Haec fetura salmonum sita est in septentrione urbis Belfast, haud procul ab illâ, quae septimanâ proximâ praeteritâ destructa erat impetu milionum urtîcarum marinarum. In impetu septem horarum interfecti erant 100.000 (centum milia) salmonum adultorum, quorum pretium erat unius milionis librarum Britannicarum (i.e. 1,4 = unius-virgula-quattuor euronum).
Adrianus affirmavit negotiationem suam nunc duas tantum feturas salmonum possidêre. Eandem calamitate superatâ tot salmones quot antea possedisset post duos demum annos recuperaturam esse.
Negotiatio Northern Salmon feturam salmonum facit merê biologicam. Eius salmones venduntur cauponibus totius mundi. Eiusdem negotiationis fuit etiam ille piscis, qui Reginae Elisabethae oblatus est in diem natalem octogesimum.
Usque nunc urtîcae marinae lucentes (quarum nomen zoologicum est Pelagia noctiluca) potius molestae fuerant periegetis philotheorisve in litoribus Maris Mediterranei versantibus. Eaedem quod nunc abundant in regione boreali, in aquis Britannicis atque Hibernicis, a scientistis explicatur climate calefacto.
Hanc relationem d.24.m.Nov., h.11.20, a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: