De Trebae fonte rubescente
De Trebae fonte
rubescente
Omnibus periegetis, qui sese Romam conferunt, notus est fons
Trebae, media in urbe ab architecto Nicolao Salvi aedificatus et
anno MDCCLXII Iosepho Panini perfectus. Cuius lymphae Veneris die
inopinate ab ignoto rubefactae sunt, qui situlam rubro liquore
plenam in amplam piscinam infudit: cum facinus coram omnibus
perpetratum esset, multi insuetas imagines videophonis mobilibus
captaverunt et mox per interrete diffuserunt.
Folia ab auctore relicta sunt, ubi modi artificum futuristarum
repetuntur, qui saeculo vicesimo incipiente antiqua monumenta
effringi ad renovatam artem recreandam proclamabant.
Auctoritates tamen postridie nuntiaverunt materiam coloratam
nullo modo praeclarum fontem affecisse: iam idem piscinae
aspectus rediit quod omnes Romae visitatores meminerunt.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|