Huius mulieris septimanae neogamicae** finitae sunt in custodiâ publicâ: Nam investigatores magistratûs immigrationis US-Americani investigaverunt casum extraordinarium Eunîcês Lopez fraudatricis connubialis. Eadem Cubâna refertur habere minimum decem maritos, fortasse extra USAm etiam plura iniisse connubia.
Anno 2002 (bis millesimo secundo) Eunîcê vênit in Floridam ibidemque versata est legaliter. Annis quattuor proximis nupsit decem viris. Investigatores coniciunt eandem connubio assensam esse pecuniâ acceptâ – quia illi viri muliere in matrimonium ducendâ voluerint accipere permissionem mansionis.
Hoc autem factum esse videtur frustrâ, nam locutor actoris publici affirmavit nulli marito Eunîcês esse permissionem mansionis. Nuptiis factis Eunîcên perrexisse pecuniam postulare: Eandem enim maritis minatam esse eosdem, nisi perrexissent solvere, a se proditum iri.
Cautione 18.000 (duodeviginti milium) dolariorum solutâ Eunîcê Lopez est dimissa, causam dictura.
_________________
*manicae ferreae f.pl. - orig. Handschellen
–Hanc relationem d.16.m.Dec., h.12.21, a.2007 in periodico interretiali „SPIEGEL-online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/