SPIEGEL ONLINE - 15
BEROLINUM
Discipulum elementarium alapatum* esse magistros
Puer novem annos natus Berolinensis aggressus est magistros suos. Qui discipulus elementarius enim tribus paedagogis alapas duxit. Itaque ad tres septimanas ab institutione scholari exclusus est.
Berolino ex urbe – Idem puer novem annos natus frequentat scholam elementariam Ludovici Caueri, quae sita est in tribu Charlottenburg. Ephemeris „Tagesspiegel" hodie refert die Lunae factam esse rem extraordinariam. Manfredus Kammerer, director scholae, dixit illum discipulum tertiae classis, qui esset stirpis Turcicae, „institutionem scholarem graviter temeravisse necnon magistros et condiscipulos primo provocasse verbisque laesisse". Cum magister matheseos interveniret, puerum eidem alapam duxisse. Puerum novem annos natum, postquam ad stationem scholarem allatus sit, etiam operarium socialem et magistram athleticam alapatum esse.
Director: "Talem rem" inquit „non expertus sum antea per 39 (undequadraginta) annos muneris mei". Necnon addidit: „Hunc puerum ad duas septimanas ex institutione exclusimus, etiam ut tutaremur magistros et condiscipulos". Nunc consuli, quid faciendum esset de illo puero. Consultum iam esse psychologum scholarem; officium iuvenum et administrationem scholarem esse certiores factas.
Relatione idem puer refertur iam ex initio primae classis fuisse notabilis. Eundem ab operario sociali usque nunc curatum esse frustrâ – praesertim cum familia huius pueri non valdê cooperata esset.
Dicuntur anno praeterito administrationi scholari nuntiati esse 628 (sescenti duodetriginta) casûs violentiae in scholis elementariis facti.
______________
*alapārī, alapor, -ātus sum alqm. = alci. alapam dūcere, Angl. to box a person’s ears; Fr. souffleter, gifler; Ital. schiaffeggiare; Hisp. abofetear, dar de bofetadas; Neogr. μπατσίζω.
Hanc relationem d.15.m.Dec., h.13.16, a.2007 in periodico interretiali „SPIEGEL-online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|