Annus
2 0 0 7


OLISIPONENSIS ORATIO INEXSPECTATA

OLISIPONENSIS ORATIO INEXSPECTATA

Praesides Africanos stomachari cum Angelâ Merkel

Indignatio facta est de oratione, quam Angela habuit in summitate* Euro-Africanâ incohandâ: Complures politici aegrę tulerunt verba aperta, quae cancellaria foederalis fecerat de iniuriâ Simbabwensi. Abdoulayeus Wade praeses Senegaliae Angelae Merkel obiecit eandem comprobare nuntios parum accuratos: „Omnia quae referuntur falsa sunt, non vera sunt."

Olisipone ex urbe Lusitaniae principe – Clara verba facta sunt a cancellariâ foederali de regimine, quo homines contemnantur. Insolitâ cum perspicuitate Angela Merkel(ia) in oratione suâ Olisiponensi, quam habuit ad summitatem* Euro-Africanam incohandam, vituperavit Robertum Mugabe(um) praesidem Simbabweanum. In eius terrâ fieri magnam iniuriam, quae noceret „auctoritati Africae novae".


Abdoulaye Wade praeses Senegaliae: "Omnia, quae referuntur, sunt falsa"

Simbabweam esse exemplum civitatis, in qua „testes fiamus gubernationis malae et iurum humanorum negligentiae." De Angelae vituperatione nonnulli Africani politici praesentes indignati sunt. Fini huius summitatis proprio, „consortio strategico" construendo, die primo huius conventus, qui fore historicus annuntiatus erat, minor vis attributa est.

Maximâ cum perspicuitate vituperatio cancellariae foederalis repudiata est ab Abdoulaye Wade(o) praeside Senegaliae. Îdem in conferentiâ diurnariorum postea factâ dixit se aestimare quidem Merkeliae orationem summitatis Euro-Africanae incohandae, sed eius vituperationem nixam esse in nuntiis „non accuratis". Wadeus: "Cui hodie" inquit „licet dicere iura humana in Simbabweâ fortius violari quam in aliis terris Africanis? Doleo quod nuntii in occidente diffusi sunt falsi. Omnia quae referuntur sunt falsa, non vera." Se collocutum esse cum participibus Simbabweanae gubernationis et oppositionis. Simbabweam non esse rem publicam dilapsuram, Robertum Mugabeum praesidem Simbabweanum non esse rei publicae praeceptorem casurum. Wadeus de albis agricolis Simbabweensibus expropriatis locutus dixit se non adiuvare quidem Mugabeanam rationem politicam expropriationis. At Europaeos in conflictu pro eo, ut essent mediatores, in partes Angliae transgressos esse ideoque effecisse, ut conflictus bilateralis fieret transcontinentalis.

Etiam Thabo Mbeki praeses Austroafricae, qui in Simbabweâ studet dirimere controversiam gubernationis et oppositionis, declaravit sibi parum congruam videri Merkeliae sententiam ex improviso prolatam. Îdem cancellariae obiecit, quod opiniones eius de condicione terrae coloniae quondam Britannicae prolatae essent a realitate alienae. Thabo Austroafricanus a quodam legato Africano versus Angelam dixisse dicitur: "De qua re loqueris? Res procedunt". Gubernationes Africanas multos gradűs facere, ne reciderent in dies atros aetatis postcolonialis. „At verbis effero" Thabo inquit „nos ipsos haec facere ex conventu proprio. Nos gradűs necessarios ex rebus praeteritis didicimus."

Diurnarios exterreri et impediri

Ad conferentiam incohandam cancellaria foederalis postmeridiano tempore ineunte in magno oeco sessorio oratione suâ directę allocuta erat Robertum Mugabeum praesidem Simbabweanum.

Thema praecipuum acroaseos, quam Angela fecit coram 73 (septuaginta tribus) civitatum gubernationumque praeceptoribus: Iura humana et bona ratio civitates gubernandi. Angela verbis extulit: „Condicio Simbabweae" inquit „spectat ad nos omnes, et Europaeos et Africanos. Civitates Unionis Europaeae inter se consentiunt de condicione huius terrae in Africâ meridionali sitae aestimandâ. "Nulla ratio" Angela inquit „reddi potest, qua exterreantur homines aliter cogitantes atque diurnarii independentes." Tempus urgere, ut crisis Simbabweana superaretur. Porro Angela praeter Simbabweam alia exempla malarum gubernationum atque iurum humanorum neglectorum attulit Sudaniam et Alborussiam et Burmam.

Merkelia laudavit studia, quibus nonnullae civitates Africanae conarentur crisin Simbabweanam superare. "At tempus urget, si cogitamus, quomodo vivant homines in hac terrâ."

Controversiam de Mugabei participatione factam esse

Mugabeus ex independentiâ huius terrae austroafricanae a.1980 factâ usque nunc unicus praeses est gubernationis. Reformatione rurali, qua agricolae albi violenter sunt expropriati, crisis oeconomica annis praeteritis dramaticę est gravata. 20.000 (viginti milia) hominum in mense fugiunt famem et suppressionem, hyperinflatione acceleratissimâ tota vita oeconomica debilitatur.

Iam ante summitatem alii aliter senserant discutientes, utrum Roberto Mugabeo praesidi Simbabweano et Omar(o) Hassan(o) al-Baschir(o) praesidi Sudaniano liceret conventum participare necne. Prohibitum quidem erat, ne Mugabeus introiret Unionem Europaeam, sed haec prohibitio est dilata. Scilicet eundem praesidem Olisipone frigidę receptum esse. Parvus grex participum Simbabweanae oppositionis manifestavit se vituperare, quod Mugabeo liceret summitatem participare. Promise Mkwananzi, praeses unionis studentium Simbabweanae: "Nos" inquit „spe decepti sumus videntes, quam caecam solidaritatem Mugabeo exhibeant duces Africae. Ephraimus Tapa autem, praeses rami Britannici partis oppositionalis „MDC" (Movement for Democratic Change – Motus Mutationis Democraticae): „Plerique dictatores Africani et pseudo-dictatores" inquit „facilius sibi esse putant Mugabeo solidaritatem exhibere quam populis suis patientibus".

Iosephus Immanuel (José Manuel) Barroso praeses commissionis Unionis Europaeae dixit hac summitate effici posse, ut ex ratione terrarum donatricum et acceptricum fieret vęrum consortium. Tamen tempus colonialismi transactum remanet quoddam onus: Muammar al-Gaddafi(us), praeceptor Civitatis Libycae, qui Olisipone pernoctat in propriis castris tentoriorum a suis collocatis, die hesterno ab Europaeis potestatibus olim colonialibus postulavit, ut remunerarentur. „Divitiae" Gaddafius inquit „quae nobis sunt ablatae, oportet reddantur. Alioquin pretium solvendum erit nobis omnibus; tromocratiâ et emigratione et ultione."

Politici 27 (viginti septem) terras Europaeae Unionis et 53 (quinquaginta tres) terras Africae repraesentantes volunt decernere novum „stratagema" et „consilium actionis" commune. Hac novâ ratione politicâ incrementi fovendi abnuitum iri rationi terrarum donatricum et acceptricum. Futurum esse, ut omnes nationes Europae et Africae consortes pares decernerent de omnibus quaestionibus internationalibus gravioribus. Ad hanc rationem assequendam necessarium fore, ut Unio Europaea adiuvaret Africanae Unionis actiones pacificas et ut ambarum continentium uniones de quaestionibus climatis mutati migrationisque communicatione quam artissimâ peterent consensum.

___________________

*colloquium summitârium: summit talk; Gipfelgespräch. Liceat etiam brevius dicere summitâs,-âtis f.", cfr Angl. summit, fr. sommet.

Hanc relationem d.08. m.Dec., h.21.01, a.2007 in periodico interretiali „SPIEGEL online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis doműsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae