At nunc apparet eundem catholicum ipsum libenter petivisse angulos obscuros - eo fine, ut (sicut testes contendunt) subigitaret pueros ministros. Mense Augusto exeunte îdem sacerdos iter voluptarium faciens propter periculum fugiendi comprehensus est ab astynomis investigatoribus.
Nunc îdem vir divinus sedet custodiâ clatratâ inclusus, necnon Riekofeniani christifideles sunt consternatissimi. Qui casus in episcopatu Ratisboniano factus nescimus an fiat scandalon venereum unum e gravissimis inter Germanos catholicos umquam factis. Vehementia enim sunt etiam opprobria quae dicuntur Gerhardo Ludovico Müller episcopo Ratisbonensi. Diurnariis ipsius SPIEGEL praesto sunt documenta, quibus demonstratur episcopi ordinariatum - in margine legalitatis extremâ - conatum esse celare abusum parvuli venereum: ecclesiam voluisse silentium redimere pecuniâ. Unus e adulescentibus, cui sacerdos stuprum intulit, viris ecclesiasticis obicit hoc: "Isti non curant victimas, sed praesertim id, ne quid emânet, ne quid patefiat. Hoc autem dolet."
Nam sacerdos K., qui hodie est 39 annos natus, iam annis antea deprehensus erat vitiator parvulorum. In oppidulo Viechtach, quod est vix unâ horâ itineris autocinetici a vico Riekhofeno remotum, habitat Iohanna T. 46 annos nata, quae vix animo potest percipere, quid factum sit Riekofeni. Quae mulier enim compluries praemonuerat talia posse fieri. Iohanna T., cum recordetur parochum K. et episcopatûs dicta factaque, indignata: Se irasci de "istâ rerum reticentiâ et celatione et fucatione iam ex initio factâ".
Nam sacerdos K. iam subigitaverat ambos filios Iohannae, inter dies Paschales a.1999: "Nos" Iohanna T. inquit „in Kolpingianâ domo Viechtachiensi cum aliis familiis colloquentes parvulos curandos tradideramus capellano K." Idem sacerdos cum parvulis ludum latitandi ludens eosdem lacessebat, ut venirent ad se in angulos quam abditissimos.
Inter hunc ludum sacerdos filium Iohannae novem annos natum urgens eiusdem genitalia subigitabat. Deinde a Benedicto fratre pueri duodecim annos nato flagitavit, ut se exueret. Qui puer timefactus clerico oboedivit. Sacerdos nunc Benedictum inter femora subigitavit. Sed soror Benedicti undenaria cum omnia spectavisset, parentibus domum redeuntibus rettulit de lusiunculis sacerdotis insolitis
Parentes autem statim de hac re questi sunt apud vicarium generalem. At Iohanna T. dicit ordinariatum Ratisbonensem sibi persuasisse, ne rem indicarent astynomis. Casum potius esse tractandum intra episcopatum, clam publico.
D.25. m.Nov. a.1999 inter familiam et stupratorem et ordinariatum episcopalem pacta est conventio perquam dubia. Qua in conventione usque nunc publicê ignota leguntur haec: "Per commodum parvulorum bene intellectum et voluntatem parentium verbis expressam ut servetur silentium". Benedictus illo tempore a parocho accepit 4000 (quattuor milia) marcarum, eius soror 1000 (mille) marcas, frater 1500 (mille quingentas) marcas ut mercedem lacrimarum.
At mater etiam ab episcopatu postulavit, ut scripto affirmaret, ne sacerdos subigitator iterum adhiberetur ad adulescentes curandos: "Non possum tranquillê dormire cogitans fieri posse, ut iste destruat aliorum quoque parvulorum animas."
Apparet Iohannam haud iniustê timuisse. At vir episcopatûs iustitiarius recusavit, ne hoc affirmaret; îdem familiae rescripsit talia „non posse comprobari ab ordinariatu episcopali". Ecclesiam tantummodo posse promittere „Dominum K. in futurum nullo munere instructum iri officium nisi re diligenter decretâ".
Familia subigitationibus consternata saltim id voluit reservare, ut sibi liceret sacerdotem postea indicare astynomîs. At etiam hoc recusatum est ab ordinariatu: "Cum oporteat, ut futurum munus sacerdotale Domini K. in neminem competat nisi in ordinariatum episcopalem, qui in genere et tempore muneris eligendo respiciet casûs praeteritos, non comprobamus, quod reservetur indicium faciendum".
Denique familia conventioni silentii servandi subscripsit.
At nonnullis mensibus transactis mulier quaedam patri nôta tamen astynomîs indicium fecit sacerdotis. Nam pater huic mulieri in nosocomio psychiatrico panderat rem secretam. Qui ex eo tempore, quo filii sui a sacerdote erant subigitati, laboravit ex animâ. Sic factum est, ut capellanus K. m.Iulio a.2000 e munere Viechtachiano dimissus mandato poenali in probationem damnaretur ad custodiam 12 mensium.
Quo idem parochus evaderet, familia T. primo non accepit. Nec Riekhofeno in vico ullus suspicatus est, unde venisset novus clericus. Nam episcopatus e curriculo vitae sacerdotis epistulae paroeciali inscripto diligenter sustulerat tempus Viechtachense.
Necnon iam autumno a.2000, cum spatium probationis trienne modo erat incohatum, Petrus K. denuo convenit cum pueris ministris - contra ac nunc contendunt viri episcopo Müller suppositi: Iacobus Schötz enim locutor episcopatûs proximâ prateritâ adhuc septimanâ dixit ecclesiam sacerdoti K. non mandavisse munus prope parvulos gerendum nisi post therapiam quadriennem factam.
Secundum praedispositionem personalem idem vitiator parvulorum reverâ munus gessit curatoris animarum in gerontocomio. At multis diebus Dominicis idem etiam vices gessit parochi, cuius erat missam celebrare. E photographemate apparet iam vere a.2001 Petrum K. Riekhofeni celebrasse confirmationem necnon benedixisse uni minimum puero, cui testibus dicentibus postea intulit stuprum.
Generaliter iuvenis ecclesiasticus adulescentes curabat quam diligentissimê: Qui dispensabat excursiones, itinera Hammaburgum et Romam facienda, interdum cum adulescentulis in hypogeo fumabat fumaculum aquaticum. Petrus K. id assecutus est, ut centum ferê discipuli huius paroeciae K. fierent ministri missales. Inde parentes erant contenti.
Ita factum est, ut vicani crederent se esse fortunatos eo quod Petrus sacerdos a.2004 ab episcopatu fieret parochus vici Riekofen-Schönach et successor Helmodi Grüneisl clerici huius vici. "Ne ego quidem" Grüneisl lamentans inquit „aliquid scivi de rebus in oppido Viechtach factis. Haec mihi erant dicenda, si haec scivissem, nonnulla mihi mira viderentur".
Mense autem Iulio exeunte Riekofeni patefactus est nuntius terribilis. Diurnarii ephemeridis localis rettulêrunt de casu Benedicti. Sed multi cives Riekofeniani illo tempore perrexêrunt stare cum sacerdote suo, nonnulli voluêrunt colligere subscriptiones, ut Petrus permanêret in officio suo. Iidem enim dixêrunt omnem hominem posse aliquando aberrare a semitâ virtutis. Petrus autem defuit proximae missae sacrae Dominicae - qui nosocomii lecto tenebatur collapsu nervali prostratus. Ibidem a parocho Grüneisl est visitatus: "Deinde mihi affirmavit rem Viechtachii factam numquam repetitum iri".
At interim parentes vici coepêrunt suspicari. Nonnullae familiae in paroeciam arcessivêrunt pychologam, quae alioquin pro Weidenensi societate, cui nomen est „Dornrose" curat parvulos constupratos. Quae mulier cum colloqueretur cum pueris ministris, iidem coepêrunt narrare. Dicta parvulorum nequaquam semper fide digna sunt - si de talibus rebus agitur, immo si interrogantur certo fine. At actores publici Norimbergenses, qui propter suspicionem stupri inquirunt in Petrum K., interim nomina centum ferê parvulorum inscripsêrunt indici testium.
Membra quidem consilii paroecialis putant se hoc saltim scire: Ex anno 2003 parochum - sic saltim parvuli narrant - denuo pueris stuprum intulisse. Quidam pater a pueris ministris accêpit Petrum dici primo in excursionibus, postea in domo paroeciali, in qua habitaret sine oeconomâ, pueros singillatim invitasse eisdemque recitasse verba libri disciplinae sexualis. Deinde sacerdotem saepe ex pueris quaesivisse, num iam essent veneris periti. Postea illos subigitasse. Pater: „Quae actiones" inquit „videntur fuisse multo peiores quam res Viechtachii factae."
Haec usque nunc nihil sunt nisi suspiciones: adhuc fieri potest, ut res patefiant esse a parvulis errore fictas et phantasiâ exauctas. At parochus ipse usque nunc nihil vult dicere de omnibus his rebus, nihil vult explicare. Necnon suspicio est valde gravis eo quod confirmatur delicto Petri priore.
Itaque consiliarios communitatis paroeciales affirmant multas familias in hôc viculo duorum milium incolarum sibi videri fraudatas esse ab episcopatu et spe deceptas: Ecclesiam ausam esse experimentum facere in parvulorum animabus probandis. Vicanos vehementissimê irascuntur de episcopo Müller.
At Mülleriani opinantur se esse innocentes. Schötz locutor Mülleri dicit ordinariatui praesto esse testimonium viri periti, qui affirmaverit Petrum parochum K. esse sanatum. Clerico demum cum therapiam subiisset munus esse mandatum Riekofenianum.
Testimonium autem nihil est nisi sententia a therapeutâ illo dicta, qui parochum curaverat. Necnon in ordinariatu de industriâ praetermissum est Petrum, diu antequam testimonium illud scriptum sit, denuo êgisse cum parvulis.
Episcopus Müller, severus vir ecclesiasticus, qui alioquin parochos suos vituperare solet propter ipsos lapsûs leviores, nescit se ullam culpam contraxisse - ideoque per longum tempus non collocutus est cum civibus Riekofenianis, sed criticis obiecit, quod in se iniustê invehantur.
At manifestum est sub aegide Mülleri perquam leniter agi cum vitiatoribus parvulorum. Ut exemplum afferamus: Aestate a.2004 emanavit parochum quendam Falkenbergensem subigitasse puerum. Parentes victimae episcopatum adiêrunt, sed ipsi dicunt se esse dilatos variis frustrationibus. Astynomos demum cum adiissent, sacerdotem esse e munere dimissum.
Episcopus autem nihil vult dicere de casu Riekofeniano. Sed saltim ex diebus telephonat cum collegis, ut suadeant, num d.23 m.Sept. illuc iter sibi faciendum sit, cum novus parochus introducatur. Hôc enim tempore fieri poterit, ut primo conveniat parvulos stupratos - eorumque parentes indignatissimos.
VULG.Matth.18,6 Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris.
Hanc relationem d.17.m.Sept., a.2007 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: