Annus
2 0 0 7


SPIEGEL ONLINE - 01

INQUIRI IN TURCUM EDITOREM

Richardi Dawkins libro violari bona religiosa

Turci actores publici coeperunt inquirere in editorem operis Richardi Dawkins auctoris Britanni. Libro, c.t. „De furore theismi" (originaliter: „The God delusion") a biologo evolutionis scripto violari posse bona religiosa. Editori, si quidem accusatus erit, imminebit poena custodiaria.

Ankarâ ex urbe – Thesibus Richardi Dawkins homines religioni fideles provocantur: Richardus ab ipso SPIEGEL interrogatus dixit religionem nihil esse nisi "genus abusûs infantium mentalis". Eius libro recentissimo plurimum divendito, c.t. est „De furore theismi", in quo criticê recenset fidem religiosam, effectae sunt discussiones excitatissimae. Richardus biologus evolutionis atque atheista confessor innotuerat opere, c.t. „De geno egoistico", quod editum erat iam a.1976.


Richardus Dawkins: "Religio est abusus infantium mentalis"

Nunc fieri poterit, ut Erol Karaaslan Richardi editor Turcus angustiis opprimatur iuridicis. Idem enim die Lunae declaravit se interrogatum iri Constantinopoli ab actore publico de libro, c.t. "De furore theismi". Interrogationem factum iri die Iovis. Ab ephemeride "Milliyet" relatum est futurum esse, ut editori, si damnatus esset laesionis bonorum religiosorum, immineret poena custodiaria maximum unius anni.

Karaaslan declaravit actores publicos perquisitiones suscepisse, cum lector aliqui textum e libro excerptum dixisset esse impetum in „bona consecrata" factum. Liber Britanni biologi evolutionis, ex quo editus est m.Iunio, in Turcia est sexies milies venditus. Iam conversus est in linguas triginta.

Turcia officialiter est civitas saecularis – tamen religio Islamica ibidem vim habet gravissimam. Causa iuridica si fiet, fortasse etiam colloquia Turciae et Unionis Europaeae de Turcia cooptanda fient difficiliora. Nicolaus Sarkozy praeses Francogalliae negat Turciam fide Islamico imbutam cooptandam esse in Unionem Europaeam. Eadem Unio imprimis urget, ut Turcia aboleat iuris poenalis articulum 301, qui spectat ad „laesionem rei Turcicae". Nam hôc articulo nixi actores publici Turci persecuti erant cum ceteros tum praecipuê Orhanum Pamuk, qui postea praemio Nobeliano est honestatus.

Hanc relationem d.01.m.Dec., h.17.13, a.2007 in periodico interretiali „Spiegel-online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae