Primis disquisitionibus inventum est mulierem 24 (viginti quattuor) annos natam primo fuisse prorsus non notabilem. At deinde eandem subito surrexisse, in suggestum versus pulpitum iisse, cistulam chartaceam aperuisse, tortam exemptam iaculatam esse in Oettingerum. Verisimile esse hanc placentam fuisse tortam cerasinam Silvae Nigrae.
Mulier statim cohibita et comprehensa est ab Oettingeri satellitibus. Astynomi rettulerunt praesidem ministerialem non esse violatum exceptā synthesi eius vestium leviter maculatā nullum detrimentum esse factum.
Locutor astynomicus dixit usque nunc incertum esse, quare hoc facinus commissum esset. Mulierem recusare, ne rem explicaret. Rebus personalibus notatis eadem est dimissa. Locutor addidit nunc inquiri propter suspicionem corporis laesi et rei afflictae.
Hanc relationem d.22.m.Nov., h.18.10, a.2007 in Germanico periodico interretiali, c.t. est spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domūsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: