Agricolas diluvium fugientes in mediam Europam venisse
Agricolas diluvium fugientes in mediam Europam venisse
(c.f. Disticha Novembria)
Scholares Britanni credunt agri culturam ob aquam surgentem in Europam pervenisse. Diluvio enim homines ex oris maritimis, ubi vixissent, pulsos in mediam Europam confugientes suum modum vivendi ibi divulgavisse.
Maribus ante octo milia annorum celeriter surgentibus multisque milibus hominum ex oris maris mediterranei et Ponti Euxini fugientibus agri cultura in Europa divulgata est. Hoc referunt Chris Turney Universitatis Exeteriensis et Heidi Brown Universitatis Wollongongiensis, qui perscrutati sunt, quomodo litora maris mediterranei et Ponti Euxini aqua surgente promota essent.In periodico „Conspectus Scientiae Trimestres" („Quaternary Science Reviews", vol. XXVI, p. MMXXXVI) scribunt plus septuaginta milibus chiliometrorum quadratorum terrae submersis multa milia hominum – inter quos etiam primos agricolas – novas sedes quaerere coactos agri culturam in Europa divulgavisse.
Liquescente glacie, quae ante plus octo milia annorum partem semiglobi septentrionalis tegebat, maria totius mundi triginta quattuor annis plus centum quadraginta centimetris aucta esse computaverunt. Antea Pontus Euxinus plus centum metris sub altitudinem marium situs lacus aquae dulcis fuerat. Aucto autem mari mediterraneo isthmus, qui ad Hellespontum lacum a mari separabat, fractus est, ut ingens unda aquae marinae in Pontum rueret. Multi docti nunc credunt hanc fuisse diluviem, quae in Sacra Scriptura narratur.
Paene eodem tempore agri culturam et figlinam in Europa subito divulgatas esse ex archaeologorum excavationibus apparet. Tunc media aetate lapidea (mesolithico), qua homines se per silvas vagantes venando et frugibus colligendis alebant, exeunte recens aetas lapidea (neolithicum) coepit, qua agri cultura dominabatur.
Litoribus perscrutatis Turney et Brown aestimant triginta quattuor annis paene septuaginta tria milia chiliometrorum quadratorum terrae submersa esse et fere centum quadraginta quinque milia hominum sedibus pristinis emigrare debuisse. Ex excavationibus archaeologorum apparet ante diluviem iam vestustissimos modos agros colendi et opera figlina faciendi in usu fuisse. Mari celerrime surgente homines versus occidentem euntes scientiam et modum vivendi in loca importaverunt, ubi antea soli venatores vixerant.
Ex periodico „Der Spiegel"
Scripsit Caecilia Koch
|