum operatur admiranda : lotum prius in albedinem excellentem eam quae conspicitur in nive, per Isopicam artem. Tam diversas virtutes, quam varias habet origines. Quodlibet enim metallum aut minerale, aliud ab alio sulphur in se continet. Ut supra diximus ad similitudinem castanearum et nucum, mineralia pariter suis involvi corticibus, in nucleo tamen praestantissimam latere virtutem, quae ab externis nutritur et sustentatur ; hoc loco de sulphuribus intelligendum intimum illud esse quod praecellit, embryonatum spagirice dictum ab origine specifica, ut sulphur embryonis auri, lapidis, etc. Sulphur externum in quo latet embryonatum, nobis est minerale. Est et tertium genus, quod ex nucleis mineralium vel metallorum extrahitur, quod non melius quam animatum et spagiricum ab arte vocari potest: quodque cuique sibi simili venit applicandum in utraque facultate. Vel ut melius intelligatur, primum sulphur universale, quod resinam terrae diximus, tanquam matrem vel patrem aliorum sulphurum, minerale vocamus: secundum est, ubi hoc speciem induit metallicam aut mineralem, tum demum embryonatum; tertium quod ab istis repurgatur, spagirice purum existit absque superfluitatibus, sulphur animatum. Embryonati sulphuris duae notandae conditiones, una ex fixa volatilis fit, altera purus est et vivus ignis, invisibilis et visibilis utraque; in similem consummationem transit ligni videlicet, ac morbi. Embryonati sulphuris extractio fit, vel per sublimationem, aut per descensum. At aliquando non usque adeo permixtum aliis a natura reperitur, ut propter nimiam subtilitatem ignem in huiusmodi praeparationibus sustinere nequeat, aqua forti venit extrahendum a suis mineralibus corporibus et coagulandum. Hoc omne iuxta veram concordantiam segregatum, in se continet auream naturam, quapropter in Alchemia prae caeteris expetendum, quod fixationem facile recipiat, imo fixat in cimentis aurum, in aliis metallis nondum maturum aut volatile. Frustra tamen quaeritur aurum ex eo, nisi prius insit a natura : nullum continet argentum, sed aurum solum, unum altero magis, ut in embryonato Veneris, talci rubei, marcasitae aureae vel ferreae, quae raro carent auro. Quicunque tamen his manum applicare volet, plurimum meminerit ac notet, ut separet eiusmodi sulphur ab auro maxima cum industria, ac tam ingeniose, ut auro nihil depereat. Multis hoc loco subventum esse posset, verum est quod sileam. Et nisi ex diametro pugnaret contra Dei voluntatem, omnes ex aequo ditescere, brevibus admodum verbis adhuc, multorum optatus adimplere foret facillimum. Cum tamen divitiae pauperes a vera semita prorsum abducant, humilitatem ac pietatem adimunt, quarum loco superbiam et elationem adferunt, simul et petulantiam cum incontinentia, tacendum est potius, indigentiam pro fraeno huius farinae pauperibus et avidis opum reliquendo. Ut ad minerale sulphur veniamus, Dux artis eo suos milites adduxit, ut considerarent ex muliere nihil generari posse sine viro suo: viderunt igitur artem esse patrem qui cuncta disponit. Hic spiritum transmutationis adhibuit, quo minerale sulphur oleo lini coniunctum est, et inde per decoctionem hepatis vel pulmonis forma quaedam resultavit, et ex eo postmodum liquor duplex, unus lactis instar albus, densus, et oleosus; alter ut oleum valde rubeum spissum ut sanguis, ambo simul ut neutrum tamen alteri permixtum fuerit; albus liquor in fundo subsidit, altero superius, rubeo videlicet innatante. Ultra progressum est, ut ex albo fieret ad album tinctura, sed frustra tentatum fuit : hoc scio nihil ex eo factum extitisse, nec unquam fieri posse, quod inanis sit ac inutilis materia quaedam ad hanc artem. Verum crystallus, aut berillus omnis in eo suo tempore positus, et in eo manens ut minimum tribus annis, in hyacintho similem lapidem transmutatur. Item rubinus a natura non usque adeo coloratus, tam clarus et perspicuus redditur successu temporis, ut noctu luceat instar naturalis carbunculi, ac ubique positus absque lumine reperiri queat. Ex hyacintho pariter fit, nec non saphiro coeruleus color augetur supra naturam, cum interserta viriditate translucente. Multarum aliarum est gemmarum tinctura praestantissima, pariter et lunae, quae in ipso posita nigrescit, calcemque solis ponit, licet non fixi, donec terminum compleat suae perfectionis; de hoc satis. Quisquis in hac tinctura volet operari, primum discat ex alchemia praeparationes cum industria perficere; est enim prae caeteris omnibus fere chemicis operationibus paratu difficilima. Tantum de coloribus praestat hoc oleum: in maioribus autem virtutibus non ita credendum est facere, quod in ipso coloris tinctura sit duntaxat, et non virtutis. Nonnulli ex metallis etiam tincturas elicere conati sunt, verum fefellit eos opinio, causam hoc loco ponere minime convenit. Hoc tamen est certissimum, quicunque solis tincturam habuerit, auri corpus ultra naturalem gradum poterit adducere, hoc est, a viginti quatuor in trigesimum sextum, et ultra tam intense ut altius ascendere nequeat, constans nihilominus, fixumque maneat in antimonio, et in omni quartatione. Sulphur etiam lunae suum corpus in tantum gradum exaltat, ut Venus cum aequali huius lunae pondere iudicium acquirat lapidis Lydii. Sulphur Veneris cuprum fixat ut fulminis examen sustineat, non tingit tamen; cum sulphure Saturni in optimam chalybem: cum sulphure Jovis tanquam ferrum optimum. Item stannum sulphure figitur etiam ut fulmen sustineat, et suo Saturnus confirmatur atque fixatur, ut nullam cerussam vel minium, neque spiritum de se praebeat amplius. Sulphur vero Mercurii suum corpus malleabile reddit ut Veneris ignitionem patiatur, at cineritium non. Sulphur item solis tingit lunam, sed non fixat. Fiunt etiam transmutationes aliorum sulphurum in aliud quam proprium corpus iniectorum, at non eo res pervenit, ut optatur. Notandum interea sulphur expertissimum operatorem, et non praesumptuosum putatitiumve requirere.
Cap. XVIII : DE ARSENICO AD ALCHEMIAM USURPATO
Quod arsenicum de genere sulphurum potius, quam sit Mercuriorum, statim post sulphura subnectere visum est. Nonnulli chemistae veteres, Sophistae potius, chemistica laborantes icteritia, id est, auri cupiditate turgentes, ac flavi tamquam hydropici, videntes in arsenico tincturam albam Veneris, et rubeam in calaminari lapide, credentes quoque in istis verum arcanum contineri lapidis, electrum album et rubeum existimarunt argentum et aurum, donec per examina contrarium experti sunt, vanum opus videlicet. Nec eo contenti, progressum fecerunt obstinatissimum ad fixationem ut pervenirent, ac tantisper dum nulla domus, possessio nulla reliqua sibi manserit miseris, transmutationem in se potius expertis quam in metallis. Quid mirum? Absque iudicio cognitioneque mineralium et metallorum opus hoc aggressi sunt, quod et hodie maxima pars operantium in hac arte adhuc facit. Ab eo tempore quo electrum, ab antiquioribus inditum nomen, venit in oblivionem, ruina mox subsequuta est eorum, qui nomen hoc in aurum et argentum ficticia mutarunt, id est, modernorum chemicorum perditio. Electrum autem ut definiamus, est metallum ex alio conflatum arte, non amplius illi simile ex quo factum est. In exemplum: Arsenicale metallum iuxta ritum praeparationis metallicae paratum, cum Venere cimentatum, pro more solito, cuprum totum in electrum album convertit cupro suo vilius: quid opus est igitur magnis sumtibus depravare metalla? Nunquid melius cuprum fuerit in esse naturali suo relinquere, servata pecunia, tempore laboreque ad utilius opus etiam applicatis? Veteres electrum proprio nomine vocarunt, recentiores argentum falso dicunt, veteres ex eo damnum non retulerunt, quod ipsum electrum cognoverint, moderni quia nullam habent electri notitiam, iacturam faciunt suarum facultatum, laboris atque temporis. At cum errores in Alchemia spe semper fulciantur, eo ventum est, ut arsenicum fixari tentatum sit reverberationibus arundinis aliquot septimanis, aliisque factum inde ut arsenicum in coralli formam rubeum durum ac fragile devenerit, nullius tamen usus in Alchemia praeterquam ad electrum, uti supra. Deinceps per descensum praecipitationemque, nihil aliud quam suis calcinationibus effecerunt. Sic obstinatos homines in Alchemia decipi contingit, qui non omnia penitus et a fundamento suarum impositionum artis vocabula intelligunt exactissime. Verum est arsenicum propria sua natura continere aurum, quod per industriam Artistae nonnunquam separari potest in cimento, vel proiectione, vel alias in argentum, cuprum, vel plumbum, attractione, non propterea sequitur hoc per suas operationes atque tincturas productum esse, sed quod antea inerat, per separationem duntaxat, velut ex sua minera solet, ortum est. Plerumque aureum reperitur, nec nisi raro admodum caret auro, ut alia multa. Hactenus de arsenico quod sciam, aut scribere decet; quisque nomen eius optime scrutetur prius diligenterque ut intelligat, alioqui facile sequitur maximus error in utraque facultate, qui tandem ab eventu palam fit.
Cap. XIX : DE ARGENTO VIVO
Absolutis salibus et sulphuribus ad argentum vivum pervenimus. Hoc non probe metallum dici potest, sed aqua potius metallica, verum ea ratione metallum esse dicitur, quia per Alchemiam in solidam substantiam, et in colorem adducitur metallorum nonnunquam fixam, aliquando vero non fixam. Tantum cognosci potest, esse primam Alchemistarum materiam, qui possunt inde fabricare aurum, argentum, cuprum, etc. ut in examine persistant: item fortassis stannum, plumbum, et ferrum etiam; etenim admirandae naturae est, nec nisi maximis laboribus perscrutabilis. In summa sese manifestum facit, esse primam materiam Alchemistarum in gradibus metallicis, atque maximum arcanum in medicina. Est aqua non madefaciens omne quod tangit, et currens animal absque pedibus, gravissimum prae omnibus metallis. Constat ut singula ex sulphure, sale, et Mercurio. Primam et ultimam in liquationibus metallorum patefacit materiam, in eis praesertim quae liquescunt praeter ignitionem a colore et in aliis a fluxu.
Cap. XX : DE CACHIMIIS ET CORPORIBUS IMPERFECTIS
Aliud genus habetur mineralium corporum, quod non est salinum, neque metallum, sed bene metallicum, ut sunt marcasitae, chiseta, rubea et alba, antimonica perfecta et imperfecta, arsenicalia, auripigmenta, talcica varia, cobleta, granata, gemmea, etc. Sunt inquam metallica, cum primam materiam metallicam habeant potissimum, et ex tribus primis metallicis ducant originem, ad quae confugiunt, et eis incorporantur metalla, ut aurum, argentum, cuprum, ferrum, etc. Verum quia simul incorporatur cum eis inimicus metallicus, non nisi per Alchemiam ab istius tyrannide vindicata separari possunt. Varii sunt inimici tales, qui latrocinium excercent adversus metalla, non secus ac si quis refugium apud socium quaerens, in eius domo depraedetur, neceturque ab eodem cuius implorabat auxilium. Nonnulla dictorum consistunt potissimum in sulphure, ut marcasitae, chiseta, cobleta : alia quidem in corpore Mercurii, ut arsenicalia, auripigmentalia, antimoniaca, etc. alia vero in sale, ut omnia talcica. Marcasitarum duo colores habentur albus et flavus, iuxta metallicum sulphur imperfectum, in ipsis ordinatum, quod eo sit opus ad multa. Metallum ex cobletis fit imperfectum, hoc liquefactionem patitur ac fluit, nigri coloris est magis quam plumbum et ferrum, nullius tamen splendoris nitorisve metallici, malleum admittit non usque adeo multum, ut inde quid fabricari queat, eius ultima materia nondum est reperta, neque separatio. Non est dubitandum quin sit promiscuum genus ex mare et foemina, velut in ferro et chalybe, sed ut ista simul perfecte cudi nequeunt, usque dum separationis artificium inveniatur. Habetur et aliud simile zinchinum appellatum, non vulgariter adhuc notum, peculiare genus, in quo varia metalla comperiuntur adulterari, liquabilis naturae, non malleabilis, colore multum ab aliis differt, cuius ultima nondum etiam est reperta, in sua praeparatione tam mirabilis ferme ac ipse Mercurius, alterius permixtionem refugit, peculiare genus admirandum in mineralibus. Grana reperiuntur etiam in torrentibus metallica, granata propter formam exteriorem dicta, liquantur ac malleum sustinent, in nullum tamen instrumentum fabricabilia; horum proprietates sciri nequeunt, nisi quandoque per Alchemiam detegantur: multa continent adulterina metalla, ut argentum et aurum, ad illa, tanquam ad cuprum et plumbum solent, confluentia. Consistunt ex crasso quodam sulphure. Alterius generis granata nonnulla sunt perspicua, instar crystalli, quibus inest aurum et argentum.
Cap. XXI : DE METALLIS A NATURA ABSOLUTIS, PERFECTIS ET IMPERFECTIS, ET PRIMO DE SATURNO VEL PLUMBO
Saturnus omnium nigerrimum et crassissimum corpus obtinuit, Mercurium similem, et sal prae caeteris maxime fusibile. Per corruptionem facile reducitur in suum spiritum, in cerussam albam, flavam, in minium, et postremo in vitrum ut reliqua. Stannum fit ex sulphure albo fixo, et fixo sale, sed ex Mercurio non fixo. Et quia corpore fixum est, non in Mercurio, leviter metallicam fusionem amittit avolante spiritu per ignem, quo quidem absente, non est amplius metallum, sed corpus evanidum. Ferrum et chalybs sunt ex non liquabilibus sulphure, sale et Mercurio, contrariis stanno et plumbo. Coagulatur in omnium durissimum metallum, seipsum desponsat, id est, reperiuntur in uno duo metalla, chalybs mas, et foemina ferrum, quae separari possunt in suum usum, utrumque seorsim. Aurum generatur ex purissimo sulphure summe per naturam sublimato, et ab omnibus fecibus atque spuriis repurgato, ad tantam diaphanitatem exaltato, ut nullum inter metalla corpore possit altius ascendere. Sulphur hoc est una pars auri materiae primae, quod quidem si possent Alchemistae habere, ut etiam in arbore sua radiceque bene reperibile, merito gaudere possent; nam est verum sulphur philosophorum ex quo fit aurum, non illud alterum ex quo ferrum fit cuprum, etc. Hic est scrupulus sui universalis. Eius Mercurius etiam est a natura summe separatus ab omni terrestri et accidentali superfluitate, seorsim in suam partem Mercurialem, et in extremam perspicuitatem transmutatus, qui philosophorum Mercurius, est secunda pars auri primae materiae, ex qua aurum nasci deberet velut ex rosarum seminibus rosae, ad summam claritatem crystallinam sequestratum, ac depuratum ab omni salis acredine, acerbitate, acetositate, aluminositate, et vitriolitate, ut nihil penitus adhaereat ipsi iam in summa luciditate ac diaphanitate libere iubilanti. His tribus in unum convenientibus decoquitur aurum in massam non tamen semper unius et eiusdem conditionis vel gradus. Natura siquidem exhibet gradus auri triginta duos, qui tamen in arte viginti quatuor fiunt in summo gradu perfectionis. Huius rei causa est, quia aurum in arbore sua nutritur, velut in suis vacca pascuis, vel Epicureus in sua popina penuarioque ; mox atque horum alterum extra pascuum suum venit, macrescit: non secus evenit auro, statim atque fit materia prima hominis, octo gradibus diminuitur. Verum eiusmodi pascua quandoque peiora sunt, quo fit ut peiores etiam auri gradus vel pauciores fiant, utque naturae supremus a viginti sex, ac decem in arte descendat. Accidentia vel potius incidentia astrorum, aut elementorum nonnunquam auri generationem impediunt, ut natura fiat rudius intractabiliusve : sed ponderum praesertim inaequalitas primorum trium, ut salis nimia portio pallidius efficit, nimio Mercurio plus iusto flavescit, copiosiore vero sulphure nimis rubicundum redditur. Apud naturam aeque atque apud homines per impedimenta incidunt errores, qui tolli possunt antimonio, cimentis et quartationibus. Caeterum in sulphure nihil aliud quaerendum quam corpus, in sale confirmatio, sed in Mercurio virtus omnis, proprietas, essentia, et medicina, quae non in aliis existit ut in isto, sed velut in mortuo corpore spiritu carente, in quo nonnihil adhuc elementarium virtutum, prout in aceto reliquias ignis vini, vires adhuc servare consumentes et corrosivas, non tamen foventes, experimur ut in vino, neque confortantes. Res naturales iudicantur in manifesto ex quatuor elementis componi, sed in occulto res aliter se habet: componuntur enim ex tribus dictis tantum communem inter se magnetem habentibus, qui in decoctione praeparationis ad se trinitatem essentiae trahit. Veteres physici statum esse vocarunt, quia trinitas statum unitatis acquirit, in qua quiescit naturalis motus et gradum sistit. Verum quartum esse (non elementum) merito dici deberet illa magnetica virtus, quae medicinam attraxit in Mercurium, in quo etiam reperitur : in ultima separatione tamen Mercurius de suo pondere plurimum amittit. Istis omnibus ad hunc modum a natura dispositis, aurum excrescit in arborem, a radice primum per truncum in suos ramos et locustas extensam, in quibus flores enascuntur (ut supra terram videtur) quibus etiam evanescentibus, non semper fructus in locustarum extremitatibus reperitur, sed quandoque aliquot centenis passibus profundius in arbore, aliquoties in media, vel aliquot gradibus versus terra superficiem. Accidere nonnunquam solet, ut nihil enascatur praeter Mercurium, ubi hic per superfluitatem alia supresserit : si vero salia dominabuntur corrosiva sua natura, tanquam vermes, arborum flores exedunt : dominio sulphuris cuncta comburuntur, velut supra terram ardore nimio solis. Cuprum fit est spadiceo sulphure, sale rubeo, et flavo Mercurio coctis in metallum. Hoc in se masculum suum continet, id est, scoriam, quae si reducatur rursus in metallum suum, postquam separata est, in cuprum redit masculinum, quod amplius non corrumpetur, et foemina de se nullas scorias praebebit : malleatione fusioneque non aliter inter se differunt, quam chalybs et ferrum, et ad eundem modum etiam separari possunt, ut inde duo diversa metalla fiant. Argentum ex albo sulphure, sale, et Mercurio componitur, a natura in summum gradum puritatis ac diaphaneitatis praeparatis atque fixis, proxime post aurum in cineritio, sed non in antimonio, non in cimento regali, neque in quartatione. Fixionis differentia inter aurum et argentum, cognoscenda venit ab eo, quod aurum est masculus masculeas vires habens fixissimas; argentum, ut foemina debiliores. Unius et eiusdem sunt materiae primae, nec alias colore fixioneque differunt, quam mas et foemina. Sunt igitur numero septem metalla tantum, excluso etiam ipso Mercurio, ut Aurum, Argentum, Stannum, Plumbum, Ferrum, Chalybs, et Cuprum, quod postremum licet marem et foeminam in se contineat, cum simul ambo tamen cusa veniat in usum, et non separentur a natura, ut chalybs et ferrum, pro uno habentur, quod etiam eandem malleationem habeant aeque tractabilem, non separantur vulgariter, nisi chemice ad usum artis id fiat. Notandum etiam non semper in metallis, marem solum absque sua foemina seorsim a natura productum inveniri ut aurum, argentum, ferrum, et chalybs, quodlibet per se; verum saepenumero simul ambo, uti aurum et argentum in uno metallo, pariter chalybs et ferrum simul, stannum et plumbum, ut neutrum tamen alterum impediat, imo per se non separentur. Nonnunquam etiam adulterina reperiuntur metalla, ut aurum et argentum aliis ob suam subtilitatem admixta naturaliter, praesertim cum plures diversaeque materiae primae concurrunt in unum corpus, uti videmus super terram, varios fructus infinitos per unius truncum arboris.
CONCLUSIO
Maxime necessaria fuit igitur generationis mineralium naturalis apposita tractatio, qua probe cognita facilius intelligatur, quidnam priore parte regeneratio sit metallorum artificio chemistico facta. Sententia siquidem est omnium in hac arte philosophantium, inprimis artificem istius professionis imitari naturam in omnibus exactissime debere. Proinde quid et quemadmodum ipsa in terrae penetralibus operantur mineralem oeconomiam exercens, qua materia, quibusque utatur instrumentis, dictu pariter opus fuit, et intellectu. Quisquis hac via non intellexerit, alia minime perveniet eo, quo tendit eius animi conatus. Non tantum igitur discipulus artis quam naturae qui rem tam arduam et arcanam scrutatur, fiat.
Finis
Scripsit
|