Annus
2 0 0 7


Guntherum de Hagens velle plastinare suicidam

Guntherus de Hagens denuo provocat: Qui anatomus conditor expositionis "Körperwelten" (i.e. Mundi corporum) suicidam eiusdemque uxorem mortuam plastinatos vult exhibere aspectandos.

*Necrurgus sive praeparator cadaverum, de quo alii aliter sentiunt, ipse annuntiavit se d.16. m.Nov. a.2006 in Guben oppido Brandenburgico condidisse primum totius orbis terrarum "plastinarium".


De hac re alii aliter sentiunt: Guntherus de Hagens se ostendit photographandum cum cadavere plastinato.

Fortuna non favit Herberto H.: Qui Germanus 61 annos natus ante septem annos filiam suam (22 annos natam) amisit infortunio, necnon huius anni mense Augusto sibi morbo cancro abrepta est uxor (52 annos nata). Istud non passus est. D.5. m.Nov., die, quo filia mortua erat, summâ velocitate autocinetum illisit arbori. Statim mortuus est. "Restant quinque dies, tum ero apud te. Atta tuus." Haec verba inerant epistulae valedictoriae, quae inventa est in loco infortunii. Vir etiam photographema uxoris secum attulit.

Necnon Herberto H. fuit syngraphus corporis donandi. Qui voluit – sicut etiam uxor eius – plastinari. Guntherus de Hagens eiusque cooperatores hoc optatum nunc explebunt. Idem professor, de quo alii aliter sentiunt, pro expositione suâ cadaver Herberti H. plastinatum apponere vult autocineti destructi rotae moderatrici. De Hagens a diurnario ipsius „Bild" interrogatus: "Vulnera mortifera" inquit "oportet fiant visibilia ad spectatores monendos, ut caveant pericula commeatus vialis." Iuxta Herbertum statutum iri cadaver uxoris plastinatum.


De Hagens: "Ita fiet, ut vir uxorque morte inter se couniantur." Processus plastinandi modo incohatus non perficietur nisi post annum dimidium.

Hanc relationem d.22. m.Nov., h.21.14, a.2007 in Helvetico periodico interretiali „20 minuten" (http://www.20min.ch/print/story/26300332) inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae