Annus
2 0 0 7


SPIEGEL ONLINE - 26

DARWINISTAS ET CREATIONISTAS LITIGARE

Revocatio post 52 annos facta

Scripsit Jens Lubbadeh, Latinê reddidit Nicolaus Groß

Homêrus Jacobson 84 annos natus indignatur: Anno 1955 îdem US-Americanus chemista publicavit symbolam scientificam, quae continuit menda. 52 annis post creationistae eiusdem errore abutuntur, ut demonstrent theses suas. At Homêrus se defendit.

"American Scientist", i.e. „Scientista Americanus", est Americae periodicum scientiarum priscum. Quod anno 1913 primo editum adhuc êditur a societate etiam prisciore, cui nomen est ΣΞ". Eiusdem litterae Graecae sunt acronymum verborum Σπουδῶν Ξυνῶνες - „Studiorum Socii".


Fulgura: In atmosphaerâ primigeniâ terrae iuvenilis eadem fuêrunt fons energiae, quo oriri possent acida aminica.

Homêrus Jacobson est "Americanus scientista" necnon investigator industrius. Qui chemista 84 annos natus diu fuit professor Neo-Eboracensis Collegii Brooklyniani. Ante 20 annos idem est rude donatus. At unâ re Homêrus non desitus est inquietari. Nunc „Scientistae Americani" moderatrici scripsit epistulam rogatu miro insignem: Homêrus revocare vult quasdam partes symbolae ante 52 annos in illo periodico publicatae.

Homêrus ipse se accusans scribit: "Pudet me vehementissimê, quod ego auctor dictorum tam falsorum permisi, ut symbola scientifica male facta nunc incideret in manûs hominum, qui eâdem male abuterentur ad fines assequendos scientiis adversos."

Quid accidit?

A.1955 Homêrus symbolam publicaverat, quae inscribitur "De informatione et reproductione et vitae origine". In eâdem Homêrus êgerat de ortu acidorum aminicorum spontaneo, qui factus esse dicebatur ante miliardas annorum in terrâ planetâ adhuc iuvenili. En rem gravissimam, nam acida aminica sunt partes proteinorum ideoque etiam partes animantium essentiales.

Homêrum puduisse rerum de se ipso in interreti nuntiatarum

Homêrus symbolam suam publicaverat duobus annis postquam Stanley Miller fecit experimentum suum „sorbitionis primigeniae" (a.1953). Illo tempore Miller demonstraverat in oceano primigenio fieri posse ortum biomolecularum spontaneum. Hoc eo contigit, quod Miller aquam et substantias anorganicas, quae fuerunt hydrogenium sulpuratum et methanum et ammoniacum, inter se commiscuerat – ut fieret „sorbitio primigenia", quam putavit compositione respondere oceanis primigeniis terrae iuvenilis. Quam mixturam Miller exposuerat fulguribus electricis, quibus in atmosphaerâ exortam esse energiam ad reactiones chemicas necessariam valdê verisimile est. Suâ sponte exorta sunt acida aminica aliaeque coniunctiones organicae magis complexae. At Homerus a.1955 fontem energiae – quae in experimento Milleriano fuerant fulgura – excluserat ideoque crediderat „fieri non posse" ortum acidorum aminicorum spontaneum. Cuius erroris Homerum 52 (quinquaginta duobus) annis post paenituit.

Illo tempore vix quisquam symbolam Homeri lêgerat. Necnon verisimile est futurum fuisse, ut ipse Homerus eandem oblivisceretur, nisi forte fortunâ ipse iterum in illam incidisset: Idem enim brevi ante id fecit, quod multi homines serius ocius faciunt aliquando: in interreti quaesivit nomen sui ipsius. Idem professor emeritus a diurnario ipsius „New York Times" interrogatus modestê rationem reddit rei a se factae: "Volui videre, quid fecissem omnibus illis annis. Quid dicam? Hoc feci quadam vanitate." At iis quae deinde invênit machinâ quaestoriâ, non affectus est superbiâ, sed pudore.

Iam inter priores decem textûs inventos fuerunt iunctiones (Angl. links), quibus lector duceretur ad paginas, quae inscriptae erant DarwinismRefuted.com" et Evolution- facts.org" – quae erant paginae interretiales creationistarum. In paginâ, c.t. „DarwinismRefuted.com" ("darwinismus refutatus") parte symbolae ab Homero a.1955 scriptae dicitur auctor „confiteri ortum vitae fortuitum esse impossibilem", ut refutentur theoria Darwiniana et evolutio. Homerus a diurnario ipsius „New York Times" interrogatus: "Hoc" inquit „doluit".

In paginâ, c.t. „DarwinismRefuted.com", inveniuntur etiam *scopemata (Angl. video films) et libri, quibus tituli sunt quales „Genus hominum quanto infortunio afflictum sit darwinismo" et „Fraus evolutionis" et „De errore evolutionis specierum". Eadem pagina colitur ab Harun Yahya creationistâ Islamico. Idem, cuius nomen originale est Adnan Oktar, actuosus est, quantum spectat ad opera creationistica publicanda. Itaque id assecutus est, ut memoraretur relatione tutorum constitutionis terrae foederalis Badeniae-Virtembergae. Qua in relatione Oktar dicitur praedicare „opiniones anti-darwinisticas illuminismo atque saecularismo adversas".

Idem Oktar in paginâ suâ interretiali affert verba e symbolâ illâ „Scientistae Americani" excerpta, ubi Homerus ortum acidorum aminicorum in terra iuvenili spontaneum excludit:

"Ratione probabilitatis fieri prorsus non potest, ut in tempore et spatio, quae praesto fuerunt ad ortum vitae terrestris, circumiecta praesentia deriventur ab unâ tantum moleculâ acidi aminici... "

Homerus consternatus est eo, quod symbola sua scientifica adhibita erat ad Darwinum calumniandum. At symbolam suam vetustam denuo legens etiam vehementius consternatus est – nam invênit menda: textus e symbolâ excerptus et in pagina interretiali, c.t. „DarwinismRefuted.com" citatus, in quo Homerus de acidis aminicis ex singulis atomis moleculisve exortis disputans eadem prorsus excluserat, erat falsus.

"Mos scientistarum traditus maximê ingenuus"

Itaque Homerus in epistulâ ad "Scientistam Americanum" scripta errorem suum confessus scribit haec: "Haec computatio fuit nullius momenti. Nam eandem cum afferrem, profectus sum ab opinione falsâ [...] Omnes hi [fontes energiae] potuerunt exstare in terrâ pristinâ. Ideo haec verba sunt prorsus inepta." Itaque se rogare redactionis praeceptores, ut tollerent haec verba et alia quaedam symbolae a se a.1955 publicatae.

At Homerum ipsum cum paeniteret symbolae olim scriptae, redactrix periodici praecipua de Homero nihil dixit nisi verba laudativa. Rosalinda Reid, moderatrix "Scientistae Americani" in praesenti huius periodici editione dicit haec: „Homerus Jacobson eo quod rogavit ut tolleretur symbola olim a se scripta, secutus est morem scientistarum traditum maximê ingenuum. Hac enim revocatione apparet, quantum intersit inter scientistam, qui non patitur restare mendum a se commissum – remoto pudore [...] et homines, qui perseverent in dogmatibus."

Hanc relationem d.26.m.Oct., h.08.16, a.2007 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae