GENTECHNIK
ARS GENOTECHNICA
Chromosoma artificiale a Craig Venter creatum esse
Animalia in retortâ creata, materiae primitivae infinitae, bacteria carboneum dioxydatum devorantia: Craig Venter genotechnologus contendit se in laboratorio suo creavisse chromosoma, quo mundus e cardinibus tollatur. At nondum certum est, num hoc segmentum mirabile implantari possit aliis organismis.
Craig(us) Venter est naturae investigandae cupidissimus – necnon investigata publicê praedicandi peritissimus. Ephemeris „Guardian" nuntiat successum scientificum Venteri novissimum divulgatum iri post nonnullas septimanas, fortasse iam proximo die lunae in conventu annuo Venteriani instituti investigatorii, quod situm est in urbe Californianâ San Diego.
Craig Venter biologus molecularis: "In historiâ generis nostri factus est gradus magni momenti philosophicus".
|
Venter ipse res in incepto suo genomatis minimalis nuperrimê inventas dicit esse historicê decisîvas. "Nos" Craigius diurnariis inquit, „transgredimur a nŏtîs geneticîs legendîs ad facultatem easdem scribendi". Si ea, quae Venter est enuntiaturus, ieiunê perpendimus, dicendum nobis est illum saltim novo gradu progressum esse in incepto vitae artificialis creandae perficiendo.
Venter magnâ confidentiâ sui praeditus contendit se in laboratorio suo mox creaturum esse primum animal mundi artificiale. Gregem suum scientistarum iam ad effectum adduxisse primum chromosoma artificiale 381 (trecentis octoginta uno) genîs et 580.000 (quingentis octoginta milibus) parium basicorum instructum. Sequentiâ acidi dysoxyribonucleinici (ADN = DNA = DNS), quam Craigius ipse eiusque cooperatores nomine appellaverint, quod esset "Mycoplasma laboratorium", ratione simplificatâ reconstrui genôma bactêrii, cui nomen sit "Mycoplasma genitalium".
Chromosoma artificiale a Ventero dicitur alteri bacterio insertum iri eundemque organismum suo programmati genetico subacturum esse, ut fiat novum animal ipsum se reduplicans.
Benzinum biologicum et bacteria carboneum dioxydatum devorantia
Gregi Venteriano, cui moderatur Hamiltonus Smith praemio Nobeliano honestatus, prioribus experimentis iam contigit, ut genoma bacterii viventis insererent cellulae alterius bacterii – eoque ipso eius typum cellularem mutarent.
Ergo restat ut exspectemus, num Ventero eiusque gregi contingat, ut simili sollertiâ bacterio inserat etiam chromosoma artificiale. Ipse Craigius biologus molecularis diurnariis ipsius „Guardian" affirmavit hoc factum iri certitudine „100% (centenarum partium centesimarum)" necnon statim praedicavit hanc actionem fore „gradum philosophicum permagni momenti in historiâ nostri generis".
Idem scientista praeterea dixit se sperare investigationibus suis fieri posse, ut bacteria fabricarentur, quae carboneum dioxydatum ex atmosphaerâ receptum devorarent. Necnon fieri posse, ut methodîs biologiae molecularis syntheticîs ex harundine sacchariferâ fabricaretur benzinum biologicum.
Hominibus, qui dubitant de effectibus operum suorum moralibus, Craigius respondet more Laconico: "Nos conamur creare novum systema valorum ad vitam spectans. Si quis agit cum tantis dimensionibus, ei non licet exspectare iisdem omnem hominem factum iri beatum."
Hanc relationem d.06.m.Oct., h.16.20, a.2007 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|