Annus
2 0 0 7


De Die Papali, festo Ioanno Paulo II dicato, apud Polonos celebrato

De Die Papali, festo Ioanno Paulo II dicato, apud Polonos celebrato

Dies XVI m. Octobris anni MCMLXVIII omnibus Polonis quodammodo nempe fuit peculiaris. Tunc enim Cardinalis Cracoviensis nomine Carolus Wojtyła Papa electus est - idque primus Papa e Polonia ortus, nam nemo Polonorum tantam dignitatem antea adeptus est. Quod maxime hac in civitate valuit, quia illo tempore communistae ad gubernacula sedebant clamantes religionem fidemque populo nil nisi opium esse. Itaque cum Wojtyła Papa factus esset, aliquid in re publica mutatum iri videbatur. Eam ob causam dies ille etiam hodie, duos annos post eius mortem tam multum in Polonia valet.

Itaque novo Patre Sancto electo, quotannis dies XVI m. Octoris variis rationibus celebrari solebat. Sed demum anno MMI regimen Ecclesiae Polonicae diem dominicam antecedentem anniversarium Papae electionis diem sollemnem, Diem Papalem celebrandum constituit. Quattuor annos post etiam comitia rei publicae Polonicae diem XVI m. Octobris diem sollemnem tota in civitate instituerunt.

Itaque anno currente dies dominica Papae dedicata die XIV m. Octobris acta est, at eius argumentum (quod mutatur quotannis) fuit Ioannes Paulus II - dignitatis hominis defensor. Manifestum autem pinctum, quod praedicabat divulgabatque hoc festum, fuit imago Papae cum Mehmet Ali Agca, Turco, qui anno MCMLXXXI eum necare voluit, in carcere colloquentis.

Hoc die tota in Polonia permultae missae sacrae agebantur, quarum tempore populus, ut Ioannes Paulus mox sanctus facturus sit, orabantur. Sacerdotes autem homilias de Papa eloquebantur doctrinamque eius explicare conabantur. Archiepiscopus Iosephus Michalik missam in Ecclesia Cathedrali Varsoviensi sancto Ioanni Baptistae dicata agens Diem Papalem hodiernum variis e rebus constare dixit: e Ioannis Pauli II memoria, e cogitando de illo beatificando, e voluntate doctrinam eius noscendi sive recordandi, sed imprimis ex orando, missae sanctae participano atque caelesti pabulo reficiendo.

Sed Festum Papale non solum ad precandum attinebat. Maximi momenti eventus fuit praemia quaedam TOTUS appellata (causa Papae sententia, quam totam per vitam sequebatur - fuit ea quidem Totus Tuus) a Opere Fundato, quod Novi Millenii Opus vocatur, in Regia Varsoviensi distribuere. Idem Opus Fundatum tota in civitate, permultis voluntariis adiuvantibus pecuniam colligebat, ut subsidia nummaria studiosis pauperibus, plerumque ruri habitantibus, sed docilibus tribuere possit. Plurimi studiosi sine illis subsidiis nec in urbem migrare nec studia incipere queant.

Multis in urbibus etiam varii concentus habiti sunt, conventus, in quibus disputari poterat, atque certamina infantibus parata. Concentum maximum spectatum et auscultatum homines advenerunt Varsoviam, cui celeberrimi cantores populares Poloni intererant, et cuius argumentum fuit sententia: Dignitas, veritas, caritas. Dubitantium oratio.

Spero diem Papalem anno proximo celebrandum etiam tam diligenter moderatum iri, ut anno currente, atque ut Papae memoria non solum in mentibus Polonorum, sed etiam aliarum gentium vivat vigeatque.

Scripsit Barbara Dowlasz Cracoviensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae