Annus
2 0 0 7


SPIEGEL ONLINE - 16

CANICULA ALBA AUSTROAFRICANA

Rasta machina necatrix

Theodiscê scripsit Malte Henk, in Latinum convertit Nicolaus Groß

Icthyologi mirantur de quâdam lamiâ sive caniculâ marinâ albâ (Angl. great white shark, Carcharodon carcharias) magnificâ ante lîtus Africae Australis vagabundâ: „Rasta" canicula fêmina quinquies si impetum facit, quater solet praedam necare - ideoque multo velocius atque accuratius necat quam pleraeque caniculae albae. Quodam sensu temporis spatiique ferê infallibili Rasta facta est raptatrix perfecta.

Haec canicula appellata est "Rasta". Nam eius mores monent membrorum sectae Iamaecânae, quae nuncupatur Rastafariana necnon Roberti (Bob) Marley cantoris reggeani; quia eadem lamia apparet esse sui conscia, dominans, sibi acquiescens. Ex a.1997 eadem quotannis hieme austroafricanâ vênit ad "Seal Island" (Insulam Phocarum) Acroteriopolitanam (Acroteriopolis = Kapstadt), ut ibidem venaretur. Rasta autem vênit unâ cum decuriis canicularum albarum - sed nulla illarum tam illustris facta est quam Rasta.

Canicula alba: Raptatrix difficilis accessu


Lamia sive canicula alba sive (scientificê) Carcharodon carcharias: Hoc animal, quod m.Nov. a.2000 ante Neo-Zelandiam est photographatum, longitudine 5,5 (quinque-virgula-quinque) metrorum non est admodum longum. Eaedem raptatrices marinae sensu temporis atque spatii subtilissimo fiunt venatrices ferê perfectae.


Gigantissa in receptaculo aquatico versans: Haec canicula alba in Californiano aquario Monterey Bay versata captivitatem superavit diutius quam ullus alius piscis sui generis. Quae m.Mart. a.2005 liberata est, quia pro receptaculo aquae nimis magna facta erat necnon venabatur alios pisces.


Praeda hominum: Canicula alba capta in portu Sidneyensi suspensa


Ecce piscem ingentem, qui a.1986 ante litus Kenianum reti piscatorum innatavit: Canicula alba omnium maxima, quae umquam captae sunt. Eadem habet longitudinem 6,20 (sex - virgula - viginti) metrorum.


Caveant velitabulatores: Qui enim iterum iterumque victimae fiunt caniculae albae.


Haec lamia 5,3 (quinque-virgula-tria) metra longa a Gary Grant piscatore ante litus australianum e mari capta est. Lamiae sive caniculae albae, cum dicantur esse instinctu homicidiali, ab hominibus captae solent interfici.


Ecce investigari caniculam albam: oceanobiologus e caveâ chalybeiâ lamiam securê observans.


Ecce caniculam, quae impetum facit in simulamen praedae: Tales venatrices magnâ cum vehementiâ ex abysso se proripiunt in victimas suas, ut eaedem collisione sopiantur.


Ecce urinatorem caniculam albam visitantem: Cum populatio lamiarum his decem annis plus 20% (vicenis partibus centesimis) deminueretur, hoc animal marinum interim refertur in numerum specierum bestiarum, quae periclitantur, ne exstirpentur.


Babae! Ecce dentaturam novaculâ acriorem: Navigiis ambulatoriis periegetarum causâ caniculae albae alliciuntur escis hamatilibus.


Infortunium in Mari Hadriatico factum: Haec navicula piscatoria m.Sept. a.1999 petita est a caniculâ septem metra longâ.

Cum investigatores starent in naviculâ observatoriâ, interdum fiebat, ut Rasta caput ex aquâ protendens homines aspectaret. Quae erat tam tranquilla et confidens, ut per horas naviculam comitaretur, prout celeriter evaderet, sicut facere solent plerique pisces eius generis. Rasta tam curiosa erat, ut perquireret ipsos cucullos plasticos, qui fluctuabant in maris superficie. Necnon cupida erat ludendi: Aliquando Rasta avem marinam rostro corripuit. Submersa est; at iterum emersa avem liberavit e rostro emittens. Investigatores autem Rastam semper discernere sciverunt ab aliis caniculis: pinnâ Rastae dorsali, quam verisimile est obtruncatam esse verulâ motrali naviculae piscatoriae.

Caniculae albae: Biologi interim sciunt easdem esse bestias indole individuali instructas. Raptatrices, quarum mores constituuntur successu venandi. Prope Insulam Phocarum investigatores studuerunt huic conexui cognoscendo. Iidem enim cimematographaverunt pugnas exitiosas, cottidie maximê viginti quinque, plus 2500 (duo milia quingentas). Etiam pugnas, quarum Rasta fuit particeps.

Quae canicula, cum sit dorso griseo, in diluculo a phocis, quae natant in maris superficie, vix conspicitur. Eadem subito ex abysso se proripit, velocitate 40 km/h (quadraginta chiliometrorum horalium) - tantâ cum vehementiâ, ut interdum corpus suum, quod est circiter integrae tonnae pondere, per nonnulla metra in aera iaculetur.

Caniculae albae sunt bestiae cautae, quae semper ex insidiis aggrediuntur. Aggressionibus enim consideratissimis improviso factis eaedem caniculae periculum sibi ipsis imminens deminuunt, exaugent exspectationem praedae opimae.

Si non contigit, ut phoca capta uno morsu conficiatur, incipit ballatiuncula mortifera. Phoca enim aufugit sigmatim (Angl. zigzag), mordens se defendit. Aliquando, si tardissimê, post decem minutas, pleraeque caniculae ab incepto desistunt.

At e contrario Rasta nequaquam desistit. Quae est persecutrix patientissima. Quae pergit venari, tam diu, dum adversarium corripiat. Immo, Rasta etiam praevidet illius actiones. D.29. m.Iulii a.2003 Rasta, quae hôc tempore habet longitudinem quattuor metrorum, aggreditur phocam. Quae effugere conata per 15 secundas evadit submersa, subito prosilit in aëra, decidit - medium in rostrum apertum Rastae, quae exspectavit loco aptissimo.

Investigatores computaverunt prope Insulam Phocarum 47% (quadragenae centesimae) aggressionum canicularium evadere mortiferê; at Rastae aggressionum mortiferae sunt 80% (octogenae centesimae). Inde quoque apparet, quare Rasta tam confidenter agat cum hominibus: eidem non timendum est. Quos maris incolas Rasta timeat? Quae inter caniculas albas, maximos pisces rapaces, est omnium aptissima atque callidissima.

Rasta anno 1990 cum ex utero excluderetur, iam fuit praedatrix perfecta: fortasse longitudine 1,40 m (unius - virgula - quadraginta) metrorum, pondere 25 kg (viginti quinque chiliogrammorum), dentibus triangularibus, acutissimis, formâ corporis „aerodynamicâ" (aut potius hydrodynamicâ) talibus piscibus propriâ.

Iam cum esset embryo, Rasta didicit devorare. In utero eadem degluttivit unâ cum fratribus sororibusque ova non fecundata. In aliis canicularum speciebus, velut in eâ, quae a scientistis appellatur Carcharias taurus, istaec adelphophagia etiam amplius progreditur: Nullus embryo id assequitur, ut in ipsum mare pertingat, nisi antea devoravit omnes fratres sororesque.

Unâ ratione procreatio nonnullarum canicularum similis est procreationi mammalium. Duae ferê tertiae partes specierum canicularium pariuntur vivae; nam ontogenesis evolutione phylogeneticâ procedente paulatim non iam facta est in aquâ maris periculosâ, sed in corpore tuto.

Testa ôvi evanuit, eiusdem loco embryo nutritus est sacco vitellino in utero posito - sic quoque factum est in caniculâ albâ, cuius femina post 14 (quattuordecim) menses parit duos vel decem parvas venatrices. In aliis speciebus etiam exortum est organum placentae simile. Ita factum est, ut caniculae matres etiam etiamque maiorem energiam absumerent ad prolem educandam.

Tanta perfectio evolutionaria non fit nisi longo tempore. Ante 400 (quadringentos) ferê miliones annorum primi typi canicularum primigenii per mare circumnatabant. Ante 200 (ducentos) miliones annorum iisdem fuit forma eadem ac hodie. Ante 25 (viginti quinque) miliones annorum Carcharodon megalodon per oceanos venabatur, unus ex maioribus Carcharodontis carchariae, i.e. caniculae albae: quae canicula prisca fuit plus 12 (duodecim) metra longa, dentibus 18 (duodeviginti) metra longis tantâque dentaturâ, ut in rostro Carcharodontis megalodontis aperto homo posset stare erectus.

Canicula autem alba quamvis dimidio minor sit quam tritavus suus giganteus: tamen est praedator excellentissimus, qui stat in summâ pyramide nutritivâ. Ubi multae quoque stant ex iis 428 (quadringentis duodetriginta) speciebus canicularum hodie nôtis.

In terrâ venerunt et abierunt raptores excellentissimi, tigris semovit tyrannosaurum, lupus velociraptorem. At in aquâ sedem dominiumque suum sibi reservavit canicula marina. Vix aliud animal hodie in mundi oceanis tam latê patet quam isûrus (Angl. mako shark, zoologicê: Isurus oxyrhynchus) et canicula caerulea caniculaque alba - exempla evolutionis efficacissima, quibus servetur multarum specierum aequilibrium necnon animalia tollantur aut debilia aut aegrota.

Tale autem est Rastae instrumentarium venatorium per miliones annorum evolutum: Primo eidem sunt sensûs acerrimi. Caniculae albae praedam odorantur per aliquot centum metra. Una tantum guttula sanguinis in natabulo - Rasta eandem investigaret! Canicula ipsas directiones dextram et sinistram olfactu suo discernit necnon natatione secundum formam litterae S factâ fragrantiam evanescentem per plus centum metra persequitur. Bestia vulnerata micans a caniculâ albâ sentitur etiam distantiâ nonnullorum chiliometrorum. Oculi eiusdem piscis sunt sensibiliores quam cattae.

Rasta si impetum est factura, dirigitur trichocytîs, qui cuti suppositi reagunt pressione mutatâ - e.g. pinnis permotis.

Praeterea Rasta quem vult locum invenit ampullis Lorenzinianis, canaliculis cutaneis cellularum nervalium plenis. Quibus ampullis caniculae inveniunt campum electricum, quibus circumdantur animalia. Adversarius quamvis se occultet - prodetur ictu cordis musculorumque motione.

Denique si Rasta praedam arripit, mordet pressione duarum tonnarum pro centimetro quadrato, id est altero tanto fortius quam tigris „regia" (quae a zoologis appellatur Panthera tigris tigris). Rastae rostrum quodammodo est receptaculum telorum. Ibi enim stant complures ordines dentium; quorum primus tantum adhibetur. Si qui dens est detritus, excidit, in eiusdem locum alter dens supponitur ex ordine posteriore.

Evolutione phylogeneticâ procedente eadem venatrix excellentissima etiam ad persequendos adversarios parvos et versatiles facta est aptissima. Rasta sceleti cartilaginei gratiâ potest pervestigare phocas fugientes, potest corpus suum ponderosum incurvare atque retorquêre; tales autem motûs fieri non possunt a piscibus osseis.

Altera res, qua canicula differt a piscibus osseis: Caniculae carent vesicâ natatoriâ. Eius munere fungitur canicularum iecur oleosum - hoc est giganteum conditorium energiae, cuius pondus sunt 15-20% (quindenae vel vicenae centesimae partes) ponderis corporalis universi.

Idem autem conditorium energiae implendum est cibis nutribilibus. Rasta enim devorat thynnos et sardinos et testudines et cancros et delphinos et alias caniculas. Libentissimê autem devorat ea animalia, quibus abundat Insula Phocarum. Nec alio sunt appetitu ciborum ceterae caniculae albae.

Competitio raptatricum est dura. Quae incohatur quotannis mense Maio, si phocarum catuli sex menses habentes primas faciunt excursiones marinas. Quae lamia potietur cynegesii optimi, quae venabitur plerasque calorias? Aliquot decem milia phocarum vivunt in hac insulâ. Tamen eadem est parva, latitudine circiter 50 (quinquaginta) metrorum, longitudine 400 (quadringentorum).

Haec loca ad investigationes scientificas sunt aptissima. Biologi ex toto orbe terrarum veniunt in Africam Australem, ut studeant pernoscere, quomodo canicula alba se gerat, si in locis angustissimis convenit caniculas eiusdem generis. Vita quidem huius raptatricis excellentissimae adhuc maximâ ex parte iacet in tenebris: coitus, partus, submarina vita cottidiana caniculae albae numquam sunt observatae. At in talibus locis, qualis est Insula Phocarum, scientistae procul dubio cognoverunt has caniculas non esse bestias segreges sive solitarias.

Etiam etiamque accuratius investigatores adumbrant imaginem animalis socialis, quod implicatum est hierarchiae venandi, cooperationi conflictuique evitando obnoxium.

Regula praecipua est haec: Privilegium est maioribus, vetustioribus, peritioribus. Caniculae aetate minores oportet acquiescant hôc cynegesio, quod situm est insulae propinquissimum, id est in iis locis, ubi phocae potius possunt effugere ad terram. E contrario Rastae licet venari in cynegesiis procul in mari alto sitis.

Si quae canicula adulescentula praedatur, fieri potest, ut Rasta apparet odore sanguinis allecta. Deinde adulescentulae est recedendum. Quam bene servetur haec norma agendi, investigatores etiam observant, cum balaena mortua fluctuat in mari. Tum uno die 25 (viginti quinque) maximum caniculae albae apud ingens cadaver congregatae copias carnis degluttiunt giganteas - tam diu, dum non iam possint moveri ratione coordinatâ. Nonnullae lamiae etiam vomunt. Ab hac autem cenâ pollucibili excluduntur lamiae minores: Quibus nihil relinquitur nisi locus, qui situs est apud balaenae pinnas pectorales vel caudales minus carnosas.

At quid fit, si duae caniculae albae, quae ferê sunt eodem robore, inter se aemulantur praedam cupientes?

Ut evitent duellum mortiferum, hae raptatrices variis utuntur rationibus agendi. Exempli gratiâ per breve tempus una iuxta aliam natant positione parallela; qua longitudines corporum comparant. Aut una in alteram se proripit frontibus inter se adversis. Ea lamia, quae corpus avertit, alteri se subordinat - necnon hoc demonstrat: eo quod aliquatenus dorsum incurvat coram victore.

Investigatores numquam observaverunt Rastam tales conventûs habere - neque, cum escâ caniculas albas allexissent ad naviculam suam. Hoc erat mirum: Si Rasta iuxta naviculam natabat, nullae lamiae aliae veniebant; si Rasta apparebat, affines caniculae evadebant. Quae fugatae erant dominantiâ raptatricis peritae, quae imbuta erat stratagemate venandi meliore.

Mores lamiarum nonnullarum valere ad ordinem dignitatum investigatores suspicati sunt videntes a nonnullis lamiis adulescentibus seniores provocari. Tales iuvenes procaces ne seniorum morsibus quidem impediebantur tamque audaces contumacesve fuerunt, ut partem praedae sibi parerent.

Ubi primum mense Maio ante Insulam Phocarum coepit tempus venandi, praesto sunt venatrices excellentissimae, nam earum sensus temporis atque spatii perfectê operatur. Nonnullae lamiae die initii ferê ipsissimo adveniunt Insulam Phocarum. Num inter se noverunt? Suntne membra gregis lamiarum, quae communiter insulam assequuntur et mensibus sequentibus manebunt congregati?

Nonnulli investigatores putant caniculas albas foedera pangere, ut augeant praedam, aut certis vitae spatiis laxê congregari.

Ante litus Californianum scientistae quinque caniculas albas custodiverunt emissariis ultrasonicis - necnon invenerunt: has raptatrices non communiter quidem aggredi; sed unam ab aliâ semper versari distantiâ tam parvâ, ut postea praedam communicare possent. Num hae caniculae inter se cognatae sint, nunc explorabitur analysi geneticâ.

Scientistae adhuc pauca tantum sciunt de moribus lamiarum, nondum cognoverunt, num lamiarum contactûs sociales non fiant nisi condicionibus extraordinariis, qualis est venatio; utrum iisdem contactibus nihil efficiatur nisi conflictûs mitigentur an insuper novae relationes sociales oriantur.

Rasta quidem post a.1997 persaepe conspecta est comite masculo, immaturo quoque: tamen nulla canicula alba videtur semper vivere gregatim. Tempore ante Insulam Phocarum venandi mense Septembri cum finitur, raptatrices per oceanum dissociantur.

Nonnullae autem lamiae remanent prope litus. Aliis autem Insula Phocarum fortasse nihil est nisi quadamtenus caupona pausaria, in qua recipiant nutrimenta adiposa, ut se praeparent ad iter valdê longum valdêque solitarium per oceanum faciendum. Nonnullae caniculae natant magnâ cum perseverantiâ: Nam musculi canicularum aliter ac piscium osseorum ferê omnium perfluuntur sanguine calido, cuius temperatura, quae est maximum 14 ºC (quattuordecim graduum Celsianorum), saepe superat temperaturam aquae circumiectae.

Ubique terrarum investigatores emissariis satelliticis pinnae dorsali affixis observaverunt itinera canicularum albarum: "Neale" - iter fecit ab Australiae capite austro-orientali versus septentrionem, per 2946 (duo milia nongentae quadraginta sex) chiliometra tempore 113 (centum tredecim) dierum. "Tipfin" - a Californiâ ad Havaiam, per 3800 (tria milia octingenta) chiliometra tempore 50 (quinquaginta) dierum. Denique "Nicole": Eius iter factum est ab Africâ Australi usque ad Australiam occidentalem: - 11100 (undecim milia centum) chiliometra tempore 91 (nonaginta unius) dierum.

„Nicole" fortasse est lamia perrarâ industriâ migrandi praedita. At sat saepe lamiae secundum litus Africae australis natant versus boream post 2000 (duo milia) ferê chiliometra reversurae. Num eaedem sequuntur examina piscium? An migrant ad locos coeundi? An quaerunt sinum maris, ubi prolem pariant, fortasse eandem protegant ab aliis lamiis famelicis?

His quaestionibus scientistae respondere non poterunt nisi multa alia emissaria pinnis lamiarum affixerint. Sic m.Aug. a.2005 fecit Alisona Kock. Quae canicularum investigatrix illo die lamiarum mascularum mores indagatura duos mares instruxit emissariis.

At tum denuo emersa est Rasta; itaque Alisona statim consilium cepit itinera caniculae sibi dilectissimae persequi eandemque signare instrumento „Pinger", id est emissario acustico, cuius signalia recipiuntur stationibus litoralibus.

Sic factum est, ut biologa acciperet Rastam paucis diebus post regionem relinquere. Eandem mense sequente litus Africae australis praeternatare. Et denique natare in altissimum mare apertum.

Quae postea facta sint, Alisona biologa Austroafricana nescit. Vere a.2006 (bis millesimi sexti) eadem exspectavit Rastam ad Insulam Phocarum redeuntem - frustra. Bestia rapax non apparuit, primum ex novem annis.

Rasta, si adhuc vivit, verisimile est longitudine 4,5 m (quattuor-virgula-quinque metrorum): femina sedecim ferê annos nata, matura. Alisona opinatur Rastam nunc esse gravidam ideoque pausam facere venandi. Aut fortasse Rastam iter facere ad alium locum ignotum, ut ibidem coeat. Ecce aenigma Rastae - quod est aenigma canicularum albarum.

Haec hactenus verba, quae fecit Malte Henk de quadam caniculâ albâ prope litus Africae australis vivente. Sequetur nunc appendix lexicographica.

 

APPENDIX LEXICOGRAPHICA:

CANICULAE CANESVE MARINI ET SQUALI QUALES SINT PISCES

Piscis cartilagineus huius ordinis zoologici, qui est famosissimae rapacitatis (Italicê pescecane, Hispanicê tiburón, Francogallicê requin, Neograecê σκυλόψαρο, Anglicκ shark, Theodiscκ Hai(fisch)) a Romanis appellabatur aut canis marînus (PLIN.nat.9,110e.al.) aut canicula (marîna) (PLIN.nat.9,151-153e.al.), a Graecis antiquis κύων θαλάσσιος aut κυνίσκος θαλάσσιος (HOM.Od.12,96; cf. EPICH.68, CRATIN.161, AELIAN., N.A.1,55; OPPIAN.Hal.1,373sq.; ARIST. H.A. 566 a 31; κ. ἄγριος et κ. γαλεός et κ. κεντρίτης vel κεντρίνη; Aristoteles in Historiâ suâ animalium caniculas etiam nomine systematico nuncupat, quod est τὰ γαλεώδη). Vis horum nominum quamvis evidenter appareat ex multis locis auctorum antiquorum, in nonnullis lexicis falso indicatur.

En care lector accipe verba, quibus Plinius maior in Historiâ suâ Naturali nobis narrat, quam atrociter urinatores spongias aut margaritas quaerentes pugnaverint cum canibus marinis (PLINIUS, Naturalis Historia 9,151-153):

Canicularum maximê multitudo circa eas (sc. spongias) urinantes gravi periculo infestat. Ipsi ferunt et nubem quandam crassescere super capita, animali similem, prementem eos arcentemque a reciprocando; et ob id stilos praeacutos lineis adnexos habere sese, quia nisi perfossae ita non recedant; caliginis et pavoris, ut arbitror, opere; nubem enim et nebulam, cuius nomine id malum appellant, inter animalia haud ulla conperit quisquam. Cum caniculis atrox dimicatio. Inguina et calces omnemque candorem corporum appetunt. Salus una in adversas eundi ultroque terrendi, pavet enim hominem aequê ac terret, et ita sors aequa in gurgite. Ut ad summa aquae ventum est, ibi periculum anceps ademptâ ratione contra eundi, dum conetur emergere; et salus omnis in sociis. Funem illi religatum ab umeris eius trahunt; hunc dimicans, ut sit periculi signum, laevâ quatit, dexterâ adprehenso stilo in pugnâ est. Modicus alias tractus; ut prope carinam ventum est, nisi praeceleri vi repente rapuit, absumi spectant. Ac saepe iam (sc. urinantes) subducti e manibus auferuntur, si non trahentium opem conglobato corpore in pilae modum ipsi adiuvere. Protendunt quidem tridentes alii, sed monstro sollertia est navigium subeundi atque ita e tuto proeliandi. Omnis ergo cura ad speculandum hoc malum insumitur. Certissima est securitas vidisse planos pisces, quia numquam sunt ubi maleficae bestiae; qua de causa urinantes sacros appellant eos.

Haec narrat Plinius de atroci dimicatione urinatoribus cum caniculis faciendâ.

Nomina canis marini et caniculae et lamiae luculenter ac laudabiliter explicantur ab Helmodo Leitner (cfr Helmut Leitner, Zoologische Terminologie beim älteren Plinius, Hildesheim (Verlag Dr.H.A.Gerstner) 1972, p.69:

Canicula. 9,151-153 beschreibt Plinius den gefährlichen Kampf mit diesen Fischen: „Canicularum maxime multitudo circa eas urinantes gravi periculo infestat..."

„Canicula" entspricht dem gr.κύων θαλάσσιος und κυνίσκος θαλάσσιος: Aristoteles, Historia Animalium 6,10,p.566a31; Aelian, De Natura Animalium 1,55; Oppian, Halieutica 1,373sq. Neben dem Deminutivum gebraucht Plinius 9,110 auch das Simplex canis marinus. In der Antike bezeichnete „canicula" die Ordnung der Haifische (Echte Haie, Selachoidei), die wiederum in verschiedene Arten eingeteilt wurden (vgl. Aelian., l.c.). Bei Plinius sind es auch kleinere Arten, wie Kleingefleckter Katzenhai, Scyllium canicula = Squalus canicula = Scyliorhinus canicula und Großgefleckter Katzenhai, Squalus catulus = Scyliorhinus stellaris = Scyllium stellare. Unter „canis marinus" ist stets ein Haifisch zu verstehen und niemals eine Seehund-Art, wie manche Lexika (Georges, Bd.I, Sp.959) angeben."

id. p.149sq.: „Lamia. naturalis historia 9,78 zählt Plinius diesen Fisch zu den platten Knorpelfischen (planorum piscium alterum est genus, quod...cartilaginem habet). Ar.(istoteles) H.(istoria) A.(nimalium) 5,5,p.540b18 erwähnt λάμια bei den σελάχη (Knorpelfische), im besonderen bei den γαλεώδη (Haifische). Oppian, Halieutica 1,370 beschreibt λάμια als Monstrum mit einem schrecklichen Maul; diese Angabe paßt vielmehr auf einen Hai als auf einen Plattfisch. Man müßte also zwischen gr. λάμια und „lamia" bei Plinius unterscheiden, wenn nicht Plinius selbst im Anschluß an die „plani pisces" hinzufügte: „Quo in numero sunt squali quoque, quamvis non plani." Plin. reiht in diese Gruppe also auch die Haie ein, obwohl sie keine Plattfische sind. Diese unlogische Einteilung kann man dadurch erklären, daß Plin. zwar die Systematik des Ar.(istoteles) als Vorlage hatte, es ihm aber am nötigen Verständnis mangelte. Plin. berücksichtigt bei der Einteilung der Fische hauptsächlich die äußere Gestalt: n.h.9,72: pisces longi, pisces plani; zu dieser zweiten Gruppe gehören auch die platten Knorpelfische und die Haie, die eigentlich unter den „pisces longi" eingereiht sein sollten. - „lamia" bezeichnet also eine Haifisch; nach Heldreich bedeutet der neugriechische Name

λάμια „Menschenhai". Der große weißliche Hai, Menschenhai, Carcharodon rondeleti = Carcharodon lamia, Bp. = Carcharodon carcharias, aus der Fam. Lamnidae, ist der gefürchtetste Hai im Mittelmeer. Es ist aber durchaus möglich, daß mit „lamia" auch andere große Haie im Mittelmeer bezeichnet wurden."

Haec hactenus verba Helmodi Leiter, quae convenire non dubito. Sed idem auctor eo fallitur, quod nomen squalorum (squalus, -i m.) aequiperat nominibus canicularum canumve marinorum (v. Leitner, op.mem., p.225, s.v. Squalus). Nam squali sunt piscium genus speciale (zoologico nomine Squalus squatina appellati, Italice: angelo di mare, pesce angelo; Hispanice: angelote, pez ángel, squadro; Lusitanice: anjo-do-mar, esquatina; Francogallice: ange de mer, squatine; Anglice: angelfish; Theodisce: Engelhai), qui formâ medium locum tenent inter caniculas et raias (v. imagines infra positas): sunt latiores quam caniculae, longiores quam raiae. Plinius maior de iis dicit: „Planorum piscium alterum est genus, quod pro spina cartilaginem habet... Quo in numero sunt squali quoque, quamvis non plani", id est: squali sunt etiam pisces cartilaginei, sicut raiae, sed non sunt lati, sed oblongi. Cum hôc loco Pliniano comparandus est Aristotelêus, qui sequitur (ARIST.H.A.II 13 = 505a9-13):

Αὐτῶν δὲ τῶν ἐχόντων βράγχια τὰ μὲν ἔχει ἐπικαλύμματα τοῖς βραγχίοις, τὰ δὲ σελάχη πάντα ἀκάλυπτα. Καὶ τὰ μὲν ἔχοντα καλύμματα πάντα ἐκ πλαγίου ἔχει τὰ βράγχια, τῶν δὲ σελαχῶν τὰ μὲν πλατέα κάτω ἐν τοῖς ὑπτίοις, οἷον νάρκη καὶ βάτος, τὰ δὲ προμήκη ἐν τοῖς πλαγίοις, οἷον πάντα τὰ γαλεώδη.

i.e. Latinê: Branchias habentium (piscium) nonnulli habent opercula branchiarum, cartilaginei autem omnes sunt operculorum expertes. Omnes autem pisces operculati branchias habent in latere, ii autem pisces cartilaginei, qui sunt lati, branchias habent in ventre, velut torpedo et batos, ii, qui sunt oblongi, in lateribus, velut omnes caniculae.

σελάχη = pisces cartilaginei; σελαχῶν τὰ πλατέα = pisces cartilaginei lati: raiae; σελαχῶν τὰ προμήκη = pisces cartilaginei oblongi: caniculae et squali; τὰ γαλεώδη = caniculae.

 


Prionace glauca, quae ab antiquis vocabatur „canis caeruleus" (cfr AUSONIUS epigr.35 (14)):

DE LEPORE CAPTO A CANE MARINO. Trinacrio quondam currentem in litoris orâ/ Ante canes leporem caeruleus rapuit./ At lepus: ‚In me omnis terrae pelagique rapina est,/ Forsitan et caeli: si canis astra tenet.'


Squalus squatina


raia piscis cartilagineus

Squali vel squati vel squatinae (Graecê ῥίνη) a Varrone (rust.III 3,9-10) et Columellâ (rust.VIII 16,1-3) dicuntur esse pisces marini, qui a priscis Romanis in piscinis aquae dulcis (vel salmacidae?) conditi sint. Non est verisimile priscos Romanos aluisse maiores canes marinos, quales non solebant comedi. Squati vel squatinae antiquis temporibus solebant adhiberi ad limas fabricandas. Ceterum sunt reverâ comedibiles: Squatina japonica in Asiâ orientali comeditur, e.g. prope litus urbis Coreanae Pusan, saepe capitur et comeditur (appellatur Coreanicê „jeonjari-sangeo"). Ergo „squalus" non est aptum nomen generale eorum piscium, qui Anglice „sharks" dicuntur!

Tamen etiam quaerendum est, quomodo nomen squali post antiquitatem adhibitum sit. Linneus enim et alii biologi adhibuerunt nomen squalorum ad canes marinos generaliter denominandos. Alia moderna nomina scientifica spectant ad hanc significationem verbi generalem: e.g. „squalenum" est substantia e iecore canum marinorum fabricata. In sermonem biologorum Francogallorum a.1800 a Boiste introductum est verbum „squale" (etiam „scale" invenitur). Iacobus autem Cousteau urinator illustris, caveam subaquaticam ad canes marinos sine periculo observandos constructam appellavit „squaloscope" (squaloscopium). Haud semel e falsâ lectione aut interpretatione verbi antiqui exortum est verbum novum! Sufficiant haec in praesenti de caniculis marinis sive albis sive caeruleis sive aliis.

Hanc relationem d.16. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit appendiceque lexicographicâ instruxit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae