SPIEGEL ONLINE - 18
COLONIA AGRIPPINA
Astynomos inhibuisse cursum amucianum
Discipulum sibi ipsum mortem conscivisse
Non multum afuit, quin in Gymnasio Georgii Büchneri in Coloniae Agrippinae tribu Weide sito fieret tragoedia: Astynomi enim inhibuźrunt cursum amucianum, quem duo discipuli erant facturi. Deinde unus eorum ipse mortem sibi conscivit, alter ab astyphylacibus est comprehensus.
Coloniā Agrippinā ex urbe Facinus sanguinolentum praedispositum erat factum iri die Martis id est die tragoediae Emsdettensis anniversario, in qua anno proximo praeterito cursor quidam amucianus 18 annos natus primo 37 homines vulneraverat, deinde ipse sclopetando se necaverat. Duo discipuli, 17 et 18 annos nati, in Gymnasio Georgii Büchneri commissuri erant facinus simile. Haec hodie nuntiata sunt ab astynomis Coloniensibus.
Ecce tela amborum discipulorum ab astyphylacibus inventa: Causae facinoris sunt incertae.
Norbertus Wagner, dux directionis criminalitatis, vespere diei Dominici rettulit discipulum 18 annos natum confessum esse se voluisse homines vulnerare et interficere et deinde sibi ipsis mortem consciscere.
Discipulus 17 annos natus illius coniuratus iam die Veneris ipse se interfecerat, sicut hodie innōtuit. Idem enim cum accepisset astynomos rem indagare, tramini transviario se obiecit. Paulo post mortuus est in nosocomio.
Condiscipuli in paginā interretiali pueri 17 annos nati invenerant photographemata multicidii a.1999 in Americanā scholā superiore Columbinā facti. Deinde die Veneris factum erat colloquium inter hunc discipulum et directores scholae et astynomos.
Tum puerum 17 annos natum causam photographemata inserendi attulisse publicam facinoris illius vituperationem. Colloquio autem cum astynomis facto eundem visum esse intellegere, hac re ipsissimā talia facinora foveri, et assensum esse se illas imagines e paginā suā interretiali sublaturum esse.
Brevi post eundem iuvenem, qui describeretur esse tranquillus et non notabilis, se ipsum obiecisse tramini transviario, ut se necaret. Deinde astynomos rem investigantes invenisse amicum mortui 18 annos natum suspiciosum.
Magistratūs cum habitaculum perquirerent, invenźrunt pistolia pneumatica et duo arcuballistas necnon indices nominum magistrorum et discipulorum. Iuvenis 18 annos natus, quem complicem fuisse verisimile est, dicitur pressus esse difficultatibus scholaribus necnon a condiscipulis molestatus (molestare i.q. Theod. mobben", Angl. to bully).
Minas amucianas factas esse etiam in aliis urbibus
Minae facinorum amucianorum his diebus saepius factae sunt. Astynomi urbis Gütersloh die Veneris rettulerant discipulam quandam scholae universalis 16 annos natam secundum sui ipsius verba in dialogźo (i.e. chatroom) discipulorum legisse minas contra scholam factas ideoque astynomos certiores fecisse. Die Iovis propter timorem cursūs amuciani imminentis clausa est schola quaedam Mogontiacensis, postquam tale facinus in interreti est annuntiatum.
Etiam in Syke oppido Saxoniae inferioris prope Bremam sito astynomi indagaverunt, cum māne diei Iovis in scholā professionali eiusdem oppidi in pariete lavatrinae verba essent lecta: Ego faciam cursum amucianum d.20. m.Nov." Astynomi autem re indagatā concluserunt hanc annuntiationem non esse admodum periculosam.
In Finniā d.7. mensis Nov. cursus amucianus erat factus. Discipulus 18 annos natus octo homines seque ipsum pistolio interfecerat. Qui habitus erat pro homine segregi et solitario, qui in scholā ab aliis molestaretur. Astynomi putant eundem multicidam consilia sua cursūs amuciani faciendi annuntiavisse in statione interretiali, quae appellatur YouTube.
Hanc relationem d.18.m.Nov. a.2007 h.19.22 in periodico interretiali Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domūsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|