Annus
2 0 0 7


Auxilium ex Oriente

Auxilium ex Oriente

Morgan Stanley, una maximarum bancarum collocatoriarum in Civitatibus Unitis (USA) primum in sui historia reportavit damnum trimestre: mensibus enim X-XII huius anni exeuntis amisit 3,59 miliarda dolariorum ob negotia habita in mercatu immobiliorum, graviter recens affecto crisi hypothecarum, nuntiaverunt rectores argentariae die Mercurii. Simul divulgatum est huius bancae moderatores assensisse syngraphas pretio circiter quinque miliardis dolariorum venum praebere argentariae publicae Sinensium nomine China Investment Corp. Emptione peracta haec argentaria Sinica possidebit coniunctim 9,9% syngrapharum Morgan Stanley.

Quae emptio erit non primus novissimi temporis casus, cum collocatores ex Oriente auxilium ferunt argentariis terrarum occidentalium effectibus crisis creditoriae laborantibus. Modo ante duas septimanas subsidiae collocatoriae regiminis phylarchatis Abu Dhabi emerunt 7,5 miliardis dolariorum syngraphas maximae bancae Americanae, Citigroup. Praeterita autem hebdomade Helvetica banca UBS, quae in crisi hypothecarum Americanarum amiserat decem miliarda dolariorum, adiuta est subsidiis regiminis Singapuriani necnon alicuius "anonymi collocatoris ex Proximo Oriente".

Quibus societatibus subsidiariis, arte iunctis cum regiminibus suarum terrarum - scilicet Sinarum, Abu Dhabi, Singapurae, adest in promptu pecunia praesens, nam his terris maxima copia pecuniae superest e mercatu internationali. Analytici rerum fiscalium putant tales casus crebriores decursu temporis fieri.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae