CUM OMNES DORMIUNT,
CUM OMNES DORMIUNT, COLLOCATOR AMERICANUS EMPTIONES
AUDACES PERFICIT
Squalus venatur tempore malaciae
Novissimis in diebus, tempore scilicet anni cum fora
mundana dormiunt, 77 annorum vetus collocator Americanus Warren
Buffett, cuius res familiaris secunda esse creditur tantum illi a
Bill Gates possessae comparata, inopinate nonnullos audaces
contractus mercatorios perfecit, quibus sperat negotiationem suam
Berkshire Hathaway
aucturam.
Praeterito die Veneris Buffett nuntiavit
se empturum esse 440 milionibus dolariorum divisionem giganteae
argentariae Batavicae ING Groep. Eodem tempore emit ille
obligationes quarundam societatum assecurationis.
Tribus diebus prius, die scilicet Natali Domini, Buffett
assensus est emere summa 4,5 mld $ partem conglomeratus
industrialis, quae adhuc in possessione familiae Pritzker manebat.
Et nonnullis septimanis antea collocator ille Americanus intravit
mercatum "obligationum sordidarum", emens sumptu 2,1
mld $ aes alienum societatis TXU, quae vim electricam
praebet. At non sunt ultimo tempore crisis creditoriae in gratia
collocatorum obligationes aeris alieni nec societatum
assecurationis.
Nuper etiam Buffett auctus est partem a se possessam bancarum
Americanarum U.S. Bancorp et Wells Fargo, emit
quoque obligationes ferriviae Burlington Northern (altera
longissima ferrivia in USA) necnon syngraphas CarMax,
quae est maxima Americana negotiatio automobilia vetera vendens.
Omnes principales collocatores caute observant gradus
Buffettianas, nam res huius milliardarii mirabiliter crescit dum
aliorum chartulae cadunt. Ita syngraphae classis "A"
negotiationis Berkshire Hathaway finiente nunc in anno,
tam dolenter crisi hypothecaria affecto, creverunt 52 centesimis,
dum index Standard & Poor's 500, quae continet
quingentas maiores societates fororum Wallstreetianorum, aucta
est eodem tempore solis 4,24 centesimis.
Buffett tamen negat se quoddam "stratagema Natalicium"
perfecturum et tempus recentissimorum contractorum ab eo pactorum
putat casu nunc, tempore "malaciae" in foribus,
evenisse.
- Nullum erat nobis consilium hoc tempore anni aliquid
speciosum perficere - Buffett respondit telephonice a
diurnario "New York Times" rogatus.
- At deerat simul ulla limitatio agendi - addidit
modice.
Tempore huius telephonematis Buffett dixit se putare crisin
creditoriam procul a fine esse, seipsum consilium cepisse de
ipsius negotiatione creanda, quae emitteret obligationes ad
mercatum assecurationis spectantes. Hoc fecisse admittit, ne in
"tricas aliorum" caderet.
Die 30 Septembris res familiaris Buffett aestimabatur aequari
78 miliardis dolariorum. Analystae credunt ad novos emptiones ei
in promptu adesse circiter 47 miliarda USD.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|