Annus
2 0 0 7


SPIEGEL ONLINE - 15

DINOSAURUS INSOLITUS

Nigersaurus - herbisectrum* aetatis cretaceae

Nigersaurus taqueti similior videtur fuisse vaccae quam dinosauro. Ante 110 miliones annos īdem dinosaurus herbivorus rectangulo rostro ingenti, quod instructum erat 500 (quingentis) dentibus, plantas soli resecabat. Insolitum fuit etiam huius bestiae decem metra longae sceleton, cuius ossa fuerunt pennarum ferê levitate.

Nigersaurus taqueti solebat rostrum complere - quamvis hoc iam esset plenum dentium. Qui dinosaurus herbivorus instructus erat rostro giganteo, cui infixi erant 500 (quingenti) dentes. Ita quodammodo factus est vacca aetatis cretaceae - dies enim degebat eo quod solum aetatis cretaceae rasitans plantas - praecipuê filices et equiseta - ingurgitabat.

NIGERSAURUS: POTIUS VACCA QUAM DINOSAURUS


Haec bestia ante 110 miliones annorum vixit, aetate cretaceâ: Nigersaurus taqueti


Hic saurus iam a.1999 inventus est a grege palaeontologorum, qui ducitur a Paulo Serenone.


Iam annis saeculi praeteriti quinquagenariis ossa Nigersauri a Francogallis palaeontologis inventa sunt in desertis Saharanis.


Res Nigersauri maxime mirabilis erat rostrum...


Eidem enim inerant 500 dentes novaculâ acriores. Mandibulis maximê angulatis rostrum Nigersauri factum est quodammodo forfex, qua soli gramina resecaret.


Paulus Sereno dicit omni mense novum dentem Nigersauri crevisse.


Nigersauri ossa erant levitate pennarum. "Vertebrae dorsales tenuitate sunt chartaceâ"


Hic dinosauris aliis minor fuit: Decem tantum metrorum erat longitudine. Diplodocus Nigersauri consobrinus erat longitudine 25 metrorum.


Nigersaurus caput vix altius levare poterat quam dorsum. Qui more vaccae deditus erat plantis terrestribus devorandis.

Haec invênit Paulus Sereno palaeontologus Universitatis Chicagoensis ossibus Nigersauri perquisitis. Iam a.1999 Sereno ossa Nigersauri invenerat in desertis Saharanis. Nunc Nationalis Societas Geographica publicavit peculiaritates huius dinosauri anatomicas. Quae sunt extraordinariae: Necesse est Nigersauro fuisse ossa ferê pellucida. Tamen eius corpus decem metra longum continebatur sceleto levissimo. Godefridus (Jeffrey) Wilson, professor assistens Universitatis Michiganiensis: "Eius vertebrae dorsales" inquit „sunt chartae tenuitate - difficile mente fingitur, quomodo eadem pares fuerint laboribus cottidianis. At scimus labores vertebris bene sustentos esse".

Nigersaurus cum sit longitudine 10 tantum metrorum, plerisque dinosauris est minor. - quamvis idem est affinis Diplodoci dinosauri herbivori 25 metra longi, qui culmina arborum arrodebat. At proprietas Nigersauri fuit rostrum: eidem enim infixi erant quingenti dentes, qui erant novaculâ acriores. Sereno dicit omni mense novum dentem Nigersauri accrevisse. Imagine mandibulorum scandimento confectâ apparuerunt octo dentes novi, qui post dentes incisivos accreverant.

Dentaturâ mandibulisque angulatis rostrum Nigersauri quodammodo factum est herbisectrum. Praeter herbas resecandas huic dinosauro vix aliquid restabat faciendum, nam secundum Serenonem Nigersaurus propter ossium levitatem vix poterat caput altius levare quam dorsum.

______________________

*herbisectrum, -i n. [VOX LATINA 78,320; LEXICON AUXILIARE, 3.ed., p.444, s.v.]- Angl. lawn-mower; Theod. Rasenmäher.

Hanc relationem d.15.m.Nov., h.16.32, a.2007 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae