Condolentia Rice US-ministra rerum externarum declaravit res in Pacistaniâ factas esse „maximę dolendas". A Civitatibus Unitis nullas actiones adiuvari, quibus constitutio violaretur. Condolentia a diurnario stationis televisificae CNN interrogata dixit se sperare in Pacistaniâ mense Ianuario factum iri „electiones iustas et liberas". Sean(us) McCormack locutor Condolentiae dixit democratiam graviter afflictam esse. .
Etiam David Miliband Britanniae minister rerum externarum de statu extraordinario a Musharaffio decreto sollicitę locutus est. Qui declaravit se intellegere Pacistaniana problemata securitatis gravia, sed ad salutem Pacistaniae futuram maximę valere stabilitatem, quae non efficeretur nisi democratiâ valente et legibus observandis. Miliband: "Equidem" inquit „sollicitor, ne rebus hodie decretis Pacistania ab hôc destinato remota sit."
Testes oculati rettulęrunt astyphylaces in Pacistaniâ obsaepsisse aditum supremae aulae iudicialis. Privatae stationes nuntiorum emissoriae sunt occlusae. Islamabadâ in Pacistaniae urbe principe iuncturae telephonicae sunt intercisae. Praeses declaravit nonnulla membra iurisdictionis impedire, ne gubernatio sat parata esset ad tromocratiam impugnandam.
Quoddam membrum gubernationis dixit statum extraordinarium decretum esse in sessione extraordinariâ, cuius participes fuissent etiam complura membra consistorii*. Ideo constitutio Pacistaniana ad tempus facta est invalida. Exspectabatur Musharrafium die procedente orationem ad populum esse habiturum.
Iftikhar Mohammed Chaudhry, iudex Pacistaniae supremus, hodie e magistratu suspensus est. Televisio publica rettulit illius iudicis operas non iam esse necessarias. Musharrafius supremum iudicem iam mense Martio propter abusum muneris dimiserat. Deinde iurisconsultis hoc vehementer vituperantibus ille iudex mense Iulio ab aulâ iudiciali supremâ iterum munere instructus erat. Chaudhry iudex habetur pro Musharrafii competitore necnon pro uno e paucis Pacistanianis, qui audeant Musharrafium publicę vituperare.
Brevi antequam declaratio statűs extraordinarii officialiter confirmata est, privata statio televisifica Geo TV rettulerat de sessione extraordianariâ. Paulo post privatae stationes televisificae Pacistanianae sunt occlusae. Azhar Abbas, director stationis „Dawn Television": "Nostra" inquit „statio televisifica est occlusa, hoc videtur effectum esse relationibus de statu extraordinario factis". Testes oculati referunt publicas stationes televisificas et radiophonicas Pacistanienses occupatas esse a custodibus paramilitaribus.
Benaziram Bhuttonem iter facere in Pacistaniam
Propter violentiam perpetuam, praesertim in terrae parte boreo-occidentali, e diebus homines sollicitati erant, ne Musharrafius decerneret statum extraordinarium aut ius bellicum. Benazir(a) Bhutto, Musharrafii competitrix, m.Oct. exeunte compluries verbis extulerat „rumoribus praedici statum extraordinarium". His mensibus praeteritis violentia gregum, qui associati sunt Talibanis islamistis radicalibus aut Alcaedaianis, evidenter exaucta erat.
Benazira Bhutto praeses quondam ministerialis, d.18. m.Oct., postquam per octo annos exulavit, in patriam reverterat. Paucis horis post reditum Benazirae quidam attemptator suicidalis necavit 130 (centum triginta) homines multitudinis in salutem Benazirae iubilantis. Benazira e die Iovis versatur in phylarchiâ Dubai, ubi visitat familiam suam. Locutor dixit propter statum extraordinarium Benaziram nondum reverti posse in Pacistaniam. Sed Benazirae maritus dixit eandem iam reverti in Pacistaniam.
Aula iudicialis Pacistaniae suprema usque nunc perquisiverat, num electio Musharrafii iterata m.Oct. facta fuisset legitima, quamvis îdem illo tempore adhuc esset dux militum supremus. Hac quoque re nonnulli vaticinati erant Musharrafium declaraturum esse statum extraordinarium, ut prohiberet electionem parlamenti, quae praedisposita erat m.Ian. facienda. Civitates Unitae praesidem praemonuerunt, ne hoc faceret.
Musharrafium decretum iudiciale evitare
Antequam summa aula iudicialis decreverit, Musharrafii electio mense Octobri iterata nondum est valida. Sententia originaliter die Martis fuerat dicenda. Iudicibus decernendum erat, utrum Musharrafio licuisset candidatum fieri necne. At nonnulli putant iudices versari in eo aedificio, quod hodie ab astyphylacibus obsaeptum sit.
Statu extraordinario declarato Musharrafius primo manet dux militum supremus et praesidens decretis iudicum non obnoxium. Observatores opinantur aulam iudicialem supremum iudice Chaudhry dimisso non iam de quaestione supra memoratâ acturam esse.
Pervezius Musharrafius dux militum supremus a.1999 rerum potitus erat praxicopęmate* incruento. Îdem in regione Afganistaniae circumiectâ est unus e politicis Civitatibus Unitis artissimę associatis. Pacistania est unica civitas islamica, quae habet arma atomica.
Hanc relationem d.03.m.Nov. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit versionemque appendiculâ lexicographicâ instruxit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis doműsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/