Annus
2 0 0 7


De certamine Europaeo pedifollico

De certamine Europaeo pedifollico

Anno octavo et bismillesimo in Austriae et Helvetiae urbibus, Alpinarum rerum publicarum, certamen pedifollicum Europaeum habebitur. Cuius aliquot praeclari greges participes non erunt, gradibus prioribus exclusi: nemo ex Britannia neu ex Hibernia adfuturus est, unde ludus ipse pedifollis ortus est, aberunt Belgae, Dani et Hungari praestantes competitores. Sedecim superstites turmae in quattuor manipulos sorte Lucernae divisae sunt, totidem litteris designatos.

Manipulus littera A vocatus Helvetiam iure participem, ubi ludendum est, cum Re Publica Cecha, Lusitania et Turcia continet.

Sub littera B altera hospes Austria cum Germanis, Polonis et Croatis mediae Europae gregem animabunt.

Italici ultimi mundani certaminis victores iterum Gallos adorientur, sicut in summa Lutetiae pugna; Batavia et Romania haud infirme in eodem manipulo C concertabunt.

Hispania praestare inter quattuor littera D agnitos greges, cum ceteri sub Russiae, Suetiae et Graeciae vexillis dimicaturi sint.

Die septimo mensis Iunii Basileae et Genavae prima certamina aspicientur, summa vero contentio eiusdem mensis undetrigesimo die Vindobonae, in Austriae capite. De certamine pedifollico Europaeo cotidie referemus.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae