SPIEGEL ONLINE - 12
ALBERTUS GOREUS (I.E. AL GORE) PRAEMIO NOBELIANO PACIS HONESTATUS
Conservativos irridêre tropaeum anti-bushiânum
Scripsit Marcus Pitzke Neo-Eboracensis, in Latinum convertit Nicolaus Groß
Alberti Gorei causâ alii iubilant alii cavillantur: In Civitatibus Unitis praemium Nobelianum pacis viro quondam vice-praesidi donatum non solum applausu acceptum est. Commentatores conservativos et scriptores interretiales et negatores climatis mutati pertaesum est nuntii ex urbe Osloâ missi.
Neo-Eboraco ex urbe - Stephanus (Steve) Doocy aliquid quaerit e spectatoribus suis: "Quid inter se communicant Albertus Goreus et Iassirus Arafat et ineptus iste Iacobellus (Jimmy) Carter?", telecameram versus crocitat idem moderator matutinae Americanae stationis emissoriae capularis, cui nomen est Fox News. Stephani co-moderatores eundem aspiciunt adhortantes pocillis cafeae appositis, Stephanus ipse autem propriae quaestioni vultu irrisoriê indignato respondet haec: "Praemium Nobelianum pacis."
Gratulationes et vituperationes venenatae: Praemium Nobelianum pacis Alberto Goreodonatum effectûs habuit vehementes.
|
Deinde Stephanus tabulâ ostensivâ demonstrat hoc praemium esse nihil nisi tropaeum „anti-bushianum" - offensionem politicam in Georgium W. Bush Americanum praesidem directam. Tabulae autem ostensivae inest index hominum, qui prius acceperant praemium Nobelianum pacis. Kofi Annan: Qui, cum esset UNOnis praeceptor, fuisse quodammodo Nemesin Georgii. Iacobellus Carter praeses olim Americanus: fuisse adversarium Georgii politicum. Mohamed ElBaradei: qui cum esset praeceptor ipsius IAEA, id est magistratus UNOnis energiae atomicae, adversarium quoque fuisse Georgii de Iraciae invasione dissuadentem. Stephanus gemit ostentatoriê.
Et sic perrectum est fieri, per totum diem nec sôlum in stationis Fox News conservativae emissionibus. Praemium Nobelianum pacis Alberto Goreo vicepraesidi quondam et Consilio UNOnis Climatico (IPCC) donatum in USA unâ ex parte laetê laudatum est; ipsa Domus Alba non potuit quin laudaret: Antonius (Tony) Fratto locutor Bushianus: „Scilicet" inquit „nos gaudeamus pro vicepraeside Alberto Goreo et Consilio UNOnis Climatico, quod accepêrunt hoc signum aestimationis"; alterâ ex parte statim etiam a Gorei adversariis et criseos climaticae negatoribus dictae sunt vituperationes venenatae.
ALBERTUS GOREUS:
PAPA CLIMATIS PRAEMIO NOBELIANO PACIS HONESTATUS
Ecce Albertus Goreus in Iaponiâ versans annuit ephemeridum photographis: Ibidem primo monstratum est Alberti cinêma documentarium, c.t. „An inconvenient truth"(i.e. „Veritas incommoda").
Albertus Goreus vice-praeses quondam Americae Vassintonio in urbe, in aliquo e musicis concentibus ubiquitariis „Live-Earth": Albertus ut vir a iuvenibus prasinis speratissimus.
Ecce Goreus ridens: "Ex acerbo viro morosulo factus est delectator convivalis"
Goreus m.Iul. a.2004 in televisorio interrogatus: "Equidem fui quondam proximus praeses Civitatum Unitarum"
Albertus Goreus et Cameron Diaz actrix Americana m.Iul. in concentu ubiquitario versantes: E viro politico factus est celebratissimus roccianus metapoliticus.
En Albertum Goreum Neo-Eboraci apud Nationes Unitas de climatis mutatione loquentem: Prius idem pugnavit de electoribus, hodie de "casu planetae gravissimo".
Goreus in conferentiâ diurnariorum Londinensi aspicit sphaeram aëri iniectam, cui impressum est lineamentum globi terrestris: "Vir civilis, qui numquam fuit civitatis praeceptor"
|
Verbi gratia Marlo Lewis, „vir calefactionis terrae peritus" instituti, quod appellatur Thinktanks Competitive Enterprise, qui in tractatiunculis suis libenter defendit industriales olearios, contendit Goreum hominibus „inicere terrorem Panicum". Theses climatici cinematis Goreani, c.t. „Veritas incommoda", esse „prorsus unilaterales" et „multis in casibus exaggeratas" et ad spectatores „inscios ita valere", ut „in errorem inducerentur". Totâ confabulatione climaticâ „attentionem publicam et voluntatem politicam et - potentialiter - miliardas dolariorum" averti a problematîs mundi multo gravioribus, velut a morbo sidae sive disimmunitide.
"Praemium honore deminuto"
Lewisianus hic impetus adversarius non erat unicus. Nullus nuntius, nulla reactio edita est nisi statim etiam memoratum est arbitrium iudicis Britanni, qui censuerat cinêmati Goreano, c.t. „Veritas incommoda", inesse nonnullos errores ad singulas res spectantes. At vituperatores silentio obtexêrunt eosdem iudices argumentum cinêmatis praecipuum generaliter comprobasse et affirmasse. Ita factum est, ut commissio Nobeliana pro eo, ut rixam climaticam componeret, indirectê id effecit, ut illa rixa in USA erumperetur iterum et vehementius quam umquam antea.
Inde etiam apparet climatis mutationem in USA, aliter ac in Europâ, usque hodie est res litigiosa acerrimê diiudicanda. Hoc non est thema morale, sed factionum ambitione frequentissimum, in quo agendo decentiae politicae ("political correctness") causâ comprobatio et reprobatio perguntur aequaliter tractari - simile phaenomenon invenitur in „discussione" qua de evolutione (Darwinianâ) disceptatur aspectu aliquatenus religioso. Pro quocumque homine publicê vituperante homines esse effectores terrae calefactae, oportet statim etiam loquatur alter homo, qui terram calefactam esse ab hominibus negat
Tamen clarê patet plerosque US-Americanos assentire Alberto Goreo climatisque tutandi propugnatoribus. Nam e percontatione stationis televisificae CNN rapidê factâ sequitur 68% (duodeseptuagenas partes centesimas) participium affirmare, quod Goreus praemium Nobelianum meruerit. Universitas autem Stanfordiana nuper invênit 20% (vicenas tantum partes centesimas) assentire Bushianae rationi politicae ad circumiecta spectanti.
"VERITAS INCOMMODA":
QUALES ERRORES INSINT CLIMATICO CINEMATI GOREANO
Albertus Goreus in cinemate, c.t. "Veritas incommoda" (scaena cinematis): Iudex Britannus errores invenit, sed permittit hoc cinêma ostendi in institutione scholari.
Scaena horrifica: In cinêmate Goreano, c.t. "Veritas incommoda" dicitur mox fieri posse, ut altitudo maris compluribus metrîs augeatur - quo cum cetera tum ea efficiantur, quae Rolandus Emmerich dissignator depinxit in cinemate suo, c.t. „Dies perendinus" ("The Day After Tomorrow", scaena cinematis).
Funafutianum coralliêtum ânulare (atoll): In cinêmate Goreano humilia coralliêta ânulâria Oceani Pacifici, quae inhabitantur, dicuntur inundari climatis calefactione ab hominibus effectâ. Hoc falsum esse nunc sentit iudex quidam Britannus.
Fumi vaporesque calefactoriae officinae energeticae: Albertus Goreus in cinêmate suo loquitur de „conexu directo", quo inter se cohaereant duae curvae, quae spectent ad temperaturam et concentrationem carbônei dioxydâti, quantae fuêrunt 650.000 (sescentis quinquaginta milibus) annorum praeteritorum. In tali conexu affirmando Goreus a iudice Burton dicitur modum excessisse.
Culmen Montis Kilimandscharo (m.Oct. a.2005): Massarum glacialium liquefactionem, quae fiat in hôc monte Africano, parum spectare ad calefactionem globalem.
Imago falso colorata Fluenti Sinualis (Angl. Gulf Stream), quod fluit ante Americae lîtus orientale: His demum mensibus praeteritis scientistae magnam partem negavêrunt sententiam, qua dictum erat hanc antliam calorificam (Angl. heat pump) posse deficere.
Ecce Neo-Aurelianum procellâ "Katrina" inundatum (d.30. m.Aug. a.2005): Goreus climatis mutationem rettulit ad hanc procellam calamitosam - sed docti inter se dissentiunt, num talis conexus sit verus.
"Rambo" ursus maritimus in horto zoologico Neo-monasteriensi velitabulâ ludens (m.Maio a.2000): Goreus in cinêmate suo loquitur de ursis maritimis, qui glaciem quaeritantes aquis sint submersi.
Imago satellitica Lacûs Tschad: Qui lacus olim ingens paulatim et gradatim exâruit. At Burton iudex Britannus opinatur hoc non effectum esse climate mutato, sed causis regionalibus.
Australiae Coralliêtum Cordâtum (Heart Reef): Climatis mutatione quidem coralliêta etiam affliguntur. Sed iudex Britannus sentit etiam alias causas valere ad talia detrimenta efficienda - difficile autem esse unam ab aliâ causâ discernere.
|
At praecipuê Americani scriptores interretiales dextrae partis politicae hodie pus ac venenum infundunt in Goreum atque commissionem Nobelianam. Michaela Malkin scribit scriptoque suppônit photographêma parum conspicuum, ubi Goreus buccas inflat. "Modo cogitaram caput Alberti Gorei non iam posse augeri". „Allahpundit" Malkini collega eidem assensus: "Post Arafatum et Carterum et ElBaradeium neurospaston Iranicum" inquit „honor huius praemii non iam amplius potuit deminui".
Irridêri "Virum Ozonianum"
Cassy Fiano scriptor interretialis, qui Goreum appellat „motûs climatici Ionam Indianensem (Indiana Jones)", irrisoriê dicit Gorei gratiâ „ursos maritimos, quia non iam necessario aquis demergantur, nunc habere multum temporis, quo omnem hominem, quem conveniant, necent aut obtruncent, ut conferant ad pacem mundanam fovendam". Alius interretiarius, cui nomen est "Faustablog", Goreo commendat, ut instituat in scaenâ ipsius Broadway spectaculum unius viri, ut praeter „Oscarium" et „Emmy" accipiat etiam „Tony". Necnon scriptor "Redstate" lectores commonefacit olim etiam propositum esse, ut ipsi Hitlerus Stalinusque acciperent praemium Nobelianum pacis.
CONCENTÛS MUSICI UBIQUITARII („LIVE EARTH"): MODI MUSICI ROCCIANI FIUNT AD CLIMA TUTANDUM
Ecce Piperarios (Red Hot Chili Peppers) fervidissimê ludentes: Qui musici rocciani Antonio Kiedis ducente canunt Londinio in urbe.
Sub Iove frigido: Hammaburgo in urbe Snoop Dogg cantor Americanus cantat animo inflammato.
Ecce cantando deditissimus: Simon Le Bon gregis Duran Duran particeps cantat in Stadio Londinensi Wembley.
Qui salutat spectatores Londinenses: Thomas Meighan vir Casabianus praecipuus.
Ecce initiator omniumque climatis tutorum supremus: Albertus Goreus Americae quondam vicepraeses et hodiernus activista climatis tutandi in Vassintoniensi concentu musico ineunte.
Luna argentea inter nubes dependentes: Stefanie Kloß mulier gregis praecipua spectatores Hammaburgenses afficit suavissimê.
Cantat Tochio in urbe: Die Rihanna cantrix ipsius R'n'B.
En mulierem animo inflammato Londinii cantantem: Fergie, cantrix gregis Black Eyed Peas
Londinio in urbe Philippus Collins concertatores gregis "Genesis" relicti ludunt in aprîco.
En mulierem parvam, magnam citharam - Shakira Hammaburgi canens.
Et Hammaburgi pluebat...
Mixtura generum musicorum subtilissima - grex musicus "Linkin Park" Tochio in urbe ludens.
„Ayaka" musica Iaponica Tochio in urbe cecinit modis roccianis.
"Xzibit" hiphopianus Americanus Tochio in urbe cecinit modis rapianis.
Toni Collette, actrix Hollywoodiana celebratissima ex Australiâ oriunda, in scaenâ Sydneyanâ stans.
Collette actrix cantat cum grege suo musico "The Finish".
Etiam Natalie Pa'apa'a cantrix gregis musici "Blue King Brown" in Australiâ cantavit.
Sonos leviores in Australiâ êdidit Jack Johnson.
Jesse membrum gregis "Rize" Tochio in urbe canit modis roccianis.
Concentus musicus Sydneyensis fuit primus ad clima ubique terrarum tutandum institutus.
Cantor Paul Kelly Sydneyâ in urbe cantans.
Kavyen Temperley citharista gregis "Eskimo Joe" citharâ cecinit in Australiâ.
Missy Higgins sonis tranquillioribus cecinit Sydneyâ in urbe.
|
In his rebus non multa videntur mutata esse, ex quo Georgius Bush (pater) Albertum Goreum illo tempore candidatum vicepraesidiâtûs irrisoriê appellabat „Virum Ozonianum". Idem Georgius maior natu in suffragiorum certamine anni 1992 (quo victus est) cavillans: "Iste homo" inquit „tam deditus est extremis rebus oecologicis, ut, si quidem superaverit, nos omnes simus disoccupati et ulularum superabundantiâ suffocêmur." Eius filius Georgius minor in suffragiorum certamine anni 2000 (quo Goreum vicit a Iudicibus Supremis - Supreme Court - adiutus) argumentatus est ratione haud aliâ: „Iste amat autocineta electrica. At non amat facere electricitatem."
Illis annis Goreus iam pridem nôtus erat activista circumiecta tutandi, sed hoc in suffragiorum certamine non ecferrebat, quia thema fuit nondum populare. Illa enim tempora fuêrunt alia ac hodierna: Georgius gloriabatur se numquam lêgisse Gorei primum librum climaticum, c.t. „Terra aequilibrata: Oecologia et Spiritus Humanus" (Earth in the Balance: Ecology and the Human Spirit) a.1992 editum. Georgius praeferêbat „Civitatem Timoris" („State of Fear") a Michaele Crichton auctore fictionis scientificae scriptam (qui maximê innôtuit „Viridario Iurassico", i.e. "Jurassic Park"). „Civitate Timoris" enim calefactio terrae describitur esse fictio fraudulenta. Quod Georgio tam bene placuit, ut Michaelem invitaret ad se in Domo Albâ visitandum.
Etiam hodie Georgius quaestionem climaticam evitare solet, quamvis tempore novissimo personam gerat servatoris circumiectorum, cum ceteris in rebus tum nuperrimê in colloquio summitario, ubi annuntiavit se instituturum esse conferentiam climatis propriam loco conventûs UNOnis eâdem septimanâ faciendi. Peritis quidem hominibus hoc spectaculum Bushianum parum placuit: Petrus Goldmark, director politicês climaticae organisationis circumiecturalis „Environmental Defense", m.Sept. exeunte a SPIEGEL ONLINE interrogatus: „Praeter multa verba" inquit „haec administratio (sc. Bushiana) nihil scit offerre. Ipsis in rebus, de quibus illi (sc. Bushiani) iterum iterumque loquuntur - velut in ‚novis technologiis', quas Condolentia Rice ministra rerum externarum denuo extulit apud Nationes Unitas loquens - nos potius cognoscimus verba quam facta."
Hunc virum esse „eloquentem, animo inflammato, perseveranti"
Antonius Fratto locutor Bushianus interrogatus est, num Goreus nunc vim adhibiturus esset ad gubernationem, ut eadem velut de carbonei dioxydati emittendi limitibus rixata appropinquaret aliis civitatibus. Antonius respondit verbo monosyllabico: "Non."
Ole(us) Danbolt Mjøs, commissionis Nobelianae praepositus, strictê negavit praemium hôc anno donatum esse signum politicum, quo vituperarêtur Georgius Bush. Oleus Osloâ in urbe versans: "Commissio Nobeliana" inquit „neminis umquam poplitês calcavit". Quae dixit stultê: Nam brevi post Americani scriptores interretiales in archivo repperêrunt verba a Gunnaro Berge priore commissionis praeposito facta, quae sunt verbis Oleanis exactê contraria. Gunnarus enim prior praepositus praemium Nobelianum pacis a.2002 Iacobello Cartero donatum explicuerat esse vituperium Americanae gubernationis Bushianae: "Hôc praemio donato inculcantur poplitês omnium, qui eandem rationem sequantur ac Civitates Unitae."
E contrario non deminutum est gaudium discipulorum Goreanorum, quibus praemium Nobelianum videtur esse ultimum adminiculum quo nixi sperant se posse heroi suo persuadêre, ut iterum peteret munus praesidis. In paginâ domesticâ motûs activistarum, cui nomen est "Draft Gore", qui est unus e decuriâ ferê talium motuum, omni horâ indicatae sunt aliquot milia novarum subscriptionum, quibus peteretur candidatura Goreana - usque meridiem petitioni iam subscripserant 178.974 (centum duodeoctoginta milia nongenti septuaginta quattuor) homines. Donaldus Trislett Ohioensis, unus ex iis, qui subscripsêrunt, addidit: "Nos te egêmus urgentissimê". Carolus autem Randall addidit haec: „Tempus est corrigere iniuriam Americani ‚praesidis' contra ordinem nominati". Necnon Ryanus Cacolici Floridanus acquiêvit additis tribus tantum litteris: "SOS."
Goreani cum adhuc irascantur de repulsâ a.2000 calamitosâ, tum exoptant, ut suffragiorum certamen a.2008, quod usque nunc agitur nimis lentulê, novo modo refocilletur. Initiatores ipsius motûs „Draft Gore" affirmant Goreum esse "partis democraticae monitorem moralem fide dignissimum". „Hic vir" iidem inquiunt „est eloquens, animo inflammato, perseveranti, intrepido."
Albertus Goreus num fiet UNOnis secretarius generalis?
At quamquam pignorum acceptatores rationem probabilitatis, qua Goreus fieri posset proximus praeses Americae, indicavêrunt non iam esse 10:1 (decem ad unum), sed 8:1 (octo ad unum), non est verisimile hoc factum iri.
Iam pridem enim sêrius est, quam ut Goreus suscipiat certamen suffragiorum participandum, iam pridem Goreus excelsus volitat super istas inferioritates politicas - eo potius hôc tempore, quo est praemio Nobeliano pacis honestatus.
Ita factum est, ut ipse Goreus, qui nuntium accepit Franciscopoli, ubi curabat certamen suffragiorum pro senatrice Barbara Boxer, postulationibus repulsae anni 2000 remunerandae hodie more Stoico non responderet. Albertus declaravit se sibi videri „honoratissimum" et dimidiam partem pecuniae praemii (quae est summa 1,5 - unius - virgula - quinque - dolariorum) donavit gregi climatis protectori „Alliance for Climate Protection", cui est praepositus. Gorei locutrix heri iam clarê dixit: "Is sibi non proposuit, ut candidatus fieret a.2008".
Qui certê candidatus non fiet muneris praesidialis. At mentio incidit de altero munere: de munere UNOnis secretarii generalis primi Americani.
Hanc relationem d.12.Oct., h.19.27 a.2007 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|
|